|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod sit unum caelum tantum.
Caelum enim contra terram dividitur, cum dicitur, in principio
creavit Deus caelum et terram. Sed terra est una tantum. Ergo et
caelum est unum tantum.
2. Praeterea, omne quod constat ex tota sua materia est unum
tantum. Sed caelum est huiusmodi, ut probat philosophus in I de
caelo. Ergo caelum est unum tantum.
3. Praeterea, quidquid dicitur de pluribus univoce, dicitur de eis
secundum unam rationem communem. Sed si sunt plures caeli, caelum
dicitur univoce de pluribus, quia si aequivoce, non proprie dicerentur
plures caeli. Oportet ergo, si dicuntur plures caeli, quod sit
aliqua ratio communis, secundum quam caeli dicantur. Hanc autem non
est assignare. Non est ergo dicendum quod sint plures caeli.
Sed contra est quod dicitur in Psalmo CXLVIII, laudate eum,
caeli caelorum.
Respondeo dicendum quod circa hoc videtur esse quaedam diversitas inter
Basilium et Chrysostomum. Dicit enim Chrysostomus non esse nisi
unum caelum; et quod pluraliter dicitur, caeli caelorum, hoc est
propter proprietatem linguae Hebraeae, in qua consuetum est ut caelum
solum pluraliter significetur; sicut sunt etiam multa nomina in Latino
quae singulari carent. Basilius autem, et Damascenus sequens eum,
dicunt plures esse caelos. Sed haec diversitas magis est in voce quam
in re. Nam Chrysostomus unum caelum nominat totum corpus quod est
supra terram et aquam, nam etiam aves, quae volant in aere, dicuntur
propter hoc volucres caeli. Sed quia in isto corpore sunt multae
distinctiones, propter hoc Basilius posuit plures caelos. Ad
distinctionem ergo caelorum sciendam, considerandum est quod caelum
tripliciter dicitur in Scripturis. Quandoque enim dicitur proprie et
naturaliter. Et sic dicitur caelum corpus aliquod sublime, et
luminosum actu vel potentia, et incorruptibile per naturam. Et
secundum hoc, ponuntur tres caeli. Primum totaliter lucidum, quod
vocant Empyreum. Secundum totaliter diaphanum, quod vocant caelum
aqueum vel crystallinum. Tertium partim diaphanum et partim lucidum
actu, quod vocant caelum sidereum, et dividitur in octo sphaeras,
scilicet in sphaeram stellarum fixarum, et septem sphaeras planetarum;
quae possunt dici octo caeli. Secundo dicitur caelum per
participationem alicuius proprietatis caelestis corporis, scilicet
sublimitatis et luminositatis actu vel potentia. Et sic totum illud
spatium quod est ab aquis usque ad orbem lunae, Damascenus ponit unum
caelum, nominans illud aereum. Et sic, secundum eum, sunt tres
caeli, aereum, sidereum, et aliud superius, de quo intelligit quod
apostolus legitur raptus usque ad tertium caelum. Sed quia istud
spatium continet duo elementa, scilicet ignis et aeris, et in utroque
eorum vocatur superior et inferior regio; ideo istud caelum Rabanus
distinguit in quatuor, supremam regionem ignis nominans caelum igneum;
inferiorem vero regionem, caelum Olympium, ab altitudine cuiusdam
montis qui vocatur Olympus; supremam vero regionem aeris vocavit
caelum aethereum, propter inflammationem; inferiorem vero regionem,
caelum aereum. Et sic, cum isti quatuor caeli tribus superioribus
connumerantur, fiunt in universo, secundum Rabanum, septem caeli
corporei. Tertio dicitur caelum metaphorice. Et sic quandoque ipsa
sancta Trinitas dicitur caelum, propter eius spiritualem sublimitatem
et lucem. De quo caelo exponitur Diabolum dixisse, ascendam in
caelum, idest ad aequalitatem Dei. Quandoque etiam spiritualia bona
in quibus est sanctorum remuneratio, propter eorum eminentiam caeli
nominantur; ubi dicitur, merces vestra multa est in caelis, ut
Augustinus exponit. Quandoque vero tria genera supernaturalium
visionum, scilicet corporalis, imaginariae et intellectualis tres
caeli nominantur. De quibus Augustinus exponit quod Paulus est
raptus usque ad tertium caelum.
Ad primum ergo dicendum quod terra se habet ad caelum, ut centrum ad
circumferentiam. Circa unum autem centrum possunt esse multae
circumferentiae. Unde una terra existente, multi caeli ponuntur.
Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit de caelo, secundum quod
importat universitatem creaturarum corporalium. Sic enim est unum
caelum tantum.
Ad tertium dicendum quod in omnibus caelis invenitur communiter
sublimitas et aliqua luminositas, ut ex dictis patet.
|
|