|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod aquarum congregatio non
convenienter dicatur facta tertia die. Ea enim quae facta sunt prima
et secunda die, verbo factionis exprimuntur, dicitur enim, dixit
Deus fiat lux, et, fiat firmamentum. Sed tertia dies condividitur
duabus primis. Ergo opus tertiae diei debuit exprimi verbo factionis,
et non solum verbo congregationis.
2. Praeterea, terra prius undique erat aquis cooperta, propter hoc
enim invisibilis dicebatur. Non erat ergo aliquis locus super terram,
in quo aquae congregari possent.
3. Praeterea, quae non sunt continuata ad invicem, non habent unum
locum. Sed non omnes aquae habent ad invicem continuitatem. Ergo non
sunt omnes aquae congregatae in unum locum.
4. Praeterea, congregatio ad motum localem pertinet. Sed aquae
naturaliter videntur fluentes, et ad mare currentes. Non ergo fuit
necessarium ad hoc divinum praeceptum adhiberi.
5. Praeterea, terra etiam in principio suae creationis nominatur,
cum dicitur, in principio creavit Deus caelum et terram.
Inconvenienter ergo dicitur tertia die nomen terrae impositum.
Sed in contrarium sufficit auctoritas Scripturae.
Respondeo dicendum quod hic oportet aliter dicere secundum expositionem
Augustini, et aliorum sanctorum. Augustinus enim in omnibus his
operibus non ponit durationis ordinem, sed solum originis et naturae.
Dicit enim primo creatam naturam spiritualem informem, et naturam
corporalem absque omni forma (quam dicit primo significari nomine
terrae et aquae), non quia haec informitas formationem praecesserit
tempore, sed origine tantum. Neque una formatio, secundum eum,
praecessit aliam duratione; sed solum naturae ordine. Secundum quem
ordinem necesse fuit ut primo poneretur formatio supremae naturae,
scilicet spiritualis, per hoc quod legitur prima die lux facta. Sicut
autem spiritualis natura praeeminet corporali, ita superiora corpora
praeeminent inferioribus. Unde secundo loco tangitur formatio
superiorum corporum, cum dicitur, fiat firmamentum; per quod
intelligitur impressio formae caelestis in materiam informem, non prius
existentem tempore, sed origine tantum. Tertio vero loco ponitur
impressio formarum elementarium in materiam informem, non tempore, sed
origine praecedentem. Unde per hoc quod dicitur, congregentur aquae,
et appareat arida, intelligitur quod materiae corporali impressa est
forma substantialis aquae, per quam competit sibi talis motus; et
forma substantialis terrae, per quam competit sibi sic videri. Sed
secundum alios sanctos, in his operibus etiam ordo durationis
attenditur, ponunt enim quod, informitas materiae tempore praecessit
formationem, et una formatio aliam. Sed informitas materiae,
secundum eos, non intelligitur carentia omnis formae quia iam erat
caelum et aqua et terra (quae tria nominantur tanquam manifeste sensu
perceptibilia), sed intelligitur informitas materiae carentia debitae
distinctionis, et consummatae cuiusdam pulchritudinis. Et secundum
haec tria nomina, posuit Scriptura tres informitates. Ad caelum
enim, quod est superius, pertinet informitas tenebrarum, quia ex eo
est origo luminis. Informitas vero aquae, quae est media,
significatur nomine abyssi, quia hoc nomen significat quandam
immensitatem inordinatam aquarum, ut Augustinus dicit, contra
Faustum. Informitas vero terrae tangitur in hoc quod dicitur, quod
terra erat invisibilis vel inanis, per hoc quod erat aquis cooperta.
Sic igitur formatio supremi corporis facta est prima die. Et quia
tempus sequitur motum caeli, tempus autem est numerus motus supremi
corporis; per huiusmodi formationem facta est distinctio temporis,
noctis scilicet et diei. Secundo vero die formatum est medium corpus,
scilicet aqua, per firmamentum accipiens quandam distinctionem et
ordinem (ita quod sub nomine aquae etiam alia comprehenduntur, ut
supra dictum est). Tertio vero die formatum est ultimum corpus,
scilicet terra, per hoc quod discooperta est aquis; et facta est
distinctio in infimo, quae dicitur terrae et maris. Unde satis
congrue, sicut informitatem terrae expresserat dicens quod terra erat
invisibilis vel inanis, ita eius formationem exprimit per hoc quod
dicit, et appareat arida.
Ad primum ergo dicendum quod, secundum Augustinum, ideo in opere
tertiae diei non utitur Scriptura verbo factionis, sicut in
praecedentibus operibus, ut ostendatur quod superiores formae,
scilicet spirituales Angelorum, et caelestium corporum, sunt
perfectae in esse et stabiles; formae vero inferiorum corporum sunt
imperfectae et mobiles. Et ideo per congregationem aquarum et
apparentiam aridae, impressio talium formarum designatur, aqua enim
est labiliter fluxa, terra stabiliter fixa, ut ipse dicit in II
super Gen. ad Litt. Secundum vero alios, dicendum est quod opus
tertiae diei est perfectum secundum solum motum localem. Et ideo non
oportuit quod Scriptura uteretur verbo factionis.
Ad secundum patet solutio secundum Augustinum, quia non oportet
dicere quod terra primo esset cooperta aquis, et postmodum sint aquae
congregatae; sed quod in tali congregatione fuerunt productae.
Secundum vero alios, tripliciter respondetur, ut Augustinus dicit,
I super Gen. ad Litt. Uno modo, ut aquae in maiorem altitudinem
sint elevatae in loco ubi sunt congregatae. Nam mare esse altius terra
experimento compertum est in mari rubro, ut Basilius dicit.
Secundo, ut dicatur quod rarior aqua velut nebula, terras tegebat,
quae congregatione densata est. Tertio modo, ut dicatur quod terra
potuit aliquas partes praebere concavas, quibus confluentes aquae
reciperentur. Inter quas prima videtur probabilior.
Ad tertium dicendum quod omnes aquae unum terminum habent, scilicet
mare, in quod confluunt vel manifestis vel occultis meatibus. Et
propter hoc dicuntur aquae congregari in unum locum. Vel dicit unum
locum, non simpliciter, sed per comparationem ad locum terrae siccae;
ut sit sensus, congregentur aquae in unum locum, idest, seorsum a
terra sicca. Nam ad designandam pluralitatem locorum aquae, subdit
quod congregationes aquarum appellavit maria.
Ad quartum dicendum quod iussio Dei naturalem motum corporibus
praebet. Unde dicitur quod suis naturalibus motibus faciunt verbum
eius. Vel potest dici quod naturale esset quod aqua undique esset
circa terram, sicut aer undique est circa aquam et terram; sed propter
necessitatem finis, ut scilicet animalia et plantae essent super
terram, oportuit quod aliqua pars terrae esset discooperta aquis.
Quod quidem aliqui philosophi attribuunt actioni solis, per
elevationem vaporum desiccantis terram. Sed sacra Scriptura attribuit
hoc potestati divinae, non solum in Genesi, sed etiam in Iob
XXXVIII, ubi ex persona domini dicitur, circumdedi mare
terminis meis; et Ierem. V, me ergo non timebitis, ait dominus,
qui posui arenam terminum mari?
Ad quintum dicendum quod, secundum Augustinum, per terram de qua
primo fiebat mentio, intelligitur materia prima, nunc autem
intelligitur ipsum elementum terrae. Vel potest dici, secundum
Basilium, quod primo nominabatur terra secundum naturam suam, nunc
autem nominatur ex sua principali proprietate, quae est siccitas.
Unde dicitur quod vocavit aridam, terram. Vel potest dici, secundum
Rabbi Moysen, quod ubicumque dicitur vocavit, significatur
aequivocatio nominis. Unde prius dictum est quod vocavit lucem,
diem, propter hoc quod etiam dies vocatur spatium vigintiquatuor
horarum, secundum quod ibidem dicitur, factum est vespere et mane dies
unus. Similiter dicitur quod firmamentum, idest aerem, vocavit
caelum, quia etiam caelum dicitur quod est primo creatum. Similiter
etiam dicitur hic quod aridam, idest illam partem quae est discooperta
aquis, vocavit terram, prout distinguitur contra mare, quamvis
communi nomine terra vocetur, sive sit aquis cooperta, sive
discooperta. Intelligitur autem ubique per hoc quod dicitur vocavit,
idest, dedit naturam vel proprietatem ut possit sic vocari.
|
|