|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod plantarum productio
inconvenienter tertia die facta legatur. Plantae enim habent vitam
sicut et animalia. Sed productio animalium non ponitur inter opera
distinctionis, sed pertinet ad opus ornatus. Ergo nec productio
plantarum commemorari debuit in tertia die, quae pertinet ad opus
distinctionis.
2. Praeterea, illud quod pertinet ad maledictionem terrae, non
debuit commemorari cum formatione terrae. Sed productio quarundam
plantarum pertinet ad maledictionem terrae; secundum illud Gen.
III, maledicta terra in opere tuo, spinas et tribulos germinabit
tibi. Ergo productio plantarum universaliter non debuit commemorari in
tertia die, quae pertinet ad formationem terrae.
3. Praeterea, sicut plantae adhaerent terrae, ita etiam lapides et
metalla; et tamen non fit mentio de eis in terrae formatione. Ergo
nec plantae fieri debuerunt tertia die.
Sed contra est quod dicitur Gen. I, protulit terra herbam
virentem; et postea sequitur, factum est vespere et mane dies
tertius.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, in tertia die
informitas terrae removetur. Duplex autem informitas circa terram
describebatur, una, quod erat invisibilis vel inanis, quia erat aquis
cooperta; alia, quod erat incomposita sive vacua, idest non habens
debitum decorem, qui acquiritur terrae ex plantis eam quodammodo
vestientibus. Et ideo utraque informitas in hac tertia die removetur,
prima quidem, per hoc quod aquae congregatae sunt in unum locum, et
apparuit arida; secunda vero, per hoc quod protulit terra herbam
virentem. Sed tamen circa productionem plantarum, aliter opinatur
Augustinus ab aliis. Alii enim expositores dicunt quod plantae
productae sunt actu in suis speciebus in hac tertia die, secundum quod
superficies litterae sonat. Augustinus autem, V Sup. Gen. ad
Litt., dicit quod causaliter tunc dictum est produxisse terram herbam
et lignum, idest producendi accepisse virtutem. Et hoc quidem
confirmat auctoritate Scripturae. Dicitur enim Gen. II, istae
sunt generationes caeli et terrae, quando creata sunt, in die quo
Deus fecit caelum et terram, et omne virgultum agri, antequam
oriretur in terra, omnemque herbam regionis, priusquam germinaret.
Ante ergo quam orirentur super terram, factae sunt causaliter in
terra. Confirmat autem hoc etiam ratione. Quia in illis primis
diebus condidit Deus creaturam originaliter vel causaliter, a quo
opere postmodum requievit, qui tamen postmodum, secundum
administrationem rerum conditarum per opus propagationis, usque modo
operatur. Producere autem plantas ex terra, ad opus propagationis
pertinet. Non ergo in tertia die productae sunt plantae in actu, sed
causaliter tantum. Quamvis, secundum alios, dici possit quod prima
institutio specierum ad opera sex dierum pertinet, sed quod ex
speciebus primo institutis generatio similium in specie procedat, hoc
iam pertinet ad rerum administrationem. Et hoc est quod Scriptura
dicit, antequam oriretur super terram, vel antequam germinaret;
idest, antequam ex similibus similia producerentur, sicut nunc
naturaliter fieri videmus secundum viam seminationis. Unde signanter
Scriptura dicit, germinet terra herbam virentem et facientem semen,
quia scilicet sunt productae perfectae species plantarum, ex quibus
semina aliarum orirentur. Nec refert ubicumque habeant vim
seminativam, utrum scilicet in radice, vel in stipite, vel in
fructu.
Ad primum ergo dicendum quod vita in plantis est occulta, quia carent
motu locali et sensu, quibus animatum ab inanimato maxime
distinguitur. Et ideo, quia immobiliter terrae inhaerent, earum
productio ponitur quasi quaedam terrae formatio.
Ad secundum dicendum quod etiam ante illam maledictionem, spinae et
tribuli producti erant vel virtute vel actu. Sed non erant producti
homini in poenam; ut scilicet terra quam propter cibum coleret,
infructuosa quaedam et noxia germinaret. Unde dictum est, germinabit
tibi.
Ad tertium dicendum quod Moyses ea tantum proposuit quae in manifesto
apparent, sicut iam dictum est. Corpora autem mineralia habent
generationem occultam in visceribus terrae. Et iterum, non habent
manifestam distinctionem a terra, sed quaedam terrae species videntur.
Et ideo de eis mentionem non fecit.
|
|