|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Deus non sit infinitus.
Omne enim infinitum est imperfectum, quia habet rationem partis et
materiae, ut dicitur in III Physic. Sed Deus est
perfectissimus. Ergo non est infinitus.
2. Praeterea, secundum philosophum in I Physic., finitum et
infinitum conveniunt quantitati. Sed in Deo non est quantitas, cum
non sit corpus, ut supra ostensum est. Ergo non competit sibi esse
infinitum.
3. Praeterea, quod ita est hic quod non alibi, est finitum secundum
locum, ergo quod ita est hoc quod non est aliud, est finitum secundum
substantiam. Sed Deus est hoc, et non est aliud, non enim est lapis
nec lignum. Ergo Deus non est infinitus secundum substantiam.
Sed contra est quod dicit Damascenus, quod Deus est infinitus et
aeternus et incircumscriptibilis.
Respondeo dicendum quod omnes antiqui philosophi attribuunt infinitum
primo principio, ut dicitur in III Physic., et hoc
rationabiliter, considerantes res effluere a primo principio in
infinitum. Sed quia quidam erraverunt circa naturam primi principii,
consequens fuit ut errarent circa infinitatem ipsius. Quia enim
ponebant primum principium materiam, consequenter attribuerunt primo
principio infinitatem materialem; dicentes aliquod corpus infinitum
esse primum principium rerum. Considerandum est igitur quod infinitum
dicitur aliquid ex eo quod non est finitum. Finitur autem quodammodo
et materia per formam, et forma per materiam. Materia quidem per
formam, inquantum materia, antequam recipiat formam, est in potentia
ad multas formas, sed cum recipit unam, terminatur per illam. Forma
vero finitur per materiam, inquantum forma, in se considerata,
communis est ad multa, sed per hoc quod recipitur in materia, fit
forma determinate huius rei. Materia autem perficitur per formam per
quam finitur, et ideo infinitum secundum quod attribuitur materiae,
habet rationem imperfecti; est enim quasi materia non habens formam.
Forma autem non perficitur per materiam, sed magis per eam eius
amplitudo contrahitur, unde infinitum secundum quod se tenet ex parte
formae non determinatae per materiam, habet rationem perfecti. Illud
autem quod est maxime formale omnium, est ipsum esse, ut ex
superioribus patet. Cum igitur esse divinum non sit esse receptum in
aliquo, sed ipse sit suum esse subsistens, ut supra ostensum est;
manifestum est quod ipse Deus sit infinitus et perfectus.
Et per hoc patet responsio ad primum.
Ad secundum dicendum quod terminus quantitatis est sicut forma ipsius,
cuius signum est, quod figura, quae consistit in terminatione
quantitatis, est quaedam forma circa quantitatem. Unde infinitum quod
competit quantitati, est infinitum quod se tenet ex parte materiae, et
tale infinitum non attribuitur Deo, ut dictum est.
Ad tertium dicendum quod, ex hoc ipso quod esse Dei est per se
subsistens non receptum in aliquo, prout dicitur infinitum,
distinguitur ab omnibus aliis, et alia removentur ab eo, sicut, si
esset albedo subsistens, ex hoc ipso quod non esset in alio, differret
ab omni albedine existente in subiecto.
|
|