|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod aliquid aliud quam
Deus possit esse infinitum per essentiam. Virtus enim rei
proportionatur essentiae eius. Si igitur essentia Dei est infinita,
oportet quod eius virtus sit infinita. Ergo potest producere effectum
infinitum, cum quantitas virtutis per effectum cognoscatur.
2. Praeterea, quidquid habet virtutem infinitam, habet essentiam
infinitam. Sed intellectus creatus habet virtutem infinitam,
apprehendit enim universale, quod se potest extendere ad infinita
singularia. Ergo omnis substantia intellectualis creata est infinita.
3. Praeterea, materia prima aliud est a Deo, ut supra ostensum
est. Sed materia prima est infinita. Ergo aliquid aliud praeter
Deum potest esse infinitum.
Sed contra est quod infinitum non potest esse ex principio aliquo, ut
dicitur in III Physic. Omne autem quod est praeter Deum, est ex
Deo sicut ex primo principio. Ergo nihil quod est praeter Deum,
potest esse infinitum.
Respondeo dicendum quod aliquid praeter Deum potest esse infinitum
secundum quid, sed non simpliciter. Si enim loquamur de infinito
secundum quod competit materiae, manifestum est quod omne existens in
actu, habet aliquam formam, et sic materia eius est terminata per
formam. Sed quia materia, secundum quod est sub una forma
substantiali, remanet in potentia ad multas formas accidentales; quod
est finitum simpliciter, potest esse infinitum secundum quid, utpote
lignum est finitum secundum suam formam, sed tamen est infinitum
secundum quid, inquantum est in potentia ad figuras infinitas. Si
autem loquamur de infinito secundum quod convenit formae, sic
manifestum est quod illa quorum formae sunt in materia, sunt
simpliciter finita, et nullo modo infinita. Si autem sint aliquae
formae creatae non receptae in materia, sed per se subsistentes, ut
quidam de Angelis opinantur, erunt quidem infinitae secundum quid,
inquantum huiusmodi formae non terminantur neque contrahuntur per
aliquam materiam, sed quia forma creata sic subsistens habet esse, et
non est suum esse, necesse est quod ipsum eius esse sit receptum et
contractum ad determinatam naturam. Unde non potest esse infinitum
simpliciter.
Ad primum ergo dicendum quod hoc est contra rationem facti, quod
essentia rei sit ipsum esse eius, quia esse subsistens non est esse
creatum, unde contra rationem facti est, quod sit simpliciter
infinitum. Sicut ergo Deus, licet habeat potentiam infinitam, non
tamen potest facere aliquid non factum (hoc enim esset contradictoria
esse simul); ita non potest facere aliquid infinitum simpliciter.
Ad secundum dicendum quod hoc ipsum quod virtus intellectus extendit se
quodammodo ad infinita, procedit ex hoc quod intellectus est forma non
in materia; sed vel totaliter separata, sicut sunt substantiae
Angelorum; vel ad minus potentia intellectiva, quae non est actus
alicuius organi, in anima intellectiva corpori coniuncta.
Ad tertium dicendum quod materia prima non existit in rerum natura per
seipsam, cum non sit ens in actu, sed potentia tantum, unde magis est
aliquid concreatum, quam creatum. Nihilominus tamen materia prima,
etiam secundum potentiam, non est infinita simpliciter, sed secundum
quid, quia eius potentia non se extendit nisi ad formas naturales.
|
|