|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod possibile sit esse
multitudinem infinitam secundum actum. Non enim est impossibile id
quod est in potentia reduci ad actum. Sed numerus est in infinitum
multiplicabilis. Ergo non est impossibile esse multitudinem infinitam
in actu.
2. Praeterea, cuiuslibet speciei possibile est esse aliquod
individuum in actu. Sed species figurae sunt infinitae. Ergo
possibile est esse infinitas figuras in actu.
3. Praeterea, ea quae non opponuntur ad invicem, non impediunt se
invicem. Sed, posita aliqua multitudine rerum, adhuc possunt fieri
alia multa quae eis non opponuntur, ergo non est impossibile aliqua
iterum simul esse cum eis, et sic in infinitum. Ergo possibile est
esse infinita in actu.
Sed contra est quod dicitur Sap. XI, omnia in pondere, numero et
mensura disposuisti.
Respondeo dicendum quod circa hoc fuit duplex opinio. Quidam enim,
sicut Avicenna et Algazel, dixerunt quod impossibile est esse
multitudinem actu infinitam per se, sed infinitam per accidens
multitudinem esse, non est impossibile. Dicitur enim multitudo esse
infinita per se, quando requiritur ad aliquid ut multitudo infinita
sit. Et hoc est impossibile esse, quia sic oporteret quod aliquid
dependeret ex infinitis; unde eius generatio nunquam compleretur, cum
non sit infinita pertransire. Per accidens autem dicitur multitudo
infinita, quando non requiritur ad aliquid infinitas multitudinis, sed
accidit ita esse. Et hoc sic manifestari potest in operatione fabri,
ad quam quaedam multitudo requiritur per se, scilicet quod sit ars in
anima, et manus movens, et martellus. Et si haec in infinitum
multiplicarentur, nunquam opus fabrile compleretur, quia dependeret ex
infinitis causis. Sed multitudo martellorum quae accidit ex hoc quod
unum frangitur et accipitur aliud, est multitudo per accidens, accidit
enim quod multis martellis operetur; et nihil differt utrum uno vel
duobus vel pluribus operetur, vel infinitis, si infinito tempore
operaretur. Per hunc igitur modum, posuerunt quod possibile est esse
actu multitudinem infinitam per accidens. Sed hoc est impossibile.
Quia omnem multitudinem oportet esse in aliqua specie multitudinis.
Species autem multitudinis sunt secundum species numerorum. Nulla
autem species numeri est infinita, quia quilibet numerus est multitudo
mensurata per unum. Unde impossibile est esse multitudinem infinitam
actu, sive per se, sive per accidens. Item, multitudo in rerum
natura existens est creata, et omne creatum sub aliqua certa intentione
creantis comprehenditur, non enim in vanum agens aliquod operatur.
Unde necesse est quod sub certo numero omnia creata comprehendantur.
Impossibile est ergo esse multitudinem infinitam in actu, etiam per
accidens. Sed esse multitudinem infinitam in potentia, possibile
est. Quia augmentum multitudinis consequitur divisionem magnitudinis,
quanto enim aliquid plus dividitur, tanto plura secundum numerum
resultant. Unde, sicut infinitum invenitur in potentia in divisione
continui, quia proceditur ad materiam, ut supra ostensum est; eadem
ratione etiam infinitum invenitur in potentia in additione
multitudinis.
Ad primum ergo dicendum quod unumquodque quod est in potentia,
reducitur in actum secundum modum sui esse, dies enim non reducitur in
actum ut sit tota simul, sed successive. Et similiter infinitum
multitudinis non reducitur in actum ut sit totum simul, sed
successive, quia post quamlibet multitudinem, potest sumi alia
multitudo in infinitum.
Ad secundum dicendum quod species figurarum habent infinitatem ex
infinitate numeri, sunt enim species figurarum, trilaterum,
quadrilaterum, et sic inde. Unde, sicut multitudo infinita
numerabilis non reducitur in actum quod sit tota simul, ita nec
multitudo figurarum.
Ad tertium dicendum quod, licet, quibusdam positis, alia poni non
sit eis oppositum; tamen infinita poni opponitur cuilibet speciei
multitudinis. Unde non est possibile esse aliquam multitudinem actu
infinitam.
|
|