|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod luminaria non debuerint
produci quarta die. Luminaria enim sunt corpora incorruptibilia
naturaliter. Ergo eorum materia non potest esse absque formis eorum.
Sed eorum materia producta est in opere creationis, ante omnem diem.
Ergo et eorum formae. Non ergo sunt facta quarta die.
2. Praeterea, luminaria sunt quasi vasa luminis. Sed lux est facta
prima die. Ergo luminaria fieri debuerunt prima die, et non quarta.
3. Praeterea, sicut plantae fixae sunt in terra, ita luminaria fixa
sunt in firmamento, unde Scriptura dicit quod posuit ea in
firmamento. Sed productio plantarum simul describitur cum formatione
terrae, cui inhaerent. Ergo et productio luminarium simul debuit
poni, secunda die, cum productione firmamenti.
4. Praeterea, sol et luna et alia luminaria sunt causae plantarum.
Sed naturali ordine causa praecedit effectum. Ergo luminaria non
debuerunt fieri quarta die, sed tertia vel ante.
5. Praeterea, multae stellae, secundum astrologos, sunt luna
maiores. Non ergo tantum sol et luna debuerunt poni duo magna
luminaria.
Sed in contrarium sufficit auctoritas Scripturae.
Respondeo dicendum quod in recapitulatione divinorum operum,
Scriptura sic dicit, igitur perfecti sunt caeli et terra, et omnis
ornatus eorum. In quibus verbis triplex opus intelligi potest,
scilicet opus creationis, per quod caelum et terra producta leguntur,
sed informia. Et opus distinctionis, per quod caelum et terra sunt
perfecta, sive per formas substantiales attributas materiae omnino
informi, ut Augustinus vult; sive quantum ad convenientem decorem et
ordinem, ut alii sancti dicunt. Et his duobus operibus additur
ornatus. Et differt ornatus a perfectione. Nam perfectio caeli et
terrae ad ea pertinere videtur quae caelo et terrae sunt intrinseca,
ornatus vero ad ea quae sunt a caelo et terra distincta. Sicut homo
perficitur per proprias partes et formas, ornatur autem per
vestimenta, vel aliquid huiusmodi. Distinctio autem aliquorum maxime
manifestatur per motum localem, quo ab invicem separantur. Et ideo ad
opus ornatus pertinet productio illarum rerum quae habent motum in caelo
et in terra. Sicut autem supra dictum est, de tribus fit mentio in
creatione, scilicet de caelo et aqua et terra. Et haec tria etiam
formantur per opus distinctionis tribus diebus, primo die, caelum;
secundo die distinguuntur aquae; tertio die fit distinctio in terra,
maris et aridae. Et similiter in opere ornatus, primo die, qui est
quartus, producuntur luminaria, quae moventur in caelo, ad ornatum
ipsius. Secundo die, qui est quintus, aves et pisces, ad ornatum
medii elementi, quia habent motum in aere et aqua, quae pro uno
accipiuntur. Tertio die, qui est sextus, producuntur animalia quae
habent motum in terra, ad ornatum ipsius. Sed sciendum est quod in
productione luminarium non discordat Augustinus ab aliis sanctis.
Dicit enim luminaria esse facta in actu, non in virtute tantum, non
enim habet firmamentum virtutem productivam luminarium, sicut habet
terra virtutem productivam plantarum. Unde Scriptura non dicit,
producat firmamentum luminaria; sicut dicit, germinet terra herbam
virentem.
Ad primum ergo dicendum quod, secundum Augustinum, nulla difficultas
ex hoc oritur. Non enim ponit successionem temporis in istis
operibus, et ideo non oportet dicere quod materia luminarium fuerit sub
alia forma. Secundum etiam eos qui ponunt caelestia corpora ex natura
quatuor elementorum, nulla difficultas accidit, quia potest dici quod
sunt formata ex praeiacenti materia, sicut animalia et plantae. Sed
secundum eos qui ponunt corpora caelestia esse alterius naturae ab
elementis et incorruptibilia per naturam, oportet dicere quod
substantia luminarium a principio fuit creata; sed prius erat
informis, et nunc formatur; non quidem forma substantiali, sed per
collationem determinatae virtutis. Ideo tamen non fit mentio a
principio de eis, sed solum quarta die, ut Chrysostomus dicit, ut
per hoc removeat populum ab idololatria, ostendens luminaria non esse
deos, ex quo nec a principio fuerunt.
Ad secundum dicendum quod, secundum Augustinum, nulla sequitur
difficultas, quia lux de qua prima die facta est mentio, fuit lux
spiritualis; nunc autem fit lux corporalis. Si autem lux primo die
facta intelligitur lux corporalis, oportet dicere quod lux primo die
fuit producta secundum communem lucis naturam, quarto autem die
attributa est luminaribus determinata virtus ad determinatos effectus;
secundum quod videmus alios effectus habere radium solis, et alios
radium lunae, et sic de aliis. Et propter hanc determinationem
virtutis, dicit Dionysius, IV cap. de Div. Nom., quod lumen
solis, quod primo erat informe, quarto die formatum est.
Ad tertium dicendum quod, secundum Ptolomaeum, luminaria non sunt
fixa in sphaeris, sed habent motum seorsum a motu sphaerarum. Unde
Chrysostomus dicit quod non ideo dicitur quod posuit ea in firmamento,
quia ibi sint fixa; sed quia iusserit ut ibi essent; sicut posuit
hominem in Paradiso, ut ibi esset. Sed secundum opinionem
Aristotelis, stellae fixae sunt in orbibus, et non moventur nisi motu
orbium, secundum rei veritatem. Tamen motus luminarium sensu
percipitur, non autem motus sphaerarum. Moyses autem, rudi populo
condescendens, secutus est quae sensibiliter apparent, ut dictum est.
Si autem sit aliud firmamentum quod factum est secunda die, ab eo in
quo posita sunt sidera, secundum distinctionem naturae, licet sensus
non discernat, quem Moyses sequitur, ut dictum est; cessat
obiectio. Nam firmamentum factum est secunda die, quantum ad
inferiorem partem. In firmamento autem posita sunt sidera quarta die,
quantum ad superiorem partem; ut totum pro uno accipiatur, secundum
quod sensui apparet.
Ad quartum dicendum quod, sicut dicit Basilius, praemittitur
productio plantarum luminaribus, ad excludendam idololatriam. Qui
enim credunt luminaria esse deos, dicunt quod primordialem originem
habent plantae a luminaribus. Quamvis, ut Chrysostomus dicit, sicut
agricola cooperatur ad productionem plantarum, ita etiam et luminaria
per suos motus.
Ad quintum dicendum quod, sicut Chrysostomus dicit, dicuntur duo
luminaria magna non tam quantitate, quam efficacia et virtute. Quia
etsi aliae stellae sint maiores quantitate quam luna, tamen effectus
lunae magis sentitur in istis inferioribus. Et etiam secundum sensum
maior apparet.
|
|