|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter causa
productionis luminarium describatur. Dicitur enim Ierem. X, a
signis caeli nolite metuere, quae gentes timent. Non ergo luminaria
in signa facta sunt.
2. Praeterea, signum contra causam dividitur. Sed luminaria sunt
causa eorum quae hic aguntur. Ergo non sunt signa.
3. Praeterea, distinctio temporum et dierum incoepit a primo die.
Non ergo facta sunt luminaria in tempora et dies et annos, idest in
horum distinctionem.
4. Praeterea, nihil fit propter vilius se, quia finis est melior
iis quae sunt ad finem. Sed luminaria sunt meliora quam terra. Non
ergo facta sunt ut illuminent terram.
5. Praeterea, luna non praeest nocti quando est prima. Probabile
autem est quod luna facta fuerit prima, sic enim homines incipiunt
computare. Ergo luna non est facta ut praesit nocti.
In contrarium sufficit auctoritas Scripturae.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est supra, creatura aliqua
corporalis potest dici esse facta vel propter actum proprium, vel
propter aliam creaturam, vel propter totum universum, vel propter
gloriam Dei. Sed Moyses, ut populum ab idololatria revocaret,
illam solam causam tetigit, secundum quod sunt facta ad utilitatem
hominum. Unde dicitur Deut. IV, ne forte, elevatis oculis ad
caelum, videas solem et lunam et omnia astra caeli, et errore deceptus
adores ea et colas, quae creavit dominus Deus in ministerium cunctis
gentibus. Hoc autem ministerium explicat in principio Genesis per
tria. Primo enim provenit utilitas hominibus ex luminaribus quantum ad
visum, qui est directivus in operibus, et maxime utilis ad
cognoscendas res. Et quantum ad hoc, dicit, ut luceant in
firmamento, et illuminent terram. Secundo, quantum ad vicissitudines
temporum, quibus et fastidium tollitur et valetudo conservatur, et
necessaria victui oriuntur quae non essent, si semper esset aut aestas
aut hiems. Et quantum ad hoc, dicit, ut sint in tempora et dies et
annos. Tertio, quantum ad opportunitatem negotiorum et operum,
inquantum ex luminaribus caeli accipitur significatio pluviosi temporis
vel sereni quae sunt apta diversis negotiis. Et quantum ad hoc dicit,
ut sint in signa.
Ad primum ergo dicendum quod luminaria sunt in signa corporalium
transmutationum, non autem eorum quae dependent ex libero arbitrio.
Ad secundum dicendum quod per causam sensibilem quandoque ducimur in
cognitionem effectus occulti, sicut et e converso. Unde nihil
prohibet causam sensibilem esse signum. Ideo tamen potius dicit signa
quam causas, ut occasionem idololatriae tolleret.
Ad tertium dicendum quod in prima die facta est communis distinctio
temporis per diem et noctem, secundum motum diurnum, qui est communis
totius caeli; qui potest intelligi incoepisse primo die. Sed
speciales distinctiones dierum et temporum, secundum quod dies est
calidior die, et tempus tempore, et annus anno, fiunt secundum
speciales motus stellarum; qui possunt intelligi quarto die
incoepisse.
Ad quartum dicendum quod in illuminatione terrae intelligitur utilitas
hominis, qui secundum animam praefertur corporibus luminarium. Nihil
tamen prohibet dici quod dignior creatura facta est propter inferiorem,
non secundum quod in se consideratur sed secundum quod ordinatur ad
integritatem universi.
Ad quintum dicendum quod luna, quando est perfecta, oritur vespere et
occidit mane, et sic praeest nocti. Et satis probabile est quod luna
fuerit facta plena; sicut et herbae factae sunt in sua perfectione,
facientes semen, et similiter animalia et homo. Licet enim naturali
processu ab imperfecto ad perfectum deveniatur, simpliciter tamen
perfectum prius est imperfecto. Augustinus tamen hoc non asserit,
quia dicit non esse inconveniens quod Deus imperfecta fecerit, quae
postmodum ipse perfecit.
|
|