|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod luminaria caeli sint
animata. Superius enim corpus nobilioribus ornamentis ornari debet.
Sed ea quae pertinent ad ornatum inferiorum corporum, sunt animata;
scilicet pisces, aves et terrestria animalia. Ergo et luminaria,
quae pertinent ad ornatum caeli.
2. Praeterea, nobilioris corporis nobilior est forma. Sed sol et
luna et alia luminaria sunt nobiliora quam corpora plantarum et
animalium. Ergo habent nobiliorem formam. Nobilissima autem forma
est anima, quae est principium vitae, quia, ut Augustinus dicit in
libro de vera Relig., quaelibet substantia vivens naturae ordine
praefertur substantiae non viventi. Ergo luminaria caeli sunt
animata.
3. Praeterea, causa nobilior est effectu. Sed sol et luna et alia
luminaria sunt causa vitae, ut patet maxime in animalibus ex
putrefactione generatis, quae virtute solis et stellarum vitam
consequuntur. Ergo multo magis corpora caelestia vivunt et sunt
animata.
4. Praeterea, motus caeli et caelestium corporum sunt naturales, ut
patet in I de caelo. Motus autem naturalis est a principio
intrinseco. Cum igitur principium motus caelestium corporum sit aliqua
substantia apprehensiva, quae movetur sicut desiderans a desiderato,
ut dicitur in XII Metaphys.; videtur quod principium apprehendens
sit principium intrinsecum corporibus caelestibus. Ergo sunt animata.
5. Praeterea, primum mobile est caelum. In genere autem mobilium,
primum est movens seipsum, ut probatur in VIII Physic., quia
quod est per se, prius est eo quod est per aliud. Sola autem animata
movent seipsa, ut in eodem libro ostenditur. Ergo corpora caelestia
sunt animata.
Sed contra est quod Damascenus dicit in libro II, nullus animatos
caelos vel luminaria aestimet; inanimati enim sunt et insensibiles.
Respondeo dicendum quod circa istam quaestionem apud philosophos fuit
diversa opinio. Anaxagoras enim, ut Augustinus refert Lib.
XVIII de Civ. Dei, factus est reus apud Athenienses, quia
dixit solem esse lapidem ardentem, negans utique ipsum esse Deum, vel
aliquid animatum. Platonici vero posuerunt corpora caelestia animata.
Similiter etiam apud doctores fidei, fuit circa hoc diversa opinio.
Origenes enim posuit corpora caelestia animata. Hieronymus etiam idem
sentire videtur, exponens illud Eccle. I, lustrans universa, per
circuitum pergit spiritus. Basilius vero et Damascenus asserunt
corpora caelestia non esse animata. Augustinus vero sub dubio
dereliquit, in neutram partem declinans, ut patet in II supra Gen.
ad Litt.; et in Enchirid., ubi etiam dicit quod, si sunt animata
caelestia corpora, pertinent ad societatem Angelorum eorum animae.
In hac autem opinionum diversitate, ut veritas aliquatenus
innotescat, considerandum est quod unio animae et corporis non est
propter corpus, sed propter animam, non enim forma est propter
materiam, sed e converso. Natura autem et virtus animae deprehenditur
ex eius operatione, quae etiam quodammodo est finis eius. Invenitur
autem corpus necessarium ad aliquam operationem animae, quae mediante
corpore exercetur; sicut patet in operibus animae sensitivae et
nutritivae. Unde necesse est tales animas unitas esse corporibus
propter suas operationes. Est autem aliqua operatio animae, quae non
exercetur corpore mediante, sed tamen ex corpore aliquod adminiculum
tali operationi exhibetur; sicut per corpus exhibentur animae humanae
phantasmata, quibus indiget ad intelligendum. Unde etiam talem animam
necesse est corpori uniri propter suam operationem, licet contingat
ipsam separari. Manifestum est autem quod anima caelestis corporis non
potest habere operationes nutritivae animae, quae sunt nutrire, augere
et generare, huiusmodi enim operationes non competunt corpori
incorruptibili per naturam. Similiter etiam nec operationes animae
sensitivae corpori caelesti conveniunt, quia omnes sensus fundantur
super tactum, qui est apprehensivus qualitatum elementarium. Omnia
etiam organa potentiarum sensitivarum requirunt determinatam
proportionem secundum commixtionem aliquam elementorum, a quorum natura
corpora caelestia ponuntur remota. Relinquitur ergo quod de
operationibus animae nulla potest competere animae caelesti nisi duae,
intelligere et movere, nam appetere consequitur sensum et intellectum,
et cum utroque ordinatur. Intellectualis autem operatio, cum non
exerceatur per corpus, non indiget corpore nisi inquantum ei per sensus
ministrantur phantasmata. Operationes autem sensitivae animae
corporibus caelestibus non conveniunt, ut dictum est. Sic igitur
propter operationem intellectualem, anima caelesti corpori non
uniretur. Relinquitur ergo quod propter solam motionem. Ad hoc autem
quod moveat, non oportet quod uniatur ei ut forma; sed per contactum
virtutis, sicut motor unitur mobili. Unde Aristoteles, libro
VIII Physic., postquam ostendit quod primum movens seipsum
componitur ex duabus partibus, quarum una est movens et alia mota;
assignans quomodo hae duae partes uniantur, dicit quod per contactum
vel duorum ad invicem, si utrumque sit corpus, vel unius ad alterum et
non e converso, si unum sit corpus et aliud non corpus. Platonici
etiam animas corporibus uniri non ponebant nisi per contactum virtutis,
sicut motor mobili. Et sic per hoc quod Plato ponit corpora caelestia
animata, nihil aliud datur intelligi, quam quod substantiae
spirituales uniuntur corporibus caelestibus ut motores mobilibus. Quod
autem corpora caelestia moveantur ab aliqua substantia apprehendente,
et non solum a natura, sicut gravia et levia, patet ex hoc, quod
natura non movet nisi ad unum, quo habito quiescit, quod in motu
corporum caelestium non apparet. Unde relinquitur quod moventur ab
aliqua substantia apprehendente Augustinus etiam dicit, III de
Trin., corpora omnia administrari a Deo per spiritum vitae. Sic
igitur patet quod corpora caelestia non sunt animata eo modo quo plantae
et animalia, sed aequivoce. Unde inter ponentes ea esse animata, et
ponentes ea inanimata, parva vel nulla differentia invenitur in re,
sed in voce tantum.
Ad primum ergo dicendum quod ad ornatum pertinent aliqua secundum
proprium motum. Et quantum ad hoc, luminaria caeli conveniunt cum
aliis quae ad ornatum pertinent, quia moventur a substantia vivente.
Ad secundum dicendum quod nihil prohibet aliquid esse nobilius
simpliciter, quod tamen non est nobilius quantum ad aliquid. Forma
ergo caelestis corporis, etsi non sit simpliciter nobilior anima
animalis, est tamen nobilior quantum ad rationem formae, perficit enim
totaliter suam materiam, ut non sit in potentia ad aliam formam; quod
anima non facit. Quantum etiam ad motum, moventur corpora caelestia a
nobilioribus motoribus.
Ad tertium dicendum quod corpus caeleste, cum sit movens motum, habet
rationem instrumenti, quod agit in virtute principalis agentis. Et
ideo ex virtute sui motoris, qui est substantia vivens, potest causare
vitam.
Ad quartum dicendum quod motus corporis caelestis est naturalis, non
propter principium activum, sed propter principium passivum, quia
scilicet habet in sua natura aptitudinem ut tali motu ab intellectu
moveatur.
Ad quintum dicendum quod caelum dicitur movere seipsum, inquantum
componitur ex motore et mobili, non sicut ex forma et materia, sed
secundum contactum virtutis, ut dictum est. Et hoc etiam modo potest
dici quod eius motor est principium intrinsecum, ut sic etiam motus
caeli possit dici naturalis ex parte principii activi; sicut motus
voluntarius dicitur esse naturalis animali inquantum est animal, ut
dicitur in VIII Physic.
|
|