|
1. Deinde considerandum est de opere quintae diei. Et videtur quod
inconvenienter hoc opus describatur. Illud enim aquae producunt, ad
cuius productionem sufficit virtus aquae. Sed virtus aquae non
sufficit ad productionem omnium piscium et avium, cum videamus plura
eorum generari ex semine. Non ergo convenienter dicitur, producant
aquae reptile animae viventis, et volatile super terram.
2. Praeterea, pisces et aves non tantum producuntur ex aqua, sed in
eorum compositione videtur magis terra dominari quam aqua, quia corpora
eorum naturaliter moventur ad terram; unde et in terra quiescunt. Non
ergo convenienter dicitur pisces et aves ex aqua produci.
3. Praeterea, sicut pisces habent motum in aquis, ita et aves in
aere. Si ergo pisces ex aquis producuntur, aves non deberent produci
ex aquis, sed ex aere.
4. Praeterea, non omnes pisces reptant in aquis, cum quidem habeant
pedes, quibus gradiuntur in terra, sicut vituli marini. Non ergo
sufficienter productio piscium designatur in hoc quod dicitur,
producant aquae reptile animae viventis.
5. Praeterea, animalia terrestria sunt perfectiora avibus et
piscibus. Quod patet ex hoc quod habent membra magis distincta, et
perfectiorem generationem, generant enim animalia, sed pisces et aves
generant ova. Perfectiora autem praecedunt in ordine naturae. Non
ergo quinta die debuerunt fieri pisces et aves, ante animalia
terrestria.
In contrarium sufficit auctoritas Scripturae.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, opus ornatus per
ordinem respondet ordini distinctionis. Unde sicut inter tres dies
distinctioni deputatos, media, quae est secunda, deputatur
distinctioni medii corporis, scilicet aquae; ita inter tres dies
deputatos ad opus ornatus, media, idest quinta, deputatur ad ornatum
medii corporis, per productionem avium et piscium. Unde sicut Moyses
in quarta die nominat luminaria et lucem, ut designet quod quarta dies
respondet primae, in qua dixerat lucem factam; ita in hac quinta die
facit mentionem de aquis et de firmamento caeli, ut designet quod
quinta dies respondet secundae. Sed sciendum est quod, sicut in
productione plantarum differt Augustinus ab aliis, ita et in
productione piscium et avium. Alii enim dicunt pisces et aves quinta
die esse productos in actu, Augustinus autem dicit, V super Gen.
ad Litt., quod quinta die aquarum natura produxit pisces et aves
potentialiter.
Ad primum ergo dicendum quod Avicenna posuit omnia animalia posse
generari ex aliquali elementorum commixtione absque semine, etiam per
viam naturae. Sed hoc videtur inconveniens. Quia natura determinatis
mediis procedit ad suos effectus, unde illa quae naturaliter generantur
ex semine, non possunt naturaliter sine semine generari. Et ideo
dicendum est aliter, quod in naturali generatione animalium,
principium activum est virtus formativa quae est in semine, in iis quae
ex semine generantur; loco cuius virtutis, in iis quae ex
putrefactione generantur, est virtus caelestis corporis. Materiale
autem principium in utrorumque animalium generatione, est aliquod
elementum vel elementatum. In prima autem rerum institutione, fuit
principium activum verbum Dei, quod ex materia elementari produxit
animalia vel in actu, secundum alios sanctos; vel virtute, secundum
Augustinum. Non quod aqua aut terra habeat in se virtutem producendi
omnia animalia, ut Avicenna posuit, sed quia hoc ipsum quod ex
materia elementari, virtute seminis vel stellarum, possunt animalia
produci, est ex virtute primitus elementis data.
Ad secundum dicendum quod corpora avium et piscium possunt dupliciter
considerari. Uno modo, secundum se. Et sic necesse est quod in eis
magis terrestre elementum dominetur, quia ad hoc quod fiat
contemperatio mixtionis in corpore animalis necesse est quod
quantitative abundet in eo elementum quod est minus activum, scilicet
terra. Sed si considerentur secundum quod sunt nata moveri talibus
motibus, sic habent affinitatem quandam cum corporibus in quibus
moventur. Et sic eorum generatio hic describitur.
Ad tertium dicendum quod aer, quia insensibilis est, non per seipsum
connumeratur, sed cum aliis, partim quidem cum aqua, quantum ad
inferiorem partem, quae exhalationibus aquae ingrossatur; partim etiam
cum caelo, quantum ad superiorem partem. Aves autem motum habent in
inferiori parte aeris, et ideo sub firmamento caeli volare dicuntur,
etiam si firmamentum pro nebuloso aere accipiatur. Et ideo productio
avium aquae adscribitur.
Ad quartum dicendum quod natura de uno extremo ad aliud transit per
media. Et ideo inter terrestria et aquatica animalia sunt quaedam
media, quae communicant cum utrisque; et computantur cum illis cum
quibus magis communicant, secundum id quod cum eis communicant; non
secundum id quod communicant cum alio extremo. Tamen, ut includantur
omnia huiusmodi quae habent aliquid speciale inter pisces, subiungit,
postquam dixerat, producant aquae reptile animae viventis, creavit
Deus cete grandia, et cetera.
Ad quintum dicendum quod productio horum animalium ordinatur secundum
ordinem corporum quae eis ornantur, magis quam secundum propriam
dignitatem. Et tamen, in via generationis, ab imperfectioribus ad
perfectiora pervenitur.
|
|