|
1. Deinde quaeritur de opere sextae diei. Et videtur quod
inconvenienter describatur. Sicut enim aves et pisces habent viventem
animam, ita etiam et animalia terrestria; non autem terrestria
animalia sunt ipsa anima vivens. Ergo inconvenienter dicitur,
producat terra animam viventem; sed debuit dici, producat terra
quadrupedia animae viventis.
2. Praeterea, genus non debet dividi contra speciem. Sed iumenta
et bestiae sub quadrupedibus computantur. Inconvenienter ergo
quadrupedia connumerantur iumentis et bestiis.
3. Praeterea, sicut alia animalia sunt in determinato genere et
specie, ita et homo. Sed in factione hominis non fit mentio de suo
genere vel specie. Ergo nec in productione aliorum animalium debuit
fieri mentio de genere vel specie, cum dicitur, in genere suo, vel
specie sua.
4. Praeterea, animalia terrestria magis sunt similia homini, qui a
Deo dicitur benedici, quam aves et pisces. Cum igitur aves et pisces
dicantur benedici, multo fortius hoc dici debuit de aliis animalibus.
5. Praeterea, quaedam animalia generantur ex putrefactione, quae
est corruptio quaedam. Corruptio autem non convenit primae
institutioni rerum. Non ergo animalia debuerunt in prima rerum
institutione produci.
6. Praeterea, quaedam animalia sunt venenosa et homini noxia.
Nihil autem debuit esse homini nocivum ante peccatum. Ergo huiusmodi
animalia vel omnino fieri a Deo non debuerunt, qui est bonorum
auctor, vel non debuerunt fieri ante peccatum.
In contrarium sufficit auctoritas Scripturae.
Respondeo dicendum quod, sicut in die quinto ornatur medium corpus,
et respondet secundae diei ita in sexto die ornatur ultimum corpus,
scilicet terra, per productionem animalium terrestrium, et respondet
tertiae diei. Unde utrobique fit mentio de terra. Et hic etiam,
secundum Augustinum animalia terrestria producuntur potentialiter,
secundum vero alios sanctos, in actu.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Basilius dicit, diversus gradus
vitae qui in diversis viventibus invenitur, ex modo loquendi
Scripturae colligi potest. Plantae enim habent imperfectissimam vitam
et occultam. Unde in earum productione nulla mentio fit de vita, sed
solum de generatione, quia secundum hanc solum invenitur actus vitae in
eis; nutritiva enim et augmentativa generativae deserviunt, ut infra
dicetur. Inter animalia vero, perfectiora sunt, communiter
loquendo, terrestria avibus et piscibus, non quod pisces memoria
careant, ut Basilius dicit, et Augustinus improbat; sed propter
distinctionem membrorum, et perfectionem generationis (quantum autem
ad aliquas sagacitates, etiam aliqua animalia imperfecta magis vigent,
ut apes et formicae). Et ideo pisces vocat, non animam viventem,
sed reptile animae viventis, sed terrena animalia vocat animam
viventem, propter perfectionem vitae in eis, ac si pisces sint corpora
habentia aliquid animae, terrestria vero animalia, propter
perfectionem vitae, sint quasi animae dominantes corporibus.
Perfectissimus autem gradus vitae est in homine. Et ideo vitam
hominis non dicit produci a terra vel aqua, sicut ceterorum animalium,
sed a Deo.
Ad secundum dicendum quod per iumenta, vel pecora, intelliguntur
animalia domestica, quae homini serviunt qualitercumque. Per bestias
autem intelliguntur animalia saeva, ut ursi et leones. Per reptilia
vero, animalia quae vel non habent pedes quibus eleventur a terra, ut
serpentes; vel habent breves, quibus parum elevantur, ut lacertae et
tortucae et huiusmodi. Sed quia sunt quaedam animalia quae sub nullo
horum comprehenduntur, ut cervi et capreae, ut etiam ista
comprehenderentur, addidit quadrupedia. Vel quadrupedia praemisit
quasi genus, et alia subiunxit quasi species, sunt enim etiam quaedam
reptilia quadrupedia, ut lacertae et tortucae.
Ad tertium dicendum quod in aliis animalibus et plantis mentionem fecit
de genere et specie, ut designaret generationes similium ex similibus.
In homine autem non fuit necessarium ut hoc diceretur, quia quod
praemissum fuit de aliis, etiam de homine intelligi potest. Vel quia
animalia et plantae producuntur secundum genus et speciem suam, quasi
longe a similitudine divina remota, homo autem dicitur formatus ad
imaginem et similitudinem Dei.
Ad quartum dicendum quod benedictio Dei dat virtutem multiplicandi per
generationem. Et ideo quod positum est in avibus et piscibus, quae
primo occurrunt, non fuit necessarium repeti in terrenis animalibus,
sed intelligitur. In hominibus autem iteratur benedictio, quia in eis
est quaedam specialis multiplicationis ratio, propter complendum
numerum electorum, et ne quisquam diceret in officio gignendi filios
ullum esse peccatum. Plantae vero nullum habent propagandae prolis
affectum, ac sine ullo sensu generant, unde indignae iudicatae sunt
benedictionis verbis.
Ad quintum dicendum quod, cum generatio unius sit corruptio alterius,
quod ex corruptione ignobiliorum generentur nobiliora, non repugnat
primae rerum institutioni. Unde animalia quae generantur ex
corruptione rerum inanimatarum vel plantarum, potuerunt tunc generari.
Non autem quae generantur ex corruptione animalium, tunc potuerunt
produci, nisi potentialiter tantum.
Ad sextum dicendum quod, sicut Augustinus dicit in I super Gen.
contra Manichaeos, si in alicuius opificis officinam imperitus
intraverit, videt ibi multa instrumenta quorum causas ignorat, et si
multum est insipiens, superflua putat. Iam vero si in fornacem
incautus ceciderit, aut ferramento aliquo acuto se vulneraverit, noxia
existimat ibi esse multa, quorum usum quia novit artifex, insipientiam
eius irridet. Sic in hoc mundo quidam audent multa reprehendere,
quorum causas non vident, multa enim, etsi domui nostrae non sunt
necessaria, eis tamen completur universitatis integritas. Homo autem
ante peccatum ordinate fuisset usus rebus mundi. Unde animalia
venenosa ei noxia non fuissent.
|
|