|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod completio divinorum
operum non debeat septimo diei adscribi. Omnia enim quae in hoc
saeculo aguntur, ad divina opera pertinent. Sed consummatio saeculi
erit in fine mundi, ut habetur Matth. XIII. Tempus etiam
incarnationis Christi est cuiusdam completionis tempus, unde dicitur
tempus plenitudinis, Gal. IV. Et ipse Christus moriens dixit,
consummatum est, ut dicitur Ioan. XIX. Non ergo completio
divinorum operum competit diei septimo.
2. Praeterea, quicumque complet opus suum, aliquid facit. Sed
Deus non legitur septimo die aliquid fecisse, quinimmo ab omni opere
quievisse. Ergo completio operum non competit septimo diei.
3. Praeterea, non dicitur aliquid esse completum, cui multa
superadduntur, nisi forte sint illa superflua, quia perfectum dicitur
cui nihil deest eorum quae debet habere. Sed post septimum diem multa
sunt facta, et productio multorum individuorum; et etiam quarumdam
novarum specierum, quae frequenter apparent, praecipue in animalibus
ex putrefactione generatis. Quotidie etiam Deus novas animas creat.
Novum etiam fuit incarnationis opus, de quo dicitur Ierem.
XXXI, novum faciet dominus super terram. Nova etiam sunt
miraculosa opera, de quibus dicitur Eccli. XXXVI, innova
signa, et immuta mirabilia. Innovabuntur etiam omnia in
glorificatione sanctorum, secundum illud Apoc. XXI, et dixit qui
sedebat in throno, ecce nova facio omnia. Completio ergo divinorum
operum non debet attribui septimo diei.
Sed contra est quod dicitur Gen. II, complevit Deus die septimo
opus suum quod fecerat.
Respondeo dicendum quod duplex est rei perfectio, prima, et secunda.
Prima quidem perfectio est, secundum quod res in sua substantia est
perfecta. Quae quidem perfectio est forma totius, quae ex integritate
partium consurgit. Perfectio autem secunda est finis. Finis autem
vel est operatio, sicut finis citharistae est citharizare, vel est
aliquid ad quod per operationem pervenitur, sicut finis aedificatoris
est domus, quam aedificando facit. Prima autem perfectio est causa
secundae, quia forma est principium operationis. Ultima autem
perfectio, quae est finis totius universi, est perfecta beatitudo
sanctorum; quae erit in ultima consummatione saeculi. Prima autem
perfectio, quae est in integritate universi, fuit in prima rerum
institutione. Et haec deputatur septimo diei.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut dictum est, perfectio prima est
causa secundae. Ad beatitudinem autem consequendam duo requiruntur,
natura et gratia. Ipsa ergo beatitudinis perfectio erit in fine
mundi, ut dictum est. Sed ista consummatio praecessit causaliter,
quantum ad naturam quidem, in prima rerum institutione, quantum ad
gratiam vero, in incarnatione Christi, quia gratia et veritas per
Iesum Christum facta est, ut dicitur Ioan. I. Sic igitur in
septima die fuit consummatio naturae; in incarnatione Christi,
consummatio gratiae; in fine mundi, consummatio gloriae.
Ad secundum dicendum quod septima die Deus aliquid operatus est, non
novam creaturam condendo, sed creaturam administrando, et ad propriam
operationem eam movendo, quod iam aliqualiter pertinet ad inchoationem
quandam secundae perfectionis. Et ideo consummatio operum, secundum
nostram translationem, attribuitur diei septimae. Sed secundum aliam
translationem, attribuitur diei sextae. Et utrumque potest stare.
Quia consummatio quae est secundum integritatem partium universi,
competit sextae diei, consummatio quae est secundum operationem
partium, competit septimae. Vel potest dici quod in motu continuo,
quandiu aliquid potest moveri ulterius, non dicitur motus perfectus
ante quietem, quies enim demonstrat motum consummatum. Deus autem
poterat plures creaturas facere, praeter illas quas fecerat sex
diebus. Unde hoc ipso quod cessavit novas creaturas condere in septima
die, dicitur opus suum consummasse.
Ad tertium dicendum quod nihil postmodum a Deo factum est totaliter
novum, quin aliqualiter in operibus sex dierum praecesserit. Quaedam
enim praeextiterunt materialiter, sicut quod Deus de costa Adae
formavit mulierem. Quaedam vero praeextiterunt in operibus sex
dierum, non solum materialiter, sed etiam causaliter, sicut individua
quae nunc generantur, praecesserunt in primis individuis suarum
specierum. Species etiam novae, si quae apparent, praeextiterunt in
quibusdam activis virtutibus, sicut et animalia ex putrefactione
generata producuntur ex virtutibus stellarum et elementorum quas a
principio acceperunt, etiam si novae species talium animalium
producantur. Animalia etiam quaedam secundum novam speciem aliquando
oriuntur ex commixtione animalium diversorum secundum speciem, sicut
cum ex asino et equa generatur mulus, et haec etiam praecesserunt
causaliter in operibus sex dierum. Quaedam vero praecesserunt secundum
similitudinem; sicut animae quae nunc creantur. Et similiter
incarnationis opus, quia, ut dicitur Philipp. II, filius Dei est
in similitudinem hominum factus. Gloria etiam spiritualis secundum
similitudinem praecessit in Angelis, corporalis vero in caelo,
praecipue Empyreo. Unde dicitur Eccle. I, nihil sub sole novum;
iam enim praecessit in saeculis quae fuerunt ante nos.
|
|