|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Deus septima die non
requievit ab omni suo opere. Dicitur enim Ioan. V, pater meus
usque modo operatur, et ego operor. Non ergo septima die requievit ab
omni opere.
2. Praeterea, requies motui opponitur; vel labori qui interdum
causatur ex motu. Sed Deus immobiliter, et absque labore sua opera
produxit. Non ergo dicendum est septima die a suo opere requievisse.
3. Si dicatur quod Deus requievit die septima quia fecit hominem
requiescere, contra, requies contraponitur eius operationi. Sed quod
dicitur, Deus creavit vel fecit hoc vel illud, non exponitur quod
Deus hominem fecit creare aut facere. Ergo nec convenienter exponi
potest, ut dicatur Deus requievisse, quia fecit hominem requiescere.
Sed contra est quod dicitur Gen. II, requievit Deus die septimo
ab omni opere quod patrarat.
Respondeo dicendum quod quies proprie opponitur motui; et per
consequens labori, qui ex motu consurgit. Quamvis autem motus proprie
acceptus sit corporum, tamen nomen motus etiam ad spiritualia derivatur
dupliciter. Uno modo, secundum quod omnis operatio motus dicitur,
sic enim et divina bonitas quodammodo movetur et procedit in res,
secundum quod se eis communicat, ut Dionysius dicit, II cap. de
Div. Nom. Alio modo, desiderium in aliud tendens quidam motus
dicitur. Unde et requies dupliciter accipitur, uno modo, pro
cessatione ab operibus; alio modo, pro impletione desiderii. Et
utroque modo dicitur Deus requievisse die septima. Primo quidem,
quia die septima cessavit novas creaturas condere, nihil enim postea
fecit, quod non aliquo modo praecesserit in primis operibus, ut dictum
est. Alio modo, secundum quod rebus conditis ipse non indigebat, sed
seipso fruendo beatus est. Unde post conditionem omnium operum, non
dicitur quod in suis operibus requievit, quasi eis ad suam beatitudinem
indigens, sed ab eis requievit, utique in seipso, quia ipse sufficit
sibi et implet desiderium suum. Et quamvis ab aeterno in seipso
requieverit, tamen quod post opera condita in seipso requievit, hoc
pertinet ad septimum diem. Et hoc est ab operibus requiescere, ut
Augustinus dicit, super Gen. ad Litt.
Ad primum ergo dicendum quod Deus usque modo operatur, conservando et
administrando creaturam conditam, non autem novam creaturam condendo.
Ad secundum dicendum quod requies non opponitur labori sive motui, sed
productioni novarum rerum, et desiderio in aliud tendenti, ut dictum
est.
Ad tertium dicendum quod, sicut Deus in solo se requiescit, et se
fruendo beatus est; ita et nos per solam Dei fruitionem beati
efficimur. Et sic etiam facit nos a suis et nostris operibus in seipso
requiescere. Est ergo conveniens expositio, ut dicatur Deus
requievisse, quia nos requiescere facit. Sed non est haec sola
ponenda, sed alia expositio est principalior et prior.
|
|