|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod benedictio et
sanctificatio non debeatur diei septimae. Tempus enim aliquod
consuevit dici benedictum aut sanctum, propter aliquod bonum quod in
illo tempore evenit; aut propter hoc quod aliquod malum vitatur sed
Deo nihil accrescit aut deperit, sive operetur, sive ab operando
cesset. Non ergo specialis benedictio et sanctificatio debetur diei
septimae.
2. Praeterea, benedictio a bonitate dicitur. Sed bonum est
diffusivum et communicativum sui, secundum Dionysium. Ergo magis
debuerunt benedici dies in quibus creaturas produxit, quam ille dies in
quo a producendis creaturis cessavit.
3. Praeterea, superius in singulis creaturis quaedam benedictio
commemorata est, dum in singulis operibus dictum est, vidit Deus quod
esset bonum. Non oportuit igitur quod post omnium productionem, dies
septima benediceretur.
Sed contra est quod dicitur Gen. II, benedixit Deus diei
septimo, et sanctificavit illum, quia in illo cessaverat ab omni opere
suo.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, requies Dei in die
septima dupliciter accipitur. Primo quidem, quantum ad hoc, quod
cessavit a novis operibus condendis, ita tamen quod creaturam conditam
conservat et administrat. Alio modo, secundum quod post opera
requievit in seipso. Quantum ergo ad primum, competit septimae diei
benedictio. Quia, sicut supra dictum est, benedictio ad
multiplicationem pertinet, unde dictum est creaturis quas benedixit,
crescite et multiplicamini. Multiplicatio autem rerum fit per
administrationem creaturae, secundum quam ex similibus similia
generantur. Quantum vero ad secundum, competit septimae diei
sanctificatio. Maxime enim sanctificatio cuiuslibet attenditur in hoc
quod in Deo requiescit, unde et res Deo dedicatae sanctae dicuntur.
Ad primum ergo dicendum quod non propter hoc dies septimus
sanctificatur, quia Deo possit aliquid accrescere vel decrescere, sed
quia creaturis aliquid accrescit per multiplicationem et quietem in
Deo.
Ad secundum dicendum quod in primis sex diebus productae sunt res in
suis primis causis. Sed postea ex illis primis causis res
multiplicantur et conservantur, quod etiam ad bonitatem divinam
pertinet. Cuius etiam perfectio in hoc maxime ostenditur quod in ipsa
sola et ipse requiescit, et nos requiescere possumus, ea fruentes.
Ad tertium dicendum quod bonum quod in singulis diebus commemoratur,
pertinet ad primam naturae institutionem, benedictio autem diei
septimae pertinet ad naturae propagationem.
|
|