|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod non sufficienter isti
dies enumerentur. Non minus enim distinguitur opus creationis ab
operibus distinctionis et ornatus, quam haec duo opera ab invicem.
Sed alii dies deputantur distinctioni, et alii ornatui. Ergo etiam
alii dies debent assignari creationi.
2. Praeterea, aer et ignis sunt nobiliora elementa quam terra et
aqua. Sed unus dies deputatur distinctioni aquae, et alius
distinctioni terrae. Ergo alii dies debent deputari distinctioni ignis
et aeris.
3. Praeterea, non minus distant volucres et pisces, quam volucres
et terrestria animalia. Homo etiam plus distat ab aliis animalibus,
quam alia quaecumque animalia ab invicem. Sed alius dies deputatur
productioni piscium maris, et alius productioni animalium terrae.
Ergo et alius dies debet deputari productioni avium caeli, et alius
productioni hominis.
1. Sed contra, videtur quod aliqui dies superflue assignentur.
Lumen enim ad luminaria se habet ut accidens ad subiectum. Simul
autem producitur subiectum cum proprio accidente. Non ergo alia die
debuit produci lux, et alia luminaria.
2. Praeterea, dies isti deputantur primae institutioni mundi. Sed
in septima die nihil primitus est institutum. Ergo septima dies non
debet aliis connumerari.
Respondeo dicendum quod ratio distinctionis horum dierum ex praemissis
potest esse manifesta. Oportuit enim primo distingui partes mundi; et
postmodum singulas partes ornari, per hoc quod quasi suis habitatoribus
replentur. Secundum ergo alios sanctos, in creatura corporali tres
partes designantur, prima, quae significatur nomine caeli; media,
quae significatur nomine aquae; et, infima quae significatur nomine
terrae. Unde et secundum Pythagoricos, perfectio in tribus ponitur,
principio, medio et fine, ut dicitur in I de caelo. Prima ergo pars
distinguitur prima die, et ornatur quarta; media distinguitur secunda
die, et ornatur quinta; infima distinguitur tertia die, et ornatur
sexta. Augustinus vero convenit quidem cum eis in ultimis tribus
diebus, differt autem in tribus primis. Quia secundum eum, in primo
die formatur creatura spiritualis, in duobus aliis creatura
corporalis; ita quod in secundo corpora superiora, in tertio corpora
inferiora. Et sic perfectio divinorum operum respondet perfectioni
senarii numeri, qui consurgit ex suis partibus aliquotis simul
iunctis; quae quidem partes sunt unum, duo, tria. Una enim dies
deputatur formationi creaturae spiritualis, duae formationi creaturae
corporalis, et tres ornatui.
Ad primum ergo dicendum quod, secundum Augustinum, opus creationis
pertinet ad productionem materiae informis, et naturae spiritualis
informis. Quae quidem duo sunt extra tempus, ut ipse dicit in XII
Confess., et ideo creatio utriusque ponitur ante omnem diem. Sed
secundum alios sanctos, potest dici quod opus distinctionis et ornatus
attenditur secundum aliquam mutationem creaturae, quae tempore
mensuratur. Opus autem creationis consistit in sola divina actione in
instanti rerum substantiam producentis. Et ideo quodlibet opus
distinctionis et ornatus dicitur factum in die, creatio autem dicitur
facta in principio, quod sonat aliquid indivisibile.
Ad secundum dicendum quod ignis et aer, quia non distinguuntur a
vulgo, inter partes mundi non sunt expresse nominata a Moyse; sed
computantur cum medio, scilicet aqua, maxime quantum ad inferiorem
aeris partem; quantum vero ad superiorem, computantur cum caelo, ut
Augustinus dicit.
Ad tertium dicendum quod productio animalium recitatur secundum quod
sunt in ornatum partium mundi. Et ideo dies productionis animalium
distinguuntur vel uniuntur, secundum hanc convenientiam vel
differentiam, qua conveniunt vel differunt in ornando aliquam partem
mundi.
Ad quartum dicendum quod prima die facta est natura lucis in aliquo
subiecto. Sed quarto die facta dicuntur luminaria, non quia eorum
substantia sit de novo producta; sed quia sunt aliquo modo formata,
quo prius non erant, ut supra dictum est.
Ad quintum dicendum quod septimae diei, secundum Augustinum,
deputatur aliquid post omnia quae sex diebus attribuuntur, scilicet
quod Deus a suis operibus in seipso requiescit. Et ideo oportuit post
sex dies fieri mentionem de septimo. Secundum vero alios, potest dici
quod in septimo die mundus habuit quendam novum statum, ut scilicet ei
nihil adderetur de novo. Et ideo post sex dies ponitur septima,
deputata cessationi ab opere.
|
|