|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod omnes isti dies sint
unus dies. Dicitur enim Gen. II, istae sunt generationes caeli et
terrae, quando creata sunt, in die quo fecit dominus caelum et
terram, et omne virgultum agri, antequam oriretur in terra. Unus
ergo est dies in quo fecit caelum et terram et omne virgultum agri.
Sed caelum et terram fecit in prima die, vel potius ante omnem diem;
virgultum autem agri, tertia die. Ergo unus est primus dies et
tertius, et pari ratione, omnes alii.
2. Praeterea, Eccli. XVIII, dicitur, qui vivit in
aeternum, creavit omnia simul. Sed hoc non esset, si dies horum
operum essent plures, quia plures dies non sunt simul. Ergo non sunt
plures dies, sed unus tantum.
3. Praeterea, die septimo cessavit Deus a novis operibus
condendis. Si ergo septima dies est alia ab aliis diebus, sequitur
quod illam diem non fecerit. Quod est inconveniens.
4. Praeterea, totum opus quod uni diei adscribitur, in instanti
perfecit, cum in singulis operibus dicatur, dixit, et factum est.
Si igitur sequens opus in diem alium reservasset, sequeretur quod in
residua parte illius diei cessasset ab opere, quod esset superfluum.
Non igitur est alius dies sequentis operis, a die operis
praecedentis.
Sed contra est quod Gen. I dicitur, factum est vespere et mane dies
secundus, et dies tertius, et sic de aliis. Secundum autem et
tertium dici non potest, ubi est unum tantum. Ergo non fuit unus dies
tantum.
Respondeo dicendum quod in hac quaestione Augustinus ab aliis
expositoribus dissentit. Augustinus enim vult, et super Gen. ad
Litt., et XI de Civ. Dei, et ad Orosium, quod omnes qui
dicuntur septem dies, sunt unus dies septempliciter rebus
praesentatus. Alii vero expositores sentiunt quod fuerunt septem dies
diversi, et non unus tantum. Hae autem duae opiniones, si referantur
ad expositionem litterae Genesis, magnam diversitatem habent. Nam
secundum Augustinum, per diem intelligitur cognitio mentis angelicae;
ut sic primus dies sit cognito primi divini operis, secundus dies
cognitio secundi operis, et sic de aliis. Et dicitur unumquodque opus
esse factum in aliqua die, quia nihil Deus produxit in rerum natura,
quod non impresserit menti angelicae. Quae quidem multa simul potest
cognoscere, praecipue in verbo, in quo omnis Angelorum cognitio
perficitur et terminatur. Et sic distinguitur dies secundum naturalem
ordinem rerum cognitarum, non secundum successionem cognitionis, aut
secundum successionem productionis rerum. Cognitio autem angelica
proprie et vere dies nominari potest, cum lux, quae est causa diei,
proprie in spiritualibus, secundum Augustinum, inveniatur. Secundum
vero alios, per istos dies et successio dierum temporalium ostenditur,
et successio productionis rerum. Sed si istae duae opiniones
referantur ad modum productionis rerum, non invenitur magna
differentia. Et hoc propter duo in quibus, exponendo, diversificatur
Augustinus ab aliis, ut ex supra dictis patet. Primo quidem, quia
Augustinus per terram et aquam prius creatam, intelligit materiam
corporalem totaliter informem, per factionem autem firmamenti, et
congregationem aquarum, et apparitionem aridae, intelligit
impressionem formarum in materiam corporalem. Alii vero sancti per
terram et aquam primo creatas, intelligunt ipsa elementa mundi, sub
propriis formis existentia, per sequentia autem opera, aliquam
distinctionem in corporibus prius existentibus, ut supra dictum est.
Secundo autem differunt quantum ad productionem plantarum et
animalium, quae alii ponunt in opere sex dierum esse producta in actu;
Augustinus vero potentialiter tantum. In hoc ergo quod Augustinus
ponit opera sex dierum esse simul facta, sequitur idem modus
productionis rerum. Nam secundum utrosque, in prima rerum productione
materia erat sub formis substantialibus elementorum, et secundum
utrosque, in prima rerum institutione non fuerunt animalia et plantae
in actu. Sed remanet differentia quantum ad quatuor. Quia secundum
alios sanctos, post primam productionem creaturae, fuit aliquod tempus
in quo non erat lux; item in quo non erat firmamentum formatum; item
in quo non erat terra discooperta aquis; et in quo non erant formata
caeli luminaria, quod est quartum. Quae non oportet ponere secundum
expositionem Augustini. Ut igitur neutri sententiae praeiudicetur,
utriusque rationibus respondendum est.
Ad primum ergo dicendum quod in die in quo creavit Deus caelum et
terram, creavit etiam omne virgultum agri, non in actu, sed antequam
oriretur super terram, idest potentialiter. Quod Augustinus
adscribit tertiae diei, alii vero primae rerum institutioni.
Ad secundum dicendum quod Deus creavit omnia simul, quantum ad rerum
substantiam quodammodo informem. Sed quantum ad formationem quae facta
est per distinctionem et ornatum, non simul. Unde signanter utitur
verbo creationis.
Ad tertium dicendum quod in die septimo cessavit Deus a novis operibus
condendis, non autem a propagandis quibusdam ex aliis, ad quam
propagationem pertinet quod post primum diem alii succedunt.
Ad quartum dicendum quod non est ex impotentia Dei, quasi indigentis
tempore ad operandum, quod omnia non sunt simul distincta et ornata,
sed ut ordo servaretur in rerum institutione. Et ideo oportuit ut
diversis statibus mundi diversi dies deservirent. Semper autem per
sequens opus novus perfectionis status mundo est additus.
Ad quintum dicendum quod, secundum Augustinum, ille ordo dierum
referendus est ad naturalem ordinem operum quae diebus attribuuntur.
|
|