|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Scriptura non utatur
convenientibus verbis ad exprimendum opera sex dierum. Sicut enim lux
et firmamentum et huiusmodi opera per Dei verbum sunt facta, ita
caelum et terra, quia omnia per ipsum facta sunt, ut dicitur Ioan.
I. Ergo in creatione caeli et terrae debuit fieri mentio de verbo
Dei, sicut in aliis operibus.
2. Praeterea, aqua est creata a Deo, quae tamen creata non
commemoratur. Insufficienter ergo rerum creatio describitur.
3. Praeterea, sicut dicitur Gen. I, vidit Deus cuncta quae
fecerat, et erant valde bona. In singulis ergo operibus debuit dici,
vidit Deus quod esset bonum. Inconvenienter ergo praetermittitur in
opere creationis, et in opere secundae diei.
4. Praeterea, spiritus Dei est Deus. Deo autem non competit
ferri, nec situm habere. Inconvenienter ergo dicitur quod spiritus
Dei ferebatur super aquas.
5. Praeterea, nullus facit quod iam factum est. Inconvenienter
ergo, postquam dictum est, dixit Deus, fiat firmamentum, et factum
est ita, subditur, et fecit Deus firmamentum. Et similiter in aliis
operibus.
6. Praeterea, vespere et mane non sufficienter dividunt diem, cum
sint plures partes diei. Ergo inconvenienter dicitur quod factum est
vespere et mane dies secundus, vel tertius.
7. Praeterea, secundo et tertio non convenienter correspondet unum,
sed primum. Debuit ergo dici, factum est vespere et mane dies
primus, ubi dicitur dies unus.
Respondeo dicendum ad primum, quod secundum Augustinum, persona
filii commemoratur tam in prima rerum creatione, quam in rerum
distinctione et ornatu; aliter tamen et aliter. Distinctio enim et
ornatus pertinet ad rerum formationem. Sicut autem formatio
artificiatorum est per formam artis quae est in mente artificis, quae
potest dici intelligibile verbum ipsius; ita formatio totius creaturae
est per verbum Dei. Et ideo in opere distinctionis et ornatus fit
mentio de verbo. In creatione autem commemoratur filius ut
principium, cum dicitur, in principio creavit Deus, quia per
creationem intelligitur productio informis materiae. Secundum vero
alios, qui ponunt primo creata elementa sub propriis formis, oportet
aliter dici. Basilius enim dicit quod per hoc quod dicitur, dixit
Deus, importatur divinum imperium. Prius autem oportuit produci
creaturam quae obediret, quam fieri mentionem de divino imperio.
Ad secundum dicendum quod, secundum Augustinum, per caelum
intelligitur spiritualis natura informis; per terram autem materia
informis omnium corporum. Et sic nulla creatura est praetermissa.
Secundum Basilium vero, ponuntur caelum et terra tanquam duo
extrema, ut ex his intelligantur media; praecipue quia omnium mediorum
motus vel est ad caelum ut levium, vel ad terram, ut gravium. Alii
vero dicunt quod sub nomine terrae comprehendere solet Scriptura omnia
quatuor elementa. Unde in Psalmo CXLVIII, postquam dictum
est, laudate dominum de terra, subditur, ignis, grando, nix,
glacies.
Ad tertium dicendum quod in opere creationis ponitur aliquid
correspondens ei quod dicitur in opere distinctionis et ornatus, vidit
Deus hoc vel illud esse bonum. Ad cuius evidentiam, considerandum
est quod spiritus sanctus amor est. Duo autem sunt, ut Augustinus
dicit I super Gen. ad Litt., propter quae Deus amat creaturam
suam, scilicet ut sit, et ut permaneat. Ut ergo esset quod
permaneret, dicitur quod spiritus Dei ferebatur super aquam (secundum
quod per aquam materia informis intelligitur; sicut amor artificis
fertur super materiam aliquam, ut ex ea formet opus), ut autem
maneret quod fecerat, dicitur, vidit Deus quod esset bonum. In hoc
enim significatur quaedam complacentia Dei opificis in re facta, non
quod alio modo cognosceret, aut placeret ei creatura iam facta, quam
antequam faceret. Et sic in utroque opere creationis et formationis,
Trinitas personarum insinuatur. In creatione quidem, persona patris
per Deum creantem; persona filii, per principium in quo creavit;
spiritus sancti, qui superfertur aquis. In formatione vero, persona
patris in Deo dicente; persona vero filii, in verbo quo dicitur;
persona spiritus sancti, in complacentia qua vidit Deus esse bonum
quod factum erat. In opere vero secundae diei non ponitur, vidit
Deus quod esset bonum, quia opus distinctionis aquarum tunc
inchoatur, et in tertio die perficitur, unde quod ponitur in tertia
die, refertur etiam ad secundam. Vel, quia distinctio quae ponitur
secunda die, est de his quae non sunt manifesta populo, ideo huiusmodi
approbatione Scriptura non utitur. Vel iterum propter hoc, quod per
firmamentum intelligitur aer nubilosus, qui non est de partibus
permanentibus in universo, seu de partibus principalibus mundi. Et
has tres rationes Rabbi Moyses ponit. Quidam autem assignant
rationem mysticam ex parte numeri. Quia binarius ab unitate recedit,
unde opus secundae diei non approbatur.
Ad quartum dicendum quod Rabbi Moyses per spiritum domini intelligit
aerem vel ventum, sicut et Plato intellexit. Et dicit quod dicitur
spiritus domini, secundum quod Scriptura consuevit ubique flatum
ventorum Deo attribuere. Sed secundum sanctos, per spiritum domini
intelligitur spiritus sanctus. Qui dicitur superferri aquae, idest
materiae informi secundum Augustinum, ne facienda opera sua propter
indigentiae necessitatem putaretur Deus amare, indigentiae enim amor
rebus quas diligit subiicitur. Commode, autem factum est, ut prius
insinuaretur aliquid inchoatum, cui superferri diceretur, non enim
superfertur loco, sed praeexcellente potentia, ut Augustinus dicit I
super Gen. ad Litt. Secundum Basilium vero, super ferebatur
elemento aquae; idest, fovebat et vivificabat aquarum naturam, ad
similitudinem gallinae cubantis, vitalem virtutem his quae foventur
iniiciens. Habet enim aqua praecipue vitalem virtutem, quia plurima
animalia generantur in aqua, et omnium animalium semina sunt humida.
Vita etiam spiritualis datur per aquam Baptismi, unde dicitur Ioan.
III, nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto.
Ad quintum dicendum quod, secundum Augustinum, per illa tria
designatur triplex esse rerum, primo quidem esse rerum in verbo, per
hoc quod dixit, fiat; secundo, esse rerum in mente angelica per hoc
quod dixit, factum est; tertio, esse rerum in propria natura, per
hoc quod dixit, fecit. Et quia in primo die describitur formatio
Angelorum, non fuit necesse ut ibi adderetur, fecit. Secundum alios
vero, potest dici quod in hoc quod dicit, dixit Deus fiat,
importatur imperium Dei de faciendo. Per hoc autem quod dicit,
factum est, importatur complementum operis. Oportuit autem ut
subderetur quomodo factum fuit, praecipue propter illos qui dixerunt
omnia visibilia per Angelos facta. Et ideo ad hoc removendum,
subditur quod ipse Deus fecit. Unde in singulis operibus, postquam
dicitur, et factum est, aliquis actus Dei subditur; vel fecit, vel
distinxit, vel vocavit, vel aliquid huiusmodi.
Ad sextum dicendum quod, secundum Augustinum, per vespere et mane
intelligitur vespertina et matutina cognitio in Angelis, de quibus
dictum est supra. Vel, secundum Basilium, totum tempus consuevit
denominari a principaliori parte, scilicet a die, secundum quod dixit
Iacob, dies peregrinationis meae, nulla mentione facta de nocte.
Vespere autem et mane ponuntur ut termini diei; cuius mane est
principium, sed vespere finis. Vel quia per vespere designatur
principium noctis, per mane principium diei. Congruum autem fuit, ut
ubi commemoratur prima distinctio rerum, sola principia temporum
designarentur. Praemittitur autem vespere, quia, cum a luce dies
incoeperit, prius occurrit terminus lucis, quod est vespere, quam
terminus tenebrarum et noctis, quod est mane. Vel, secundum
Chrysostomum, ut designetur quod dies naturalis non terminatur in
vespere, sed in mane.
Ad septimum dicendum quod dicitur unus dies in prima diei
institutione, ad designandum quod viginti quatuor horarum spatia
pertinent ad unum diem. Unde per hoc quod dicitur unus, praefigitur
mensura diei naturalis. Vel propter hoc, ut significaret diem
consummari per reditum solis ad unum et idem punctum. Vel quia
completo septenario dierum, reditur ad primum diem, qui est unus cum
octavo. Et has tres rationes Basilius assignat.
|
|