|
Post considerationem creaturae spiritualis et corporalis,
considerandum est de homine, qui ex spirituali et corporali substantia
componitur. Et primo, de natura ipsius hominis; secundo, de eius
productione. Naturam autem hominis considerare pertinet ad theologum
ex parte animae, non autem ex parte corporis, nisi secundum
habitudinem quam habet corpus ad animam. Et ideo prima consideratio
circa animam versabitur. Et quia, secundum Dionysium, XI cap.
Angel. Hier., tria inveniuntur in substantiis spiritualibus,
scilicet essentia, virtus et operatio; primo considerabimus ea quae
pertinent ad essentiam animae; secundo, ea quae pertinent ad virtutem
sive potentias eius; tertio, ea quae pertinent ad operationem eius.
Circa primum duplex occurrit consideratio, quarum prima est de ipsa
anima secundum se; secunda, de unione eius ad corpus. Circa primum
quaeruntur septem. Primo, utrum anima sit corpus. Secundo, utrum
anima humana sit aliquid subsistens. Tertio, utrum animae brutorum
sint subsistentes. Quarto, utrum anima sit homo; vel magis homo sit
aliquid compositum ex anima et corpore. Quinto, utrum sit composita
ex materia et forma. Sexto, utrum anima humana sit incorruptibilis.
Septimo, utrum anima sit eiusdem speciei cum Angelo.
|
|