|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod anima sit corpus. Anima
enim est motor corporis. Non autem est movens non motum. Tum quia
videtur quod nihil possit movere nisi moveatur, quia nihil dat alteri
quod non habet, sicut quod non est calidum non calefacit. Tum quia,
si aliquid est movens non motum, causat motum sempiternum et eodem modo
se habentem, ut probatur in VIII Physic., quod non apparet in
motu animalis, qui est ab anima. Ergo anima est movens motum. Sed
omne movens motum est corpus. Ergo anima est corpus.
2. Praeterea, omnis cognitio fit per aliquam similitudinem. Non
potest autem esse similitudo corporis ad rem incorpoream. Si igitur
anima non esset corpus, non posset cognoscere res corporeas.
3. Praeterea, moventis ad motum oportet esse aliquem contactum.
Contactus autem non est nisi corporum. Cum igitur anima moveat
corpus, videtur quod anima sit corpus.
Sed contra est quod Augustinus dicit, VI de Trin., quod anima
simplex dicitur respectu corporis, quia mole non diffunditur per
spatium loci.
Respondeo dicendum quod ad inquirendum de natura animae, oportet
praesupponere quod anima dicitur esse primum principium vitae in his
quae apud nos vivunt animata enim viventia dicimus, res vero inanimatas
vita carentes. Vita autem maxime manifestatur duplici opere, scilicet
cognitionis et motus. Horum autem principium antiqui philosophi,
imaginationem transcendere non valentes, aliquod corpus ponebant; sola
corpora res esse dicentes, et quod non est corpus, nihil esse. Et
secundum hoc, animam aliquod corpus esse dicebant. Huius autem
opinionis falsitas licet multipliciter ostendi possit tamen uno utemur,
quo et communius et certius patet animam corpus non esse. Manifestum
est enim quod non quodcumque vitalis operationis principium est anima,
sic enim oculus esset anima, cum sit quoddam principium visionis; et
idem esset dicendum de aliis animae instrumentis. Sed primum
principium vitae dicimus esse animam. Quamvis autem aliquod corpus
possit esse quoddam principium vitae, sicut cor est principium vitae in
animali; tamen non potest esse primum principium vitae aliquod corpus.
Manifestum est enim quod esse principium vitae, vel vivens, non
convenit corpori ex hoc quod est corpus, alioquin omne corpus esset
vivens, aut principium vitae. Convenit igitur alicui corpori quod sit
vivens, vel etiam principium vitae, per hoc quod est tale corpus.
Quod autem est actu tale, habet hoc ab aliquo principio quod dicitur
actus eius. Anima igitur, quae est primum principium vitae, non est
corpus, sed corporis actus, sicut calor, qui est principium
calefactionis, non est corpus, sed quidam corporis actus.
Ad primum ergo dicendum quod, cum omne quod movetur ab alio moveatur,
quod non potest in infinitum procedere, necesse est dicere quod non
omne movens movetur. Cum enim moveri sit exire de potentia in actum,
movens dat id quod habet mobili, inquantum facit ipsum esse in actu.
Sed sicut ostenditur in VIII Physic., est quoddam movens penitus
immobile, quod nec per se nec per accidens movetur, et tale movens
potest movere motum semper uniformem. Est autem aliud movens, quod
non movetur per se, sed movetur per accidens, et propter hoc non movet
motum semper uniformem. Et tale movens est anima. Est autem aliud
movens, quod per se movetur, scilicet corpus. Et quia antiqui
naturales nihil esse credebant nisi corpora, posuerunt quod omne movens
movetur, et quod anima per se movetur, et est corpus.
Ad secundum dicendum quod non est necessarium quod similitudo rei
cognitae sit actu in natura cognoscentis, sed si aliquid sit quod prius
est cognoscens in potentia et postea in actu, oportet quod similitudo
cogniti non sit actu in natura cognoscentis, sed in potentia tantum;
sicut color non est actu in pupilla, sed in potentia tantum. Unde non
oportet quod in natura animae sit similitudo rerum corporearum in actu;
sed quod sit in potentia ad huiusmodi similitudines. Sed quia antiqui
naturales nesciebant distinguere inter actum et potentiam, ponebant
animam esse corpus, ad hoc quod cognosceret corpus; et ad hoc quod
cognosceret omnia corpora, quod esset composita ex principiis omnium
corporum.
Ad tertium dicendum quod est duplex contactus, quantitatis et
virtutis. Primo modo, corpus non tangitur nisi a corpore. Secundo
modo, corpus potest tangi a re incorporea quae movet corpus.
|
|