|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod anima humana non sit
aliquid subsistens. Quod enim est subsistens, dicitur hoc aliquid.
Anima autem non est hoc aliquid, sed compositum ex anima et corpore.
Ergo anima non est aliquid subsistens.
2. Praeterea, omne quod est subsistens, potest dici operari. Sed
anima non dicitur operari, quia, ut dicitur in I de anima, dicere
animam sentire aut intelligere, simile est ac si dicat eam aliquis
texere vel aedificare. Ergo anima non est aliquid subsistens.
3. Praeterea, si anima esset aliquid subsistens, esset aliqua eius
operatio sine corpore. Sed nulla est eius operatio sine corpore, nec
etiam intelligere, quia non contingit intelligere sine phantasmate,
phantasma autem non est sine corpore. Ergo anima humana non est
aliquid subsistens.
Sed contra est quod Augustinus dicit, X de Trin. Quisquis videt
mentis naturam et esse substantiam, et non esse corpoream, videt eos
qui opinantur eam esse corpoream, ob hoc errare, quod adiungunt ei ea
sine quibus nullam possunt cogitare naturam, scilicet corporum
phantasias. Natura ergo mentis humanae non solum est incorporea, sed
etiam substantia, scilicet aliquid subsistens.
Respondeo dicendum quod necesse est dicere id quod est principium
intellectualis operationis, quod dicimus animam hominis, esse quoddam
principium incorporeum et subsistens. Manifestum est enim quod homo
per intellectum cognoscere potest naturas omnium corporum. Quod autem
potest cognoscere aliqua, oportet ut nihil eorum habeat in sua natura,
quia illud quod inesset ei naturaliter impediret cognitionem aliorum;
sicut videmus quod lingua infirmi quae infecta est cholerico et amaro
humore, non potest percipere aliquid dulce, sed omnia videntur ei
amara. Si igitur principium intellectuale haberet in se naturam
alicuius corporis, non posset omnia corpora cognoscere. Omne autem
corpus habet aliquam naturam determinatam. Impossibile est igitur quod
principium intellectuale sit corpus. Et similiter impossibile est quod
intelligat per organum corporeum, quia etiam natura determinata illius
organi corporei prohiberet cognitionem omnium corporum; sicut si
aliquis determinatus color sit non solum in pupilla, sed etiam in vase
vitreo, liquor infusus eiusdem coloris videtur. Ipsum igitur
intellectuale principium, quod dicitur mens vel intellectus, habet
operationem per se, cui non communicat corpus. Nihil autem potest per
se operari, nisi quod per se subsistit. Non enim est operari nisi
entis in actu, unde eo modo aliquid operatur, quo est. Propter quod
non dicimus quod calor calefacit, sed calidum. Relinquitur igitur
animam humanam, quae dicitur intellectus vel mens, esse aliquid
incorporeum et subsistens.
Ad primum ergo dicendum quod hoc aliquid potest accipi dupliciter, uno
modo, pro quocumque subsistente, alio modo, pro subsistente completo
in natura alicuius speciei. Primo modo, excludit inhaerentiam
accidentis et formae materialis, secundo modo, excludit etiam
imperfectionem partis. Unde manus posset dici hoc aliquid primo modo,
sed non secundo modo. Sic igitur, cum anima humana sit pars speciei
humanae, potest dici hoc aliquid primo modo, quasi subsistens, sed
non secundo modo, sic enim compositum ex anima et corpore dicitur hoc
aliquid.
Ad secundum dicendum quod verba illa Aristoteles dicit non secundum
propriam sententiam, sed secundum opinionem illorum qui dicebant quod
intelligere est moveri; ut patet ex iis quae ibi praemittit. Vel
dicendum quod per se agere convenit per se existenti. Sed per se
existens quandoque potest dici aliquid si non sit inhaerens ut accidens
vel ut forma materialis, etiam si sit pars. Sed proprie et per se
subsistens dicitur quod neque est praedicto modo inhaerens, neque est
pars. Secundum quem modum oculus aut manus non posset dici per se
subsistens; et per consequens nec per se operans. Unde et operationes
partium attribuuntur toti per partes. Dicimus enim quod homo videt per
oculum, et palpat per manum, aliter quam calidum calefacit per
calorem, quia calor nullo modo calefacit, proprie loquendo. Potest
igitur dici quod anima intelligit, sicut oculus videt, sed magis
proprie dicitur quod homo intelligat per animam.
Ad tertium dicendum quod corpus requiritur ad actionem intellectus,
non sicut organum quo talis actio exerceatur, sed ratione obiecti,
phantasma enim comparatur ad intellectum sicut color ad visum. Sic
autem indigere corpore non removet intellectum esse subsistentem,
alioquin animal non esset aliquid subsistens, cum indigeat exterioribus
sensibilibus ad sentiendum.
|
|