|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod animae brutorum
animalium sint subsistentes. Homo enim convenit in genere cum aliis
animalibus. Sed anima hominis est aliquid subsistens, ut ostensum
est. Ergo et animae aliorum animalium sunt subsistentes.
2. Praeterea, similiter se habet sensitivum ad sensibilia, sicut
intellectivum et intelligibilia. Sed intellectus intelligit
intelligibilia sine corpore. Ergo et sensus apprehendit sensibilia
sine corpore. Animae autem brutorum animalium sunt sensitivae. Ergo
sunt subsistentes, pari ratione qua et anima hominis, quae est
intellectiva.
3. Praeterea, brutorum animalium anima movet corpus. Corpus autem
non movet, sed movetur. Anima ergo bruti animalis habet aliquam
operationem sine corpore.
Sed contra est quod dicitur in libro de Eccl. Dogmat., solum
hominem credimus habere animam substantivam; animalium vero animae non
sunt substantivae.
Respondeo dicendum quod antiqui philosophi nullam distinctionem
ponebant inter sensum et intellectum, et utrumque corporeo principio
attribuebant, ut dictum est. Plato autem distinxit inter intellectum
et sensum; utrumque tamen attribuit principio incorporeo, ponens
quod, sicut intelligere, ita et sentire convenit animae secundum
seipsam. Et ex hoc sequebatur quod etiam animae brutorum animalium
sint subsistentes. Sed Aristoteles posuit quod solum intelligere,
inter opera animae, sine organo corporeo exercetur. Sentire vero, et
consequentes operationes animae sensitivae, manifeste accidunt cum
aliqua corporis immutatione; sicut in videndo immutatur pupilla per
speciem coloris; et idem apparet in aliis. Et sic manifestum est quod
anima sensitiva non habet aliquam operationem propriam per seipsam, sed
omnis operatio sensitivae animae est coniuncti. Ex quo relinquitur
quod, cum animae brutorum animalium per se non operentur, non sint
subsistentes, similiter enim unumquodque habet esse et operationem.
Ad primum ergo dicendum quod homo, etsi conveniat in genere cum aliis
animalibus, specie tamen differt, differentia autem speciei attenditur
secundum differentiam formae. Nec oportet quod omnis differentia
formae faciat generis diversitatem.
Ad secundum dicendum quod sensitivum quodammodo se habet ad sensibilia
sicut intellectivum ad intelligibilia, inquantum scilicet utrumque est
in potentia ad sua obiecta. Sed quodammodo dissimiliter se habent,
inquantum sensitivum patitur a sensibili cum corporis immutatione, unde
excellentia sensibilium corrumpit sensum. Quod in intellectu non
contingit, nam intellectus intelligens maxima intelligibilium, magis
potest postmodum intelligere minora. Si vero in intelligendo fatigetur
corpus, hoc est per accidens, in quantum intellectus indiget
operatione virium sensitivarum, per quas ei phantasmata praeparantur.
Ad tertium dicendum quod vis motiva est duplex. Una quae imperat
motum, scilicet appetitiva. Et huius operatio in anima sensitiva non
est sine corpore; sed ira et gaudium et omnes huiusmodi passiones sunt
cum aliqua corporis immutatione. Alia vis motiva est exequens motum,
per quam membra redduntur habilia ad obediendum appetitui, cuius actus
non est movere, sed moveri. Unde patet quod movere non est actus
animae sensitivae sine corpore.
|
|