|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod anima sit homo.
Dicitur enim II ad Cor. IV, licet is qui foris est noster homo
corrumpatur, tamen is qui intus est, renovatur de die in diem. Sed
id quod est intus in homine, est anima. Ergo anima est homo
interior.
2. Praeterea, anima humana est substantia quaedam. Non autem est
substantia universalis. Ergo est substantia particularis. Ergo est
hypostasis vel persona. Sed non nisi humana. Ergo anima est homo,
nam persona humana est homo.
Sed contra est quod Augustinus, XIX de Civ. Dei, commendat
Varronem, qui hominem nec animam solam, nec solum corpus, sed animam
simul et corpus esse arbitrabatur.
Respondeo dicendum quod animam esse hominem dupliciter potest
intelligi. Uno modo, quod homo sit anima, sed hic homo non sit
anima, sed compositum ex anima et corpore, puta Socrates. Quod ideo
dico, quia quidam posuerunt solam formam esse de ratione speciei,
materiam vero esse partem individui, et non speciei. Quod quidem non
potest esse verum. Nam ad naturam speciei pertinet id quod significat
definitio. Definitio autem in rebus naturalibus non significat formam
tantum, sed formam et materiam. Unde materia est pars speciei in
rebus naturalibus, non quidem materia signata, quae est principium
individuationis; sed materia communis. Sicut enim de ratione huius
hominis est quod sit ex hac anima et his carnibus et his ossibus; ita
de ratione hominis est quod sit ex anima et carnibus et ossibus.
Oportet enim de substantia speciei esse quidquid est communiter de
substantia omnium individuorum sub specie contentorum. Alio vero modo
potest intelligi sic, quod etiam haec anima sit hic homo. Et hoc
quidem sustineri posset, si poneretur quod animae sensitivae operatio
esset eius propria sine corpore, quia omnes operationes quae
attribuuntur homini, convenirent soli animae; illud autem est
unaquaeque res, quod operatur operationes illius rei. Unde illud est
homo, quod operatur operationes hominis. Ostensum est autem quod
sentire non est operatio animae tantum. Cum igitur sentire sit quaedam
operatio hominis, licet non propria, manifestum est quod homo non est
anima tantum, sed est aliquid compositum ex anima et corpore. Plato
vero, ponens sentire esse proprium animae, ponere potuit quod homo
esset anima utens corpore.
Ad primum ergo dicendum quod, secundum philosophum in IX Ethic.,
illud potissime videtur esse unumquodque, quod est principale in ipso,
sicut quod facit rector civitatis, dicitur civitas facere. Et hoc
modo aliquando quod est principale in homine, dicitur homo, aliquando
quidem pars intellectiva, secundum rei veritatem, quae dicitur homo
interior; aliquando vero pars sensitiva cum corpore, secundum
aestimationem quorundam, qui solum circa sensibilia detinentur. Et
hic dicitur homo exterior.
Ad secundum dicendum quod non quaelibet substantia particularis est
hypostasis vel persona, sed quae habet completam naturam speciei.
Unde manus vel pes non potest dici hypostasis vel persona. Et
similiter nec anima, cum sit pars speciei humanae.
|
|