|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod anima sit composita ex
materia et forma. Potentia enim contra actum dividitur. Sed omnia
quaecumque sunt in actu, participant primum actum, qui Deus est; per
cuius participationem omnia sunt et bona et entia et viventia, ut patet
per doctrinam Dionysii in libro de Div. Nom. Ergo quaecumque sunt
in potentia, participant primam potentiam. Sed prima potentia est
materia prima. Cum ergo anima humana sit quodammodo in potentia, quod
apparet ex hoc quod homo quandoque est intelligens in potentia; videtur
quod anima humana participet materiam primam tanquam partem sui.
2. Praeterea, in quocumque inveniuntur proprietates materiae, ibi
invenitur materia. Sed in anima inveniuntur proprietates materiae,
quae sunt subiici et transmutari, subiicitur enim scientiae et
virtuti, et mutatur de ignorantia ad scientiam, et de vitio ad
virtutem. Ergo in anima est materia.
3. Praeterea, illa quae non habent materiam, non habent causam sui
esse, ut dicitur in VIII Metaphys. Sed anima habet causam sui
esse, quia creatur a Deo. Ergo anima habet materiam.
4. Praeterea, quod non habet materiam, sed est forma tantum, est
actus purus et infinitus. Hoc autem solius Dei est. Ergo anima
habet materiam.
Sed contra est quod Augustinus probat, in VII super Gen. ad
Litt., quod anima non est facta nec ex materia corporali, nec ex
materia spirituali.
Respondeo dicendum quod anima non habet materiam. Et hoc potest
considerari dupliciter. Primo quidem, ex ratione animae in communi.
Est enim de ratione animae, quod sit forma alicuius corporis. Aut
igitur est forma secundum se totam; aut secundum aliquam partem sui.
Si secundum se totam, impossibile est quod pars eius sit materia, si
dicatur materia aliquod ens in potentia tantum, quia forma, inquantum
forma, est actus; id autem quod est in potentia tantum, non potest
esse pars actus, cum potentia repugnet actui, utpote contra actum
divisa. Si autem sit forma secundum aliquam partem sui, illam
partem, dicemus esse animam, et illam materiam cuius primo est actus,
dicemus esse primum animatum. Secundo, specialiter ex ratione humanae
animae, inquantum est intellectiva. Manifestum est enim quod omne
quod recipitur in aliquo, recipitur in eo per modum recipientis. Sic
autem cognoscitur unumquodque, sicut forma eius est in cognoscente
anima autem intellectiva cognoscit rem aliquam in sua natura absolute,
puta lapidem inquantum est lapis absolute. Est igitur forma lapidis
absolute, secundum propriam rationem formalem, in anima intellectiva.
Anima igitur intellectiva est forma absoluta, non autem aliquid
compositum ex materia et forma. Si enim anima intellectiva esset
composita ex materia et forma, formae rerum reciperentur in ea ut
individuales, et sic non cognosceret nisi singulare, sicut accidit in
potentiis sensitivis, quae recipiunt formas rerum in organo corporali,
materia enim est principium individuationis formarum. Relinquitur ergo
quod anima intellectiva, et omnis intellectualis substantia cognoscens
formas absolute, caret compositione formae et materiae.
Ad primum ergo dicendum quod primus actus est universale principium
omnium actuum, quia est infinitum, virtualiter in se omnia
praehabens, ut dicit Dionysius. Unde participatur a rebus, non
sicut pars, sed secundum diffusionem processionis ipsius. Potentia
autem, cum sit receptiva actus, oportet quod actui proportionetur.
Actus vero recepti, qui procedunt a primo actu infinito et sunt
quaedam participationes eius, sunt diversi. Unde non potest esse
potentia una quae recipiat omnes actus, sicut est unus actus influens
omnes actus participatos, alioquin potentia receptiva adaequaret
potentiam activam primi actus. Est autem alia potentia receptiva in
anima intellectiva, a potentia receptiva materiae primae, ut patet ex
diversitate receptorum, nam materia prima recipit formas individuales,
intellectus autem recipit formas absolutas. Unde talis potentia in
anima intellectiva existens, non ostendit quod anima sit composita ex
materia et forma.
Ad secundum dicendum quod subiici et transmutari convenit materiae
secundum quod est in potentia. Sicut ergo est alia potentia
intellectus, et alia potentia materiae primae, ita est alia ratio
subiiciendi et transmutandi. Secundum hoc enim intellectus subiicitur
scientiae, et transmutatur de ignorantia ad scientiam, secundum quod
est in potentia ad species intelligibiles.
Ad tertium dicendum quod forma est causa essendi materiae, et agens,
unde agens, inquantum reducit materiam in actum formae transmutando,
est ei causa essendi. Si quid autem est forma subsistens, non habet
esse per aliquod formale principium, nec habet causam transmutantem de
potentia in actum. Unde post verba praemissa, philosophus concludit
quod in his quae sunt composita ex materia et forma, nulla est alia
causa nisi movens ex potestate ad actum, quaecumque vero non habent
materiam, omnia simpliciter sunt quod vere entia aliquid.
Ad quartum dicendum quod omne participatum comparatur ad participans ut
actus eius. Quaecumque autem forma creata per se subsistens ponatur,
oportet quod participet esse, quia etiam ipsa vita, vel quidquid sic
diceretur, participat ipsum esse, ut dicit Dionysius, V cap. de
Div. Nom. Esse autem participatum finitur ad capacitatem
participantis. Unde solus Deus, qui est ipsum suum esse, est actus
purus et infinitus. In substantiis vero intellectualibus est
compositio ex actu et potentia; non quidem ex materia et forma, sed ex
forma et esse participato. Unde a quibusdam dicuntur componi ex quo
est et quod est, ipsum enim esse est quo aliquid est.
|
|