|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod anima humana sit
corruptibilis. Quorum enim est simile principium et similis
processus, videtur esse similis finis. Sed simile est principium
generationis hominum et iumentorum, quia de terra facta sunt. Similis
est etiam vitae processus in utrisque, quia similiter spirant omnia,
et nihil habet homo iumento amplius, ut dicitur Eccle. III.
Ergo, ut ibidem concluditur, unus est interitus hominis et
iumentorum, et aequa utriusque conditio. Sed anima brutorum animalium
est corruptibilis. Ergo et anima humana est corruptibilis.
2. Praeterea, omne quod est ex nihilo, vertibile est in nihilum,
quia finis debet respondere principio. Sed sicut dicitur Sap. II,
ex nihilo nati sumus, quod verum est non solum quantum ad corpus, sed
etiam quantum ad animam. Ergo ut ibidem concluditur, post hoc erimus
tanquam non fuerimus, etiam secundum animam.
3. Praeterea, nulla res est sine propria operatione. Sed propria
operatio animae, quae est intelligere cum phantasmate, non potest esse
sine corpore, nihil enim sine phantasmate intelligit anima; phantasma
autem non est sine corpore, ut dicitur in libro de anima. Ergo anima
non potest remanere, destructo corpore.
Sed contra est quod Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom.,
quod animae humanae habent ex bonitate divina quod sint intellectuales
et quod habeant substantialem vitam inconsumptibilem.
Respondeo dicendum quod necesse est dicere animam humanam, quam
dicimus intellectivum principium, esse incorruptibilem. Dupliciter
enim aliquid corrumpitur, uno modo, per se; alio modo, per
accidens. Impossibile est autem aliquid subsistens generari aut
corrumpi per accidens, idest aliquo generato vel corrupto. Sic enim
competit alicui generari et corrumpi, sicut et esse, quod per
generationem acquiritur et per corruptionem amittitur. Unde quod per
se habet esse, non potest generari vel corrumpi nisi per se, quae vero
non subsistunt, ut accidentia et formae materiales, dicuntur fieri et
corrumpi per generationem et corruptionem compositorum. Ostensum est
autem supra quod animae brutorum non sunt per se subsistentes, sed sola
anima humana. Unde animae brutorum corrumpuntur, corruptis
corporibus, anima autem humana non posset corrumpi, nisi per se
corrumperetur. Quod quidem omnino est impossibile non solum de ipsa,
sed de quolibet subsistente quod est forma tantum. Manifestum est enim
quod id quod secundum se convenit alicui, est inseparabile ab ipso.
Esse autem per se convenit formae, quae est actus. Unde materia
secundum hoc acquirit esse in actu, quod acquirit formam, secundum hoc
autem accidit in ea corruptio, quod separatur forma ab ea.
Impossibile est autem quod forma separetur a seipsa. Unde impossibile
est quod forma subsistens desinat esse. Dato etiam quod anima esset ex
materia et forma composita, ut quidam dicunt, adhuc oporteret ponere
eam incorruptibilem. Non enim invenitur corruptio nisi ubi invenitur
contrarietas, generationes enim et corruptiones ex contrariis et in
contraria sunt; unde corpora caelestia, quia non habent materiam
contrarietati subiectam, incorruptibilia sunt. In anima autem
intellectiva non potest esse aliqua contrarietas. Recipit enim
secundum modum sui esse, ea vero quae in ipsa recipiuntur, sunt absque
contrarietate; quia etiam rationes contrariorum in intellectu non sunt
contrariae, sed est una scientia contrariorum. Impossibile est ergo
quod anima intellectiva sit corruptibilis. Potest etiam huius rei
accipi signum ex hoc, quod unumquodque naturaliter suo modo esse
desiderat. Desiderium autem in rebus cognoscentibus sequitur
cognitionem. Sensus autem non cognoscit esse nisi sub hic et nunc,
sed intellectus apprehendit esse absolute, et secundum omne tempus.
Unde omne habens intellectum naturaliter desiderat esse semper.
Naturale autem desiderium non potest esse inane. Omnis igitur
intellectualis substantia est incorruptibilis.
Ad primum ergo dicendum quod Salomon inducit rationem illam ex persona
insipientium, ut exprimitur Sap. II. Quod ergo dicitur quod homo
et alia animalia habent simile generationis principium, verum est
quantum ad corpus, similiter enim de terra facta sunt omnia animalia.
Non autem quantum ad animam, nam anima brutorum producitur ex virtute
aliqua corporea, anima vero humana a Deo. Et ad hoc significandum
dicitur Gen., quantum ad alia animalia, producat terra animam
viventem, quantum vero ad hominem, dicitur quod inspiravit in faciem
eius spiraculum vitae. Et ideo concluditur Eccle. ult., revertatur
pulvis in terram suam, unde erat, et spiritus redeat ad Deum qui
dedit illum. Similiter processus vitae est similis quantum ad corpus;
ad quod pertinet quod dicitur in Eccle., similiter spirant omnia; et
Sap. II, fumus et flatus est in naribus nostris et cetera. Sed
non est similis processus quantum ad animam, quia homo intelligit, non
autem animalia bruta. Unde falsum est quod dicitur, nihil habet homo
iumento amplius. Et ideo similis est interitus quantum ad corpus, sed
non quantum ad animam.
Ad secundum dicendum quod, sicut posse creari dicitur aliquid non per
potentiam passivam, sed solum per potentiam activam creantis, qui ex
nihilo potest aliquid producere; ita cum dicitur aliquid vertibile in
nihil, non importatur in creatura potentia ad non esse, sed in
creatore potentia ad hoc quod esse non influat. Dicitur autem aliquid
corruptibile per hoc, quod inest ei potentia ad non esse.
Ad tertium dicendum quod intelligere cum phantasmate est propria
operatio animae secundum quod corpori est unita. Separata autem a
corpore habebit alium modum intelligendi, similem aliis substantiis a
corpore separatis, ut infra melius patebit.
|
|