|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod anima et Angelus sint
unius speciei. Unumquodque enim ordinatur ad proprium finem per
naturam suae speciei, per quam habet inclinationem ad finem. Sed idem
est finis animae et Angeli, scilicet beatitudo aeterna. Ergo sunt
unius speciei.
2. Praeterea, ultima differentia specifica est nobilissima, quia
complet rationem speciei. Sed nihil est nobilius in Angelo et anima
quam intellectuale esse. Ergo conveniunt anima et Angelus in ultima
differentia specifica. Ergo sunt unius speciei.
3. Praeterea, anima ab Angelo differre non videtur nisi per hoc,
quod est corpori unita. Corpus autem, cum sit extra essentiam
animae, non videtur ad eius speciem pertinere. Ergo anima et Angelus
sunt unius speciei.
Sed contra, quorum sunt diversae operationes naturales, ipsa
differunt specie. Sed animae et Angeli sunt diversae operationes
naturales, quia ut dicit Dionysius, VII cap. de Div. Nom.,
mentes angelicae simplices et beatos intellectus habent, non de
visibilibus congregantes divinam cognitionem; cuius contrarium
postmodum de anima dicit. Anima igitur et Angelus non sunt unius
speciei.
Respondeo dicendum quod Origenes posuit omnes animas humanas et
Angelos esse unius speciei. Et hoc ideo, quia posuit diversitatem
gradus in huiusmodi substantiis inventam, accidentalem, utpote ex
libero arbitrio provenientem, ut supra dictum est. Quod non potest
esse, quia in substantiis incorporeis non potest esse diversitas
secundum numerum absque diversitate secundum speciem, et absque
naturali inaequalitate. Quia si non sint compositae ex materia et
forma, sed sint formae subsistentes, manifestum est quod necesse erit
in eis esse diversitatem in specie. Non enim potest intelligi quod
aliqua forma separata sit nisi una unius speciei, sicut si esset albedo
separata, non posset esse nisi una tantum; haec enim albedo non
differt ab illa nisi per hoc, quod est huius vel illius. Diversitas
autem secundum speciem semper habet diversitatem naturalem
concomitantem, sicut in speciebus colorum unus est perfectior altero,
et similiter in aliis. Et hoc ideo, quia differentiae dividentes
genus sunt contrariae; contraria autem se habent secundum perfectum et
imperfectum, quia principium contrarietatis est privatio et habitus ut
dicitur in X Metaphys. Idem etiam sequeretur, si huiusmodi
substantiae essent compositae ex materia et forma. Si enim materia
huius distinguitur a materia illius, necesse est quod vel forma sit
principium distinctionis materiae, ut scilicet materiae sint diversae
propter habitudinem ad diversas formas, et tunc sequitur adhuc
diversitas secundum speciem et inaequalitas naturalis. Vel materia
erit principium distinctionis formarum; nec poterit dici materia haec
alia ab illa, nisi secundum divisionem quantitativam, quae non habet
locum in substantiis incorporeis, cuiusmodi sunt Angelus et anima.
Unde non potest esse quod Angelus et anima sint unius speciei.
Quomodo autem sint plures animae unius speciei infra ostendetur.
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit de fine proximo et
naturali. Beatitudo autem aeterna est finis ultimus et
supernaturalis.
Ad secundum dicendum quod differentia specifica ultima est
nobilissima, inquantum est maxime determinata, per modum quo actus est
nobilior potentia. Sic autem intellectuale non est nobilissimum, quia
est indeterminatum et commune ad multos intellectualitatis gradus,
sicut sensibile ad multos gradus in esse sensibili. Unde sicut non
omnia sensibilia sunt unius speciei, ita nec omnia intellectualia.
Ad tertium dicendum quod corpus non est de essentia animae, sed anima
ex natura suae essentiae habet quod sit corpori unibilis. Unde nec
proprie anima est in specie; sed compositum. Et hoc ipsum quod anima
quodammodo indiget corpore ad suam operationem, ostendit quod anima
tenet inferiorem gradum intellectualitatis quam Angelus, qui corpori
non unitur.
|
|