|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod intellectivum principium
non uniatur corpori ut forma. Dicit enim philosophus, in III de
anima, quod intellectus est separatus, et quod nullius corporis est
actus. Non ergo unitur corpori ut forma.
2. Praeterea, omnis forma determinatur secundum naturam materiae
cuius est forma, alioquin non requireretur proportio inter materiam et
formam. Si ergo intellectus uniretur corpori ut forma, cum omne
corpus habeat determinatam naturam, sequeretur quod intellectus haberet
determinatam naturam. Et sic non esset omnium cognoscitivus, ut ex
superioribus patet, quod est contra rationem intellectus. Non ergo
intellectus unitur corpori ut forma.
3. Praeterea, quaecumque potentia receptiva est actus alicuius
corporis, recipit formam materialiter et individualiter, quia receptum
est in recipiente secundum modum recipientis. Sed forma rei
intellectae non recipitur in intellectu materialiter et individualiter,
sed magis immaterialiter et universaliter, alioquin intellectus non
esset cognoscitivus immaterialium et universalium, sed singularium
tantum, sicut et sensus. Intellectus ergo non unitur corpori ut
forma.
4. Praeterea, eiusdem est potentia et actio, idem enim est quod
potest agere, et quod agit. Sed actio intellectualis non est alicuius
corporis, ut ex superioribus patet. Ergo nec potentia intellectiva
est alicuius corporis potentia. Sed virtus sive potentia non potest
esse abstractior vel simplicior quam essentia a qua virtus vel potentia
derivatur. Ergo nec substantia intellectus est corporis forma.
5. Praeterea, id quod per se habet esse, non unitur corpori ut
forma, quia forma est quo aliquid est; et sic ipsum esse formae non
est ipsius formae secundum se. Sed intellectivum principium habet
secundum se esse, et est subsistens, ut supra dictum est. Non ergo
unitur corpori ut forma.
6. Praeterea, id quod inest alicui rei secundum se, semper inest
ei. Sed formae secundum se inest uniri materiae, non enim per
accidens aliquod, sed per essentiam suam est actus materiae; alioquin
ex materia et forma non fieret unum substantialiter, sed
accidentaliter. Forma ergo non potest esse sine propria materia. Sed
intellectivum principium, cum sit incorruptibile, ut supra ostensum
est, remanet corpori non unitum, corpore corrupto. Ergo
intellectivum principium non unitur corpori ut forma.
Sed contra, secundum philosophum, in VIII Metaphys.,
differentia sumitur a forma rei. Sed differentia constitutiva hominis
est rationale; quod dicitur de homine ratione intellectivi principii.
Intellectivum ergo principium est forma hominis.
Respondeo dicendum quod necesse est dicere quod intellectus, qui est
intellectualis operationis principium, sit humani corporis forma.
Illud enim quo primo aliquid operatur, est forma eius cui operatio
attribuitur, sicut quo primo sanatur corpus, est sanitas, et quo
primo scit anima, est scientia; unde sanitas est forma corporis, et
scientia animae. Et huius ratio est, quia nihil agit nisi secundum
quod est actu, unde quo aliquid est actu, eo agit. Manifestum est
autem quod primum quo corpus vivit, est anima. Et cum vita
manifestetur secundum diversas operationes in diversis gradibus
viventium, id quo primo operamur unumquodque horum operum vitae, est
anima, anima enim est primum quo nutrimur, et sentimus, et movemur
secundum locum; et similiter quo primo intelligimus. Hoc ergo
principium quo primo intelligimus, sive dicatur intellectus sive anima
intellectiva, est forma corporis. Et haec est demonstratio
Aristotelis in II de anima. Si quis autem velit dicere animam
intellectivam non esse corporis formam, oportet quod inveniat modum quo
ista actio quae est intelligere, sit huius hominis actio, experitur
enim unusquisque seipsum esse qui intelligit. Attribuitur autem aliqua
actio alicui tripliciter, ut patet per philosophum, V Physic.,
dicitur enim movere aliquid aut agere vel secundum se totum, sicut
medicus sanat; aut secundum partem, sicut homo videt per oculum; aut
per accidens, sicut dicitur quod album aedificat, quia accidit
aedificatori esse album. Cum igitur dicimus Socratem aut Platonem
intelligere, manifestum est quod non attribuitur ei per accidens,
attribuitur enim ei inquantum est homo, quod essentialiter praedicatur
de ipso. Aut ergo oportet dicere quod Socrates intelligit secundum se
totum, sicut Plato posuit, dicens hominem esse animam intellectivam,
aut oportet dicere quod intellectus sit aliqua pars Socratis. Et
primum quidem stare non potest, ut supra ostensum est, propter hoc
quod ipse idem homo est qui percipit se et intelligere et sentire,
sentire autem non est sine corpore, unde oportet corpus aliquam esse
hominis partem. Relinquitur ergo quod intellectus quo Socrates
intelligit, est aliqua pars Socratis ita quod intellectus aliquo modo
corpori Socratis uniatur. Hanc autem unionem Commentator, in III
de anima, dicit esse per speciem intelligibilem. Quae quidem habet
duplex subiectum, unum scilicet intellectum possibilem; et aliud ipsa
phantasmata quae sunt in organis corporeis. Et sic per speciem
intelligibilem continuatur intellectus possibilis corpori huius vel
illius hominis. Sed ista continuatio vel unio non sufficit ad hoc quod
actio intellectus sit actio Socratis. Et hoc patet per similitudinem
in sensu, ex quo Aristoteles procedit ad considerandum ea quae sunt
intellectus. Sic enim se habent phantasmata ad intellectum, ut
dicitur in III de anima, sicut colores ad visum. Sicut ergo
species colorum sunt in visu, ita species phantasmatum sunt in
intellectu possibili. Patet autem quod ex hoc quod colores sunt in
pariete, quorum similitudines sunt in visu, actio visus non
attribuitur parieti, non enim dicimus quod paries videat, sed magis
quod videatur. Ex hoc ergo quod species phantasmatum sunt in
intellectu possibili, non sequitur quod Socrates, in quo sunt
phantasmata, intelligat; sed quod ipse, vel eius phantasmata
intelligantur. Quidam autem dicere voluerunt quod intellectus unitur
corpori ut motor; et sic ex intellectu et corpore fit unum, ut actio
intellectus toti attribui possit. Sed hoc est multipliciter vanum.
Primo quidem, quia intellectus non movet corpus nisi per appetitum,
cuius motus praesupponit operationem intellectus. Non ergo quia
movetur Socrates ab intellectu, ideo intelligit, sed potius e
converso, quia intelligit, ideo ab intellectu movetur Socrates.
Secundo quia, cum Socrates sit quoddam individuum in natura cuius
essentia est una, composita ex materia et forma; si intellectus non
sit forma eius, sequitur quod sit praeter essentiam eius; et sic
intellectus comparabitur ad totum Socratem sicut motor ad motum.
Intelligere autem est actio quiescens in agente, non autem transiens
in alterum, sicut calefactio. Non ergo intelligere potest attribui
Socrati propter hoc quod est motus ab intellectu. Tertio, quia actio
motoris nunquam attribuitur moto nisi sicut instrumento, sicut actio
carpentarii serrae. Si igitur intelligere attribuitur Socrati quia
est actio motoris eius, sequitur quod attribuatur ei sicut
instrumento. Quod est contra philosophum, qui vult quod intelligere
non sit per instrumentum corporeum. Quarto quia, licet actio partis
attribuatur toti, ut actio oculi homini; nunquam tamen attribuitur
alii parti, nisi forte per accidens, non enim dicimus quod manus
videat, propter hoc quod oculus videt. Si ergo ex intellectu et
Socrate dicto modo fit unum, actio intellectus non potest attribui
Socrati. Si vero Socrates est totum quod componitur ex unione
intellectus ad reliqua quae sunt Socratis, et tamen intellectus non
unitur aliis quae sunt Socratis nisi sicut motor; sequitur quod
Socrates non sit unum simpliciter, et per consequens nec ens
simpliciter; sic enim aliquid est ens, quomodo et unum. Relinquitur
ergo solus modus quem Aristoteles ponit, quod hic homo intelligit,
quia principium intellectivum est forma ipsius. Sic ergo ex ipsa
operatione intellectus apparet quod intellectivum principium unitur
corpori ut forma. Potest etiam idem manifestari ex ratione speciei
humanae. Natura enim uniuscuiusque rei ex eius operatione ostenditur.
Propria autem operatio hominis, inquantum est homo, est intelligere,
per hanc enim omnia animalia transcendit. Unde et Aristoteles, in
libro Ethic., in hac operatione, sicut in propria hominis, ultimam
felicitatem constituit. Oportet ergo quod homo secundum illud speciem
sortiatur, quod est huius operationis principium. Sortitur autem
unumquodque speciem per propriam formam. Relinquitur ergo quod
intellectivum principium sit propria hominis forma. Sed considerandum
est quod, quanto forma est nobilior, tanto magis dominatur materiae
corporali, et minus ei immergitur, et magis sua operatione vel virtute
excedit eam. Unde videmus quod forma mixti corporis habet aliquam
operationem quae non causatur ex qualitatibus elementaribus. Et quanto
magis proceditur in nobilitate formarum, tanto magis invenitur virtus
formae materiam elementarem excedere, sicut anima vegetabilis plus quam
forma metalli, et anima sensibilis plus quam anima vegetabilis. Anima
autem humana est ultima in nobilitate formarum. Unde intantum sua
virtute excedit materiam corporalem, quod habet aliquam operationem et
virtutem in qua nullo modo communicat materia corporalis. Et haec
virtus dicitur intellectus. Est autem attendendum quod, si quis
poneret animam componi ex materia et forma, nullo modo posset dicere
animam esse formam corporis. Cum enim forma sit actus, materia vero
sit ens in potentia tantum; nullo modo id quod est ex materia et forma
compositum, potest esse alterius forma secundum se totum. Si autem
secundum aliquid sui sit forma, id quod est forma dicimus animam, et
id cuius est forma dicimus primum animatum, ut supra dictum est.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut philosophus dicit in II
Physic., ultima formarum naturalium, ad quam terminatur consideratio
philosophi naturalis, scilicet anima humana, est quidem separata, sed
tamen in materia; quod ex hoc probat, quia homo ex materia generat
hominem, et sol. Separata quidem est secundum virtutem
intellectivam, quia virtus intellectiva non est virtus alicuius organi
corporalis, sicut virtus visiva est actus oculi intelligere enim est
actus qui non potest exerceri per organum corporale, sicut exercetur
visio. Sed in materia est inquantum ipsa anima cuius est haec virtus,
est corporis forma, et terminus generationis humanae. Sic ergo
philosophus dicit in III de anima quod intellectus est separatus,
quia non est virtus alicuius organi corporalis.
Et per hoc patet responsio ad secundum et tertium. Sufficit enim ad
hoc quod homo possit intelligere omnia per intellectum, et ad hoc quod
intellectus intelligat immaterialia et universalia, quod virtus
intellectiva non est corporis actus.
Ad quartum dicendum quod humana anima non est forma in materia
corporali immersa, vel ab ea totaliter comprehensa, propter suam
perfectionem. Et ideo nihil prohibet aliquam eius virtutem non esse
corporis actum; quamvis anima secundum suam essentiam sit corporis
forma.
Ad quintum dicendum quod anima illud esse in quo ipsa subsistit,
communicat materiae corporali, ex qua et anima intellectiva fit unum,
ita quod illud esse quod est totius compositi, est etiam ipsius
animae. Quod non accidit in aliis formis, quae non sunt
subsistentes. Et propter hoc anima humana remanet in suo esse,
destructo corpore, non autem aliae formae.
Ad sextum dicendum quod secundum se convenit animae corpori uniri,
sicut secundum se convenit corpori levi esse sursum. Et sicut corpus
leve manet quidem leve cum a loco proprio fuerit separatum, cum
aptitudine tamen et inclinatione ad proprium locum; ita anima humana
manet in suo esse cum fuerit a corpore separata, habens aptitudinem et
inclinationem naturalem ad corporis unionem.
|
|