|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod intellectivum
principium non multiplicetur secundum multiplicationem corporum, sed
sit unus intellectus in omnibus hominibus. Nulla enim substantia
immaterialis multiplicatur secundum numerum in una specie. Anima autem
humana est substantia immaterialis, non enim est composita ex materia
et forma, ut supra ostensum est. Non ergo sunt multae in una specie.
Sed omnes homines sunt unius speciei. Est ergo unus intellectus
omnium hominum.
2. Praeterea, remota causa, removetur effectus. Si ergo secundum
multiplicationem corporum multiplicarentur animae humanae, consequens
videretur quod, remotis corporibus, multitudo animarum non remaneret,
sed ex omnibus animabus remaneret aliquod unum solum. Quod est
haereticum, periret enim differentia praemiorum et poenarum.
3. Praeterea, si intellectus meus est alius ab intellectu tuo,
intellectus meus est quoddam individuum, et similiter intellectus
tuus, particularia enim sunt quae differunt numero et conveniunt in una
specie. Sed omne quod recipitur in aliquo, est in eo per modum
recipientis. Ergo species rerum in intellectu meo et tuo reciperentur
individualiter, quod est contra rationem intellectus, qui est
cognoscitivus universalium.
4. Praeterea, intellectum est in intellectu intelligente. Si ergo
intellectus meus est alius ab intellectu tuo, oportet quod aliud sit
intellectum a me, et aliud sit intellectum a te. Et ita erit
individualiter numeratum, et intellectum in potentia tantum, et
oportebit abstrahere intentionem communem ab utroque, quia a
quibuslibet diversis contingit abstrahere aliquod commune
intelligibile. Quod est contra rationem intellectus, quia sic non
videretur distingui intellectus a virtute imaginativa. Videtur ergo
relinqui quod sit unus intellectus omnium hominum.
5. Praeterea, cum discipulus accipit scientiam a magistro, non
potest dici quod scientia magistri generet scientiam in discipulo, quia
sic etiam scientia esset forma activa, sicut calor; quod patet esse
falsum. Videtur ergo quod eadem numero scientia quae est in magistro,
communicetur discipulo. Quod esse non potest, nisi sit unus
intellectus utriusque. Videtur ergo quod sit unus intellectus
discipuli et magistri; et per consequens omnium hominum.
6. Praeterea, Augustinus dicit, in libro de quantitate animae, si
plures tantum animas humanas dixerim, ipse me ridebo. Sed maxime
videtur anima esse una quantum ad intellectum. Ergo est unus
intellectus omnium hominum.
Sed contra est quod philosophus dicit, in II Physic., quod sicut
se habent causae universales ad universalia, ita se habent causae
particulares ad particularia. Sed impossibile est quod una anima
secundum speciem, sit diversorum animalium secundum speciem. Ergo
impossibile est quod anima intellectiva una numero, sit diversorum
secundum numerum.
Respondeo dicendum quod intellectum esse unum omnium hominum, omnino
est impossibile. Et hoc quidem patet, si, secundum Platonis
sententiam homo sit ipse intellectus. Sequeretur enim, si Socratis
et Platonis est unus intellectus tantum, quod Socrates et Plato sint
unus homo; et quod non distinguantur ab invicem nisi per hoc quod est
extra essentiam utriusque. Et erit tunc distinctio Socratis et
Platonis non alia quam hominis tunicati et cappati, quod est omnino
absurdum. Similiter etiam patet hoc esse impossibile, si, secundum
sententiam Aristotelis, intellectus ponatur pars, seu potentia,
animae quae est hominis forma. Impossibile est enim plurium numero
diversorum esse unam formam, sicut impossibile est quod eorum sit unum
esse, nam forma est essendi principium. Similiter etiam patet hoc
esse impossibile quocumque modo quis ponat unionem intellectus ad hunc
et ad illum hominem. Manifestum est enim quod, si sit unum principale
agens et duo instrumenta, dici poterit unum agens simpliciter, sed
plures actiones, sicut si unus homo tangat diversa duabus manibus,
erit unus tangens, sed duo tactus. Si vero e converso instrumentum
sit unum et principales agentes diversi, dicentur quidem plures
agentes, sed una actio, sicut si multi uno fune trahant navem, erunt
multi trahentes, sed unus tractus. Si vero agens principale sit unum
et instrumentum unum, dicetur unum agens et una actio, sicut cum faber
uno martello percutit, est unus percutiens et una percussio.
Manifestum est autem quod, qualitercumque intellectus seu uniatur seu
copuletur huic vel illi homini, intellectus inter cetera quae ad
hominem pertinent, principalitatem habet, obediunt enim vires
sensitivae intellectui, et ei deserviunt. Si ergo poneretur quod
essent plures intellectus et sensus unus duorum hominum, puta si duo
homines haberent unum oculum; essent quidem plures videntes, sed una
visio. Si vero intellectus est unus, quantumcumque diversificentur
alia quibus omnibus intellectus utitur quasi instrumentis, nullo modo
Socrates et Plato poterunt dici nisi unus intelligens. Et si addamus
quod ipsum intelligere, quod est actio intellectus, non fit per
aliquod aliud organum, nisi per ipsum intellectum; sequetur ulterius
quod sit et agens unum et actio una; idest quod omnes homines sint unus
intelligens, et unum intelligere; dico autem respectu eiusdem
intelligibilis. Posset autem diversificari actio intellectualis mea et
tua per diversitatem phantasmatum, quia scilicet aliud est phantasma
lapidis in me et aliud in te, si ipsum phantasma, secundum quod est
aliud in me et aliud in te, esset forma intellectus possibilis, quia
idem agens secundum diversas formas producit diversas actiones, sicut
secundum diversas formas rerum respectu eiusdem oculi sunt diversae
visiones. Sed ipsum phantasma non est forma intellectus possibilis,
sed species intelligibilis quae a phantasmatibus abstrahitur. In uno
autem intellectu a phantasmatibus diversis eiusdem speciei non
abstrahitur nisi una species intelligibilis. Sicut in uno homine
apparet, in quo possunt esse diversa phantasmata lapidis, et tamen ab
omnibus eis abstrahitur una species intelligibilis lapidis, per quam
intellectus unius hominis operatione una intelligit naturam lapidis,
non obstante diversitate phantasmatum. Si ergo unus intellectus esset
omnium hominum, diversitas phantasmatum quae sunt in hoc et in illo,
non posset causare diversitatem intellectualis operationis huius et
illius hominis, ut Commentator fingit in III de anima.
Relinquitur ergo quod omnino impossibile et inconveniens est ponere
unum intellectum omnium hominum.
Ad primum ergo dicendum quod, licet anima intellectiva non habeat
materiam ex qua sit, sicut nec Angelus, tamen est forma materiae
alicuius; quod Angelo non convenit. Et ideo secundum divisionem
materiae sunt multae animae unius speciei, multi autem Angeli unius
speciei omnino esse non possunt.
Ad secundum dicendum quod unumquodque hoc modo habet unitatem, quo
habet esse, et per consequens idem est iudicium de multiplicatione
rei, et de esse ipsius. Manifestum est autem quod anima
intellectualis, secundum suum esse, unitur corpori ut forma; et
tamen, destructo corpore, remanet anima intellectualis in suo esse.
Et eadem ratione multitudo animarum est secundum multitudinem
corporum; et tamen, destructis corporibus, remanent animae in suo
esse multiplicatae.
Ad tertium dicendum quod individuatio intelligentis, aut speciei per
quam intelligit, non excludit intelligentiam universalium, alioquin,
cum intellectus separati sint quaedam substantiae subsistentes, et per
consequens particulares, non possent universalia intelligere. Sed
materialitas cognoscentis et speciei per quam cognoscitur, universalis
cognitionem impedit. Sicut enim omnis actio est secundum modum formae
qua agens agit, ut calefactio secundum modum caloris; ita cognitio est
secundum modum speciei qua cognoscens cognoscit. Manifestum est autem
quod natura communis distinguitur et multiplicatur secundum principia
individuantia, quae sunt ex parte materiae. Si ergo forma per quam
fit cognitio, sit materialis, non abstracta a conditionibus materiae,
erit similitudo naturae speciei aut generis, secundum quod est
distincta et multiplicata per principia individuantia, et ita non
poterit cognosci natura rei in sua communitate. Si vero species sit
abstracta a conditionibus materiae individualis, erit similitudo
naturae absque iis quae ipsam distinguunt et multiplicant, et ita
cognoscetur universale. Nec refert, quantum ad hoc, utrum sit unus
intellectus vel plures, quia si etiam esset unus tantum, oporteret
ipsum esse aliquem quendam, et speciem per quam intelligit esse aliquam
quandam.
Ad quartum dicendum quod, sive intellectus sit unus sive plures, id
quod intelligitur est unum. Id enim quod intelligitur non est in
intellectu secundum se, sed secundum suam similitudinem, lapis enim
non est in anima, sed species lapidis, ut dicitur in III de anima.
Et tamen lapis est id quod intelligitur, non autem species lapidis,
nisi per reflexionem intellectus supra seipsum, alioquin scientiae non
essent de rebus, sed de speciebus intelligibilibus. Contingit autem
eidem rei diversa secundum diversas formas assimilari. Et quia
cognitio fit secundum assimilationem cognoscentis ad rem cognitam,
sequitur quod idem a diversis cognoscentibus cognosci contingit, ut
patet in sensu, nam plures vident eundem colorem, secundum diversas
similitudines. Et similiter plures intellectus intelligunt unam rem
intellectam. Sed hoc tantum interest inter sensum et intellectum,
secundum sententiam Aristotelis, quod res sentitur secundum illam
dispositionem quam extra animam habet, in sua particularitate, natura
autem rei quae intelligitur, est quidem extra animam, sed non habet
illum modum essendi extra animam, secundum quem intelligitur.
Intelligitur enim natura communis seclusis principiis individuantibus;
non autem hunc modum essendi habet extra animam. Sed secundum
sententiam Platonis, res intellecta eo modo est extra animam quo
intelligitur, posuit enim naturas rerum a materia separatas.
Ad quintum dicendum quod scientia alia est in discipulo, et alia in
magistro. Quomodo autem causetur, in sequentibus ostendetur.
Ad sextum dicendum quod Augustinus intelligit animas non esse plures
tantum, quin uniantur in una ratione speciei.
|
|