|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod praeter animam
intellectivam sint in homine aliae animae per essentiam differentes,
scilicet sensitiva et nutritiva. Corruptibile enim et incorruptibile
non sunt unius substantiae. Sed anima intellectiva est
incorruptibilis; aliae vero animae, scilicet sensitiva et nutritiva,
sunt corruptibiles, ut ex superioribus patet. Ergo in homine non
potest esse una essentia animae intellectivae et sensitivae et
nutritivae.
2. Si dicatur quod anima sensitiva in homine est incorruptibilis,
contra, corruptibile et incorruptibile differunt secundum genus, ut
dicitur in X Metaphys. Sed anima sensitiva in equo et leone et aliis
brutis animalibus est corruptibilis. Si igitur in homine sit
incorruptibilis, non erit eiusdem generis anima sensitiva in homine et
bruto. Animal autem dicitur ex eo quod habet animam sensitivam.
Neque ergo animal erit unum genus commune hominis et aliorum
animalium. Quod est inconveniens.
3. Praeterea, philosophus dicit, in libro de Generat. Animal.,
quod embryo prius est animal quam homo. Sed hoc esse non posset, si
esset eadem essentia animae sensitivae et intellectivae, est enim
animal per animam sensitivam, homo vero per animam intellectivam. Non
ergo in homine est una essentia animae sensitivae et intellectivae.
4. Praeterea, philosophus dicit, in VIII Metaphys., quod
genus sumitur a materia, differentia vero a forma. Sed rationale,
quod est differentia constitutiva hominis, sumitur ab anima
intellectiva; animal vero dicitur ex hoc quod habet corpus animatum
anima sensitiva. Anima ergo intellectiva comparatur ad corpus animatum
anima sensitiva, sicut forma ad materiam. Non ergo anima intellectiva
est eadem per essentiam cum anima sensitiva in homine; sed praesupponit
eam sicut materiale suppositum.
Sed contra est quod dicitur in libro de Eccles. Dogmat., neque
duas animas esse dicimus in homine uno, sicut Iacobus et alii Syrorum
scribunt, unam animalem, qua animatur corpus, et immixta sit
sanguini, et alteram spiritualem, quae rationi ministret, sed dicimus
unam et eandem esse animam in homine, quae et corpus sua societate
vivificat, et semetipsam sua ratione disponit.
Respondeo dicendum quod Plato posuit diversas animas esse in corpore
uno, etiam secundum organa distinctas, quibus diversa opera vitae
attribuebat; dicens vim nutritivam esse in hepate, concupiscibilem in
corde, cognoscitivam in cerebro. Quam quidem opinionem Aristoteles
reprobat, in libro de anima, quantum ad illas animae partes quae
corporeis organis in suis operibus utuntur, ex hoc quod in animalibus
quae decisa vivunt, in qualibet parte inveniuntur diversae operationes
animae, sicut sensus et appetitus. Hoc autem non esset, si diversa
principia operationum animae, tanquam per essentiam diversae, diversis
partibus corporis distributa essent. Sed de intellectiva sub dubio
videtur relinquere utrum sit separata ab aliis partibus animae solum
ratione, an etiam loco. Opinio autem Platonis sustineri utique
posset, si poneretur quod anima unitur corpori, non ut forma, sed ut
motor, ut posuit Plato. Nihil enim inconveniens sequitur, si idem
mobile a diversis motoribus moveatur, praecipue secundum diversas
partes. Sed si ponamus animam corpori uniri sicut formam, omnino
impossibile videtur plures animas per essentiam differentes in uno
corpore esse. Quod quidem triplici ratione manifestari potest. Primo
quidem, quia animal non esset simpliciter unum, cuius essent animae
plures. Nihil enim est simpliciter unum nisi per formam unam, per
quam habet res esse, ab eodem enim habet res quod sit ens et quod sit
una; et ideo ea quae denominantur a diversis formis, non sunt unum
simpliciter, sicut homo albus. Si igitur homo ab alia forma haberet
quod sit vivum, scilicet ab anima vegetabili; et ab alia forma quod
sit animal, scilicet ab anima sensibili; et ab alia quod sit homo,
scilicet ab anima rationali; sequeretur quod homo non esset unum
simpliciter, sicut et Aristoteles argumentatur contra Platonem, in
VIII Metaphys., quod si alia esset idea animalis, et alia
bipedis, non esset unum simpliciter animal bipes. Et propter hoc, in
I de anima, contra ponentes diversas animas in corpore, inquirit quid
contineat illas, idest quid faciat ex eis unum. Et non potest dici
quod uniantur per corporis unitatem, quia magis anima continet corpus,
et facit ipsum esse unum, quam e converso. Secundo, hoc apparet
impossibile ex modo praedicationis. Quae enim sumuntur a diversis
formis, praedicantur ad invicem vel per accidens, si formae non sint
ad invicem ordinatae, puta cum dicimus quod album est dulce, vel, si
formae sint ordinatae ad invicem, erit praedicatio per se, in secundo
modo dicendi per se, quia subiectum ponitur in definitione praedicati.
Sicut superficies praeambula est ad colorem, si ergo dicamus quod
corpus superficiatum est coloratum, erit secundus modus praedicationis
per se. Si ergo alia forma sit a qua aliquid dicitur animal, et a qua
aliquid dicitur homo, sequeretur quod vel unum horum non possit
praedicari de altero nisi per accidens, si istae duae formae ad invicem
ordinem non habent; vel quod sit ibi praedicatio in secundo modo
dicendi per se, si una animarum sit ad aliam praeambula. Utrumque
autem horum est manifeste falsum, quia animal per se de homine
praedicatur, non per accidens; homo autem non ponitur in definitione
animalis, sed e converso. Ergo oportet eandem formam esse per quam
aliquid est animal, et per quam aliquid est homo, alioquin homo non
vere esset id quod est animal, ut sic animal per se de homine
praedicetur. Tertio, apparet hoc esse impossibile per hoc, quod una
operatio animae, cum fuerit intensa, impedit aliam. Quod nullo modo
contingeret, nisi principium actionum esset per essentiam unum. Sic
ergo dicendum quod eadem numero est anima in homine sensitiva et
intellectiva et nutritiva. Quomodo autem hoc contingat, de facili
considerari potest, si quis differentias specierum et formarum
attendat. Inveniuntur enim rerum species et formae differre ab invicem
secundum perfectius et minus perfectum, sicut in rerum ordine animata
perfectiora sunt inanimatis, et animalia plantis, et homines
animalibus brutis, et in singulis horum generum sunt gradus diversi.
Et ideo Aristoteles, in VIII Metaphys., assimilat species
rerum numeris, qui differunt specie secundum additionem vel
subtractionem unitatis. Et in II de anima, comparat diversas animas
speciebus figurarum, quarum una continet aliam; sicut pentagonum
continet tetragonum, et excedit. Sic igitur anima intellectiva
continet in sua virtute quidquid habet anima sensitiva brutorum, et
nutritiva plantarum. Sicut ergo superficies quae habet figuram
pentagonam, non per aliam figuram est tetragona, et per aliam
pentagona; quia superflueret figura tetragona, ex quo in pentagona
continetur; ita nec per aliam animam Socrates est homo, et per aliam
animal, sed per unam et eandem.
Ad primum ergo dicendum quod anima sensitiva non habet
incorruptibilitatem ex hoc quod est sensitiva, sed ex hoc quod est
intellectiva, ei incorruptibilitas debetur. Quando ergo anima est
sensitiva tantum, corruptibilis est, quando vero cum sensitivo
intellectivum habet, est incorruptibilis. Licet enim sensitivum
incorruptionem non det, tamen incorruptionem intellectivo auferre non
potest.
Ad secundum dicendum quod formae non collocantur in genere vel in
specie, sed composita. Homo autem corruptibilis est, sicut et alia
animalia. Unde differentia secundum corruptibile et incorruptibile,
quae est ex parte formarum, non facit hominem secundum genus ab aliis
animalibus differre.
Ad tertium dicendum quod prius embryo habet animam quae est sensitiva
tantum; qua abiecta, advenit perfectior anima, quae est simul
sensitiva et intellectiva; ut infra plenius ostendetur.
Ad quartum dicendum quod non oportet secundum diversas rationes vel
intentiones logicas, quae consequuntur modum intelligendi,
diversitatem in rebus naturalibus accipere, quia ratio unum et idem
secundum diversos modos apprehendere potest. Quia igitur, ut dictum
est, anima intellectiva virtute continet id quod sensitiva habet, et
adhuc amplius; potest seorsum ratio considerare quod pertinet ad
virtutem sensitivae, quasi quoddam imperfectum et materiale. Et quia
hoc invenit commune homini et aliis animalibus, ex hoc rationem generis
format. Id vero in quo anima intellectiva sensitiva excedit, accipit
quasi formale et completivum, et ex eo format differentiam hominis.
|
|