|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod in homine sit alia forma
praeter animam intellectivam. Dicit enim philosophus, in II de
anima, quod anima est actus corporis physici potentia vitam habentis.
Comparatur igitur anima ad corpus, sicut forma ad materiam. Sed
corpus habet aliquam formam substantialem per quam est corpus. Ergo
ante animam praecedit in corpore aliqua forma substantialis.
2. Praeterea, homo et quodlibet animal est movens seipsum. Omne
autem movens seipsum dividitur in duas partes, quarum una est movens,
et alia est mota, ut probatur in VIII Physic. Pars autem movens
est anima. Ergo oportet quod alia pars sit talis quae possit esse
mota. Sed materia prima non potest moveri, ut dicitur in V
Physic., cum sit ens solum in potentia, quinimmo omne quod movetur
est corpus. Ergo oportet quod in homine et in quolibet animali sit
alia forma substantialis, per quam constituatur corpus.
3. Praeterea, ordo in formis attenditur secundum habitudinem ad
materiam primam, prius enim et posterius dicitur per comparationem ad
aliquod principium. Si ergo non esset in homine alia forma
substantialis praeter animam rationalem, sed immediate materiae primae
inhaereret; sequeretur quod esset in ordine imperfectissimarum
formarum, quae immediate inhaerent materiae.
4. Praeterea, corpus humanum est corpus mixtum. Mixtio autem non
fit secundum materiam tantum, quia tunc esset corruptio sola. Oportet
ergo quod remaneant formae elementorum in corpore mixto, quae sunt
formae substantiales. Ergo in corpore humano sunt aliae formae
substantiales praeter animam intellectivam.
Sed contra, unius rei est unum esse substantiale. Sed forma
substantialis dat esse substantiale. Ergo unius rei est una tantum
forma substantialis. Anima autem est forma substantialis hominis.
Ergo impossibile est quod in homine sit aliqua alia forma substantialis
quam anima intellectiva.
Respondeo dicendum quod, si poneretur anima intellectiva non uniri
corpori ut forma, sed solum ut motor, ut Platonici posuerunt;
necesse esset dicere quod in homine esset alia forma substantialis, per
quam corpus ab anima mobile in suo esse constitueretur. Sed si anima
intellectiva unitur corpori ut forma substantialis, sicut supra iam
diximus, impossibile est quod aliqua alia forma substantialis praeter
eam inveniatur in homine. Ad cuius evidentiam, considerandum est quod
forma substantialis in hoc a forma accidentali differt quia forma
accidentalis non dat esse simpliciter, sed esse tale, sicut calor
facit suum subiectum non simpliciter esse, sed esse calidum. Et ideo
cum advenit forma accidentalis, non dicitur aliquid fieri vel generari
simpliciter, sed fieri tale aut aliquo modo se habens, et similiter
cum recedit forma accidentalis, non dicitur aliquid corrumpi
simpliciter, sed secundum quid. Forma autem substantialis dat esse
simpliciter, et ideo per eius adventum dicitur aliquid simpliciter
generari, et per eius recessum simpliciter corrumpi. Et propter hoc
antiqui naturales, qui posuerunt materiam primam esse aliquod ens
actu, puta ignem aut aerem aut aliquid huiusmodi, dixerunt quod nihil
generatur aut corrumpitur simpliciter, sed omne fieri statuerunt
alterari, ut dicitur in I Physic. Si igitur ita esset, quod
praeter animam intellectivam praeexisteret quaecumque alia forma
substantialis in materia, per quam subiectum animae esset ens actu;
sequeretur quod anima non daret esse simpliciter; et per consequens
quod non esset forma substantialis; et quod per adventum animae non
esset generatio simpliciter, neque per eius abscessum corruptio
simpliciter, sed solum secundum quid. Quae sunt manifeste falsa.
Unde dicendum est quod nulla alia forma substantialis est in homine,
nisi sola anima intellectiva; et quod ipsa, sicut virtute continet
animam sensitivam et nutritivam, ita virtute continet omnes inferiores
formas, et facit ipsa sola quidquid imperfectiores formae in aliis
faciunt. Et similiter est dicendum de anima sensitiva in brutis, et
de nutritiva in plantis, et universaliter de omnibus formis
perfectioribus respectu imperfectiorum.
Ad primum ergo dicendum quod Aristoteles non dicit animam esse actum
corporis tantum, sed actum corporis physici organici potentia vitam
habentis, et quod talis potentia non abiicit animam. Unde manifestum
est quod in eo cuius anima dicitur actus, etiam anima includitur; eo
modo loquendi quo dicitur quod calor est actus calidi, et lumen est
actus lucidi; non quod seorsum sit lucidum sine luce, sed quia est
lucidum per lucem. Et similiter dicitur quod anima est actus corporis
etc., quia per animam et est corpus, et est organicum, et est
potentia vitam habens. Sed actus primus dicitur in potentia respectu
actus secundi, qui est operatio. Talis enim potentia est non
abiiciens, idest non excludens, animam.
Ad secundum dicendum quod anima non movet corpus per esse suum,
secundum quod unitur corpori ut forma; sed per potentiam motivam,
cuius actus praesupponit iam corpus effectum in actu per animam; ut sic
anima secundum vim motivam sit pars movens, et corpus animatum sit pars
mota.
Ad tertium dicendum quod in materia considerantur diversi gradus
perfectionis, sicut esse, vivere sentire et intelligere. Semper
autem secundum superveniens priori, perfectius est. Forma ergo quae
dat solum primum gradum perfectionis materiae, est imperfectissima,
sed forma quae dat primum et secundum, et tertium, et sic deinceps,
est perfectissima; et tamen materiae immediata.
Ad quartum dicendum quod Avicenna posuit formas substantiales
elementorum integras remanere in mixto, mixtionem autem fieri secundum
quod contrariae qualitates elementorum reducuntur ad medium. Sed hoc
est impossibile. Quia diversae formae elementorum non possunt esse
nisi in diversis partibus materiae; ad quarum diversitatem oportet
intelligi dimensiones, sine quibus materia divisibilis esse non
potest. Materia autem dimensioni subiecta non invenitur nisi in
corpore. Diversa autem corpora non possunt esse in eodem loco. Unde
sequitur quod elementa sint in mixto distincta secundum situm. Et ita
non erit vera mixtio, quae est secundum totum, sed mixtio ad sensum,
quae est secundum minima iuxta se posita. Averroes autem posuit, in
III de caelo, quod formae elementorum, propter sui imperfectionem,
sunt mediae inter formas accidentales et substantiales; et ideo
recipiunt magis et minus; et ideo remittuntur in mixtione et ad medium
reducuntur, et conflatur ex eis una forma. Sed hoc est etiam magis
impossibile. Nam esse substantiale cuiuslibet rei in indivisibili
consistit; et omnis additio et subtractio variat speciem, sicut in
numeris, ut dicitur in VIII Metaphys. Unde impossibile est quod
forma substantialis quaecumque recipiat magis et minus. Nec minus est
impossibile aliquid esse medium inter substantiam et accidens. Et ideo
dicendum est, secundum philosophum in I de Generat., quod formae
elementorum manent in mixto non actu, sed virtute. Manent enim
qualitates propriae elementorum, licet remissae, in quibus est virtus
formarum elementarium. Et huiusmodi qualitas mixtionis est propria
dispositio ad formam substantialem corporis mixti, puta formam
lapidis, vel animae cuiuscumque.
|
|