|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod anima intellectiva
inconvenienter tali corpori uniatur. Materia enim debet esse
proportionata formae. Sed anima intellectiva est forma
incorruptibilis. Non ergo convenienter unitur corpori corruptibili.
2. Praeterea, anima intellectiva est forma maxime immaterialis,
cuius signum est, quod habet operationem in qua non communicat materia
corporalis. Sed quanto corpus est subtilius, tanto minus habet de
materia. Ergo anima deberet subtilissimo corpori uniri, puta igni;
et non corpori mixto, et terrestri magis.
3. Praeterea, cum forma sit principium speciei, ab una forma non
proveniunt diversae species. Sed anima intellectiva est una forma.
Ergo non debet uniri corpori quod componitur ex partibus dissimilium
specierum.
4. Praeterea, perfectioris formae debet esse perfectius
susceptibile. Sed anima intellectiva est perfectissima animarum. Cum
igitur aliorum animalium corpora habeant naturaliter insita tegumenta,
puta pilorum loco vestium, et unguium loco calceamentorum; habeant
etiam arma naturaliter sibi data, sicut ungues, dentes et cornua,
ergo videtur quod anima intellectiva non debuerit uniri corpori
imperfecto tanquam talibus auxiliis privato.
Sed contra est quod dicit philosophus, in II de anima, quod anima
est actus corporis physici organici potentia vitam habentis.
Respondeo dicendum quod, cum forma non sit propter materiam, sed
potius materia propter formam; ex forma oportet rationem accipere quare
materia sit talis, et non e converso. Anima autem intellectiva,
sicut supra habitum est, secundum naturae ordinem, infimum gradum in
substantiis intellectualibus tenet; intantum quod non habet naturaliter
sibi inditam notitiam veritatis, sicut Angeli, sed oportet quod eam
colligat ex rebus divisibilibus per viam sensus, ut Dionysius dicit,
VII cap. de Div. Nom. Natura autem nulli deest in necessariis,
unde oportuit quod anima intellectiva non solum haberet virtutem
intelligendi, sed etiam virtutem sentiendi. Actio autem sensus non
fit sine corporeo instrumento. Oportuit igitur animam intellectivam
tali corpori uniri, quod possit esse conveniens organum sensus. Omnes
autem alii sensus fundantur supra tactum. Ad organum autem tactus
requiritur quod sit medium inter contraria, quae sunt calidum et
frigidum, humidum et siccum, et similia, quorum est tactus
apprehensivus, sic enim est in potentia ad contraria, et potest ea
sentire. Unde quanto organum tactus fuerit magis reductum ad
aequalitatem complexionis, tanto perceptibilior erit tactus. Anima
autem intellectiva habet completissime virtutem sensitivam, quia quod
est inferioris praeexistit perfectius in superiori ut dicit Dionysius
in libro de Div. Nom. Unde oportuit corpus cui unitur anima
intellectiva, esse corpus mixtum, inter omnia alia magis reductum ad
aequalitatem complexionis. Et propter hoc homo inter omnia animalia
melioris est tactus. Et inter ipsos homines, qui sunt melioris
tactus, sunt melioris intellectus. Cuius signum est, quod molles
carne bene aptos mente videmus, ut dicitur in II de anima.
Ad primum ergo dicendum quod hanc obiectionem aliquis forte vellet
evadere per hoc, quod diceret corpus hominis ante peccatum
incorruptibile fuisse. Sed haec responsio non videtur sufficiens,
quia corpus hominis ante peccatum immortale fuit non per naturam, sed
per gratiae divinae donum; alioquin immortalitas eius per peccatum
sublata non esset, sicut nec immortalitas Daemonis. Et ideo aliter
dicendum est, quod in materia duplex conditio invenitur, una quae
eligitur ad hoc quod sit conveniens formae; alia quae ex necessitate
consequitur prioris dispositionis. Sicut artifex ad formam serrae
eligit materiam ferream, aptam ad secandum dura; sed quod dentes
serrae hebetari possint et rubiginem contrahere, sequitur ex
necessitate materiae. Sic igitur et animae intellectivae debetur
corpus quod sit aequalis complexionis, ex hoc autem de necessitate
materiae sequitur quod sit corruptibile. Si quis vero dicat quod Deus
potuit hanc necessitatem vitare, dicendum est quod in constitutione
rerum naturalium non consideratur quid Deus facere possit, sed quid
naturae rerum conveniat, ut Augustinus dicit, II super Gen. ad
Litt. Providit tamen Deus adhibendo remedium contra mortem per
gratiae donum.
Ad secundum dicendum quod animae intellectivae non debetur corpus
propter ipsam intellectualem operationem secundum se; sed propter
sensitivam virtutem, quae requirit organum aequaliter complexionatum.
Et ideo oportuit animam intellectivam tali corpori uniri, et non
simplici elemento, vel corpori mixto in quo excederet ignis secundum
quantitatem, quia non posset esse aequalitas complexionis, propter
excedentem ignis activam virtutem. Habet autem hoc corpus aequaliter
complexionatum quandam dignitatem, per hoc quod est remotum a
contrariis; in quo quodammodo assimilatur corpori caelesti.
Ad tertium dicendum quod partes animalis, ut oculus, manus, caro et
os, et huiusmodi, non sunt in specie, sed totum, et ideo non potest
dici, proprie loquendo, quod sint diversarum specierum, sed quod sint
diversarum dispositionum. Et hoc competit animae intellectivae, quae
quamvis sit una secundum essentiam, tamen propter sui perfectionem est
multiplex in virtute; et ideo, ad diversas operationes, indiget
diversis dispositionibus in partibus corporis cui unitur. Et propter
hoc videmus quod maior est diversitas partium in animalibus perfectis
quam in imperfectis, et in his quam in plantis.
Ad quartum dicendum quod anima intellectiva, quia est universalium
comprehensiva, habet virtutem ad infinita. Et ideo non potuerunt sibi
determinari a natura vel determinatae existimationes naturales, vel
etiam determinata auxilia vel defensionum vel tegumentorum; sicut aliis
animalibus, quorum animae habent apprehensionem et virtutem ad aliqua
particularia determinata. Sed loco horum omnium, homo habet
naturaliter rationem, et manus, quae sunt organa organorum, quia per
eas homo potest sibi praeparare instrumenta infinitorum modorum, et ad
infinitos effectus.
|
|