|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod anima intellectiva
uniatur corpori mediantibus aliquibus dispositionibus accidentalibus.
Omnis enim forma est in materia sibi propria et disposita. Sed
dispositiones ad formam sunt accidentia quaedam. Ergo oportet
praeintelligi accidentia aliqua in materia ante formam substantialem,
et ita ante animam, cum anima sit quaedam substantialis forma.
2. Praeterea, diversae formae unius speciei requirunt diversas
materiae partes. Partes autem materiae diversae non possunt intelligi
nisi secundum divisionem dimensivarum quantitatum. Ergo oportet
intelligere dimensiones in materia ante formas substantiales, quae sunt
multae unius speciei.
3. Praeterea, spirituale applicatur corporali per contactum
virtutis. Virtus autem animae est eius potentia. Ergo videtur quod
anima unitur corpori mediante potentia, quae est quoddam accidens.
Sed contra est quod accidens est posterius substantia et tempore et
ratione, ut dicitur in VII Metaphys. Non ergo forma accidentalis
aliqua potest intelligi in materia ante animam, quae est forma
substantialis.
Respondeo dicendum quod, si anima uniretur corpori solum ut motor,
nihil prohiberet, immo magis necessarium esset esse aliquas
dispositiones medias inter animam et corpus, potentiam scilicet ex
parte animae, per quam moveret corpus; et aliquam habilitatem ex parte
corporis, per quam corpus esset ab anima mobile. Sed si anima
intellectiva unitur corpori ut forma substantialis, sicut iam supra
dictum est, impossibile est quod aliqua dispositio accidentalis cadat
media inter corpus et animam, vel inter quamcumque formam substantialem
et materiam suam. Et huius ratio est quia, cum materia sit in
potentia ad omnes actus ordine quodam, oportet quod id quod est primum
simpliciter in actibus, primo in materia intelligatur. Primum autem
inter omnes actus est esse. Impossibile est ergo intelligere materiam
prius esse calidam vel quantam, quam esse in actu. Esse autem in actu
habet per formam substantialem, quae facit esse simpliciter, ut iam
dictum est. Unde impossibile est quod quaecumque dispositiones
accidentales praeexistant in materia ante formam substantialem; et per
consequens neque ante animam.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut ex praedictis patet, forma
perfectior virtute continet quidquid est inferiorum formarum. Et ideo
una et eadem existens, perficit materiam secundum diversos perfectionis
gradus. Una enim et eadem forma est per essentiam, per quam homo est
ens actu, et per quam est corpus, et per quam est vivum, et per quam
est animal, et per quam est homo. Manifestum est autem quod
unumquodque genus consequuntur propria accidentia. Sicut ergo materia
praeintelligitur perfecta secundum esse ante intellectum corporeitatis,
et sic de aliis; ita praeintelliguntur accidentia quae sunt propria
entis, ante corporeitatem. Et sic praeintelliguntur dispositiones in
materia ante formam, non quantum ad omnem eius effectum, sed quantum
ad posteriorem.
Ad secundum dicendum quod dimensiones quantitativae sunt accidentia
consequentia corporeitatem, quae toti materiae convenit. Unde materia
iam intellecta sub corporeitate et dimensionibus, potest intelligi ut
distincta in diversas partes, ut sic accipiat diversas formas secundum
ulteriores perfectionis gradus. Quamvis enim eadem forma sit secundum
essentiam quae diversos perfectionis gradus materiae attribuit, ut
dictum est; tamen secundum considerationem rationis differt.
Ad tertium dicendum quod substantia spiritualis quae unitur corpori
solum ut motor, unitur ei per potentiam vel virtutem. Sed anima
intellectiva corpori unitur ut forma per suum esse. Administrat tamen
ipsum et movet per suam potentiam et virtutem.
|
|