|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod anima uniatur corpori
animalis mediante aliquo corpore. Dicit enim Augustinus, VII
super Gen. ad Litt., quod anima per lucem, idest ignem, et
aerem, quae sunt similiora spiritui, corpus administrat. Ignis autem
et aer sunt corpora. Ergo anima unitur corpori humano mediante aliquo
corpore.
2. Praeterea, id quo subtracto solvitur unio aliquorum unitorum,
videtur esse medium inter ea. Sed deficiente spiritu, anima a corpore
separatur. Ergo spiritus, qui est quoddam corpus subtile, medium est
in unione corporis et animae.
3. Praeterea, ea quae sunt multum distantia, non uniuntur nisi per
medium. Sed anima intellectiva distat a corpore et quia est
incorporea, et quia est incorruptibilis. Ergo videtur quod uniatur ei
mediante aliquo quod sit corpus incorruptibile. Et hoc videtur esse
aliqua lux caelestis, quae conciliat elementa et redigit in unum.
Sed contra est quod philosophus dicit, in II de anima, quod non
oportet quaerere si unum est anima et corpus, sicut neque ceram et
figuram. Sed figura unitur cerae nullo corpore mediante. Ergo et
anima corpori.
Respondeo dicendum quod si anima, secundum Platonicos, corpori
uniretur solum ut motor, conveniens esset dicere quod inter animam
hominis, vel cuiuscumque animalis, et corpus aliqua alia corpora media
intervenirent, convenit enim motori aliquid distans per media magis
propinqua movere. Si vero anima unitur corpori ut forma, sicut iam
dictum est, impossibile est quod uniatur ei aliquo corpore mediante.
Cuius ratio est, quia sic dicitur aliquid unum, quomodo et ens.
Forma autem per seipsam facit rem esse in actu, cum per essentiam suam
sit actus; nec dat esse per aliquod medium. Unde unitas rei
compositae ex materia et forma est per ipsam formam, quae secundum
seipsam unitur materiae ut actus eius. Nec est aliquid aliud uniens
nisi agens, quod facit materiam esse in actu, ut dicitur in VIII
Metaphys. Unde patet esse falsas opiniones eorum qui posuerunt aliqua
corpora esse media inter animam et corpus hominis. Quorum quidam
Platonici dixerunt quod anima intellectiva habet corpus incorruptibile
sibi naturaliter unitum, a quo nunquam separatur, et eo mediante
unitur corpori hominis corruptibili. Quidam vero dixerunt quod unitur
corpori mediante spiritu corporeo. Alii vero dixerunt quod unitur
corpori mediante luce, quam dicunt esse corpus, et de natura quintae
essentiae, ita quod anima vegetabilis unitur corpori mediante luce
caeli siderei; anima vero sensibilis, mediante luce caeli
crystallini; anima vero intellectualis, mediante luce caeli Empyrei.
Quod fictitium et derisibile apparet, tum quia lux non est corpus;
tum quia quinta essentia non venit materialiter in compositionem
corporis mixti, cum sit inalterabilis, sed virtualiter tantum; tum
etiam quia anima immediate corpori unitur ut forma materiae.
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus loquitur de anima inquantum
movet corpus, unde utitur verbo administrationis. Et verum est quod
partes grossiores corporis per subtiliores movet. Et primum
instrumentum virtutis motivae est spiritus, ut dicit philosophus in
libro de causa motus animalium.
Ad secundum dicendum quod, subtracto spiritu, deficit unio animae ad
corpus, non quia sit medium; sed quia tollitur dispositio per quam
corpus est dispositum ad talem unionem. Est tamen spiritus medium in
movendo, sicut primum instrumentum motus.
Ad tertium dicendum quod anima distat quidem a corpore plurimum, si
utriusque conditiones seorsum considerentur, unde si utrumque ipsorum
separatim esse haberet, oporteret quod multa media intervenirent. Sed
inquantum anima est forma corporis, non habet esse seorsum ab esse
corporis; sed per suum esse corpori unitur immediate. Sic enim et
quaelibet forma, si consideretur ut actus, habet magnam distantiam a
materia, quae est ens in potentia tantum.
|
|