|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod anima non sit tota in
qualibet parte corporis. Dicit enim philosophus, in libro de causa
motus animalium, non opus est in unaquaque corporis parte esse animam;
sed in quodam principio corporis existente, alia vivere; eo quod simul
nata sunt facere proprium motum per naturam.
2. Praeterea, anima est in corpore cuius est actus. Sed est actus
corporis organici. Ergo non est nisi in corpore organico. Sed non
quaelibet pars corporis hominis est corpus organicum. Ergo anima non
est in qualibet parte corporis tota.
3. Praeterea, in II de anima dicitur quod sicut se habet pars
animae ad partem corporis, ut visus ad pupillam, ita anima tota ad
totum corpus animalis. Si igitur tota anima est in qualibet parte
corporis, sequitur quod quaelibet pars corporis sit animal.
4. Praeterea, omnes potentiae animae in ipsa essentia animae
fundantur. Si igitur anima tota est in qualibet parte corporis,
sequitur quod omnes potentiae animae sint in qualibet corporis parte,
et ita visus erit in aure, et auditus in oculo. Quod est
inconveniens.
5. Praeterea, si in qualibet parte corporis esset tota anima,
quaelibet pars corporis immediate dependeret ab anima. Non ergo una
pars dependeret ab alia, nec una pars esset principalior quam alia,
quod est manifeste falsum. Non ergo anima est in qualibet parte
corporis tota.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in VI de Trin., quod anima
in quocumque corpore et in toto est tota, et in qualibet eius parte
tota est.
Respondeo dicendum quod, sicut in aliis iam dictum est, si anima
uniretur corpori solum ut motor, posset dici quod non esset in qualibet
parte corporis, sed in una tantum, per quam alias moveret. Sed quia
anima unitur corpori ut forma, necesse est quod sit in toto, et in
qualibet parte corporis. Non enim est forma corporis accidentalis,
sed substantialis. Substantialis autem forma non solum est perfectio
totius, sed cuiuslibet partis. Cum enim totum consistat ex partibus,
forma totius quae non dat esse singulis partibus corporis, est forma
quae est compositio et ordo, sicut forma domus, et talis forma est
accidentalis. Anima vero est forma substantialis, unde oportet quod
sit forma et actus non solum totius, sed cuiuslibet partis. Et ideo,
recedente anima, sicut non dicitur animal et homo nisi aequivoce,
quemadmodum et animal pictum vel lapideum; ita est de manu et oculo,
aut carne et osse, ut philosophus dicit. Cuius signum est, quod
nulla pars corporis habet proprium opus, anima recedente, cum tamen
omne quod retinet speciem, retineat operationem speciei. Actus autem
est in eo cuius est actus. Unde oportet animam esse in toto corpore,
et in qualibet eius parte. Et quod tota sit in qualibet parte eius,
hinc considerari potest, quia, cum totum sit quod dividitur in
partes, secundum triplicem divisionem est triplex totalitas. Est enim
quoddam totum quod dividitur in partes quantitativas, sicut tota linea
vel totum corpus. Est etiam quoddam totum quod dividitur in partes
rationis et essentiae; sicut definitum in partes definitionis, et
compositum resolvitur in materiam et formam. Tertium autem totum est
potentiale, quod dividitur in partes virtutis. Primus autem
totalitatis modus non convenit formis, nisi forte per accidens; et
illis solis formis, quae habent indifferentem habitudinem ad totum
quantitativum et partes eius. Sicut albedo, quantum est de sui
ratione, aequaliter se habet ut sit in tota superficie et in qualibet
superficiei parte; et ideo, divisa superficie, dividitur albedo per
accidens. Sed forma quae requirit diversitatem in partibus, sicut est
anima, et praecipue animalium perfectorum, non aequaliter se habet ad
totum et partes, unde non dividitur per accidens per divisionem
quantitatis. Sic ergo totalitas quantitativa non potest attribui
animae nec per se nec per accidens. Sed totalitas secunda, quae
attenditur secundum rationis et essentiae perfectionem, proprie et per
se convenit formis. Similiter autem et totalitas virtutis, quia forma
est operationis principium. Si ergo quaereretur de albedine, utrum
esset tota in tota superficie et in qualibet eius parte, distinguere
oporteret. Quia si fiat mentio de totalitate quantitativa, quam habet
albedo per accidens, non tota esset in qualibet parte superficiei. Et
similiter dicendum est de totalitate virtutis magis enim potest movere
visum albedo quae est in tota superficie, quam albedo quae est in
aliqua eius particula. Sed si fiat mentio de totalitate speciei et
essentiae, tota albedo est in qualibet superficiei parte. Sed quia
anima totalitatem quantitativam non habet, nec per se nec per
accidens, ut dictum est; sufficit dicere quod anima tota est in
qualibet parte corporis secundum totalitatem perfectionis et essentiae;
non autem secundum totalitatem virtutis. Quia non secundum quamlibet
suam potentiam est in qualibet parte corporis; sed secundum visum in
oculo, secundum auditum in aure, et sic de aliis. Tamen attendendum
est quod, quia anima requirit diversitatem in partibus, non eodem modo
comparatur ad totum et ad partes, sed ad totum quidem primo et per se,
sicut ad proprium et proportionatum perfectibile; ad partes autem per
posterius, secundum quod habent ordinem ad totum.
Ad primum ergo dicendum quod philosophus loquitur de potentia motiva
animae.
Ad secundum dicendum quod anima est actus corporis organici, sicut
primi et proportionati perfectibilis.
Ad tertium dicendum quod animal est quod componitur ex anima et corpore
toto, quod est primum et proportionatum eius perfectibile. Sic autem
anima non est in parte. Unde non oportet quod pars animalis sit
animal.
Ad quartum dicendum quod potentiarum animae quaedam sunt in ea secundum
quod excedit totam corporis capacitatem, scilicet intellectus et
voluntas, unde huiusmodi potentiae in nulla parte corporis esse
dicuntur. Aliae vero potentiae sunt communes animae et corpori, unde
talium potentiarum non oportet quod quaelibet sit in quocumque est
anima; sed solum in illa parte corporis quae est proportionata ad talis
potentiae operationem.
Ad quintum dicendum quod una pars corporis dicitur esse principalior
quam alia, propter potentias diversas quarum sunt organa partes
corporis. Quae enim est principalioris potentiae organum, est
principalior pars corporis, vel quae etiam eidem potentiae principalius
deservit.
|
|