|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non sint plures
potentiae animae. Anima enim intellectiva maxime ad divinam
similitudinem accedit. Sed in Deo est una et simplex potentia. Ergo
et in anima intellectiva.
2. Praeterea, quanto virtus est superior, tanto est magis unita.
Sed anima intellectiva excedit omnes alias formas in virtute. Ergo
maxime debet habere unam virtutem seu potentiam.
3. Praeterea, operari est existentis in actu. Sed per eandem
essentiam animae homo habet esse secundum diversos gradus perfectionis,
ut supra habitum est. Ergo per eandem potentiam animae operatur
diversas operationes diversorum graduum.
Sed contra est quod philosophus, in II de anima ponit plures animae
potentias.
Respondeo dicendum quod necesse est ponere plures animae potentias.
Ad cuius evidentiam, considerandum est quod, sicut philosophus dicit
in II de caelo, quae sunt in rebus infima, non possunt consequi
perfectam bonitatem, sed aliquam imperfectam consequuntur paucis
motibus; superiora vero his adipiscuntur perfectam bonitatem motibus
multis; his autem superiora sunt quae adipiscuntur perfectam bonitatem
motibus paucis; summa vero perfectio invenitur in his quae absque motu
perfectam possident bonitatem. Sicut infime est ad sanitatem
dispositus qui non potest perfectam consequi sanitatem, sed aliquam
modicam consequitur paucis remediis; melius autem dispositus est qui
potest perfectam consequi sanitatem, sed remediis multis; et adhuc
melius, qui remediis paucis; optime autem, qui absque remedio
perfectam sanitatem habet. Dicendum est ergo quod res quae sunt infra
hominem, quaedam particularia bona consequuntur, et ideo quasdam
paucas et determinatas operationes habent et virtutes. Homo autem
potest consequi universalem et perfectam bonitatem, quia potest
adipisci beatitudinem. Est tamen in ultimo gradu, secundum naturam,
eorum quibus competit beatitudo, et ideo multis et diversis
operationibus et virtutibus indiget anima humana. Angelis vero minor
diversitas potentiarum competit. In Deo vero non est aliqua potentia
vel actio, praeter eius essentiam. Est et alia ratio quare anima
humana abundat diversitate potentiarum, videlicet quia est in confinio
spiritualium et corporalium creaturarum, et ideo concurrunt in ipsa
virtutes utrarumque creaturarum.
Ad primum ergo dicendum quod in hoc ipso magis ad similitudinem Dei
accedit anima intellectiva quam creaturae inferiores, quod perfectam
bonitatem consequi potest; licet per multa et diversa; in quo deficit
a superioribus.
Ad secundum dicendum quod virtus unita est superior, si ad aequalia se
extendat. Sed virtus multiplicata est superior, si plura ei
subiiciantur.
Ad tertium dicendum quod unius rei est unum esse substantiale, sed
possunt esse operationes plures. Et ideo est una essentia animae, sed
potentiae plures.
|
|