|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod potentiae non
distinguantur per actus et obiecta. Nihil enim determinatur ad speciem
per illud quod posterius, vel extrinsecum est. Actus autem est
posterior potentia; obiectum autem est extrinsecum. Ergo per ea
potentiae non distinguuntur secundum speciem.
2. Praeterea, contraria sunt quae maxime differunt. Si igitur
potentiae distinguerentur penes obiecta, sequeretur quod contrariorum
non esset eadem potentia. Quod patet esse falsum fere in omnibus, nam
potentia visiva eadem est albi et nigri, et gustus idem est dulcis et
amari.
3. Praeterea, remota causa, removetur effectus. Si igitur
potentiarum differentia esset ex differentia obiectorum, idem obiectum
non pertineret ad diversas potentias. Quod patet esse falsum, nam
idem est quod potentia cognoscitiva cognoscit, et appetitiva appetit.
4. Praeterea, id quod per se est causa alicuius, in omnibus causat
illud. Sed quaedam obiecta diversa, quae pertinent ad diversas
potentias, pertinent etiam ad aliquam unam potentiam, sicut sonus et
color pertinent ad visum et auditum, quae sunt diversae potentiae; et
tamen pertinent ad unam potentiam sensus communis. Non ergo potentiae
distinguuntur secundum differentiam obiectorum.
Sed contra, posteriora distinguuntur secundum priora. Sed
philosophus dicit II de anima, quod priores potentiis actus et
operationes secundum rationem sunt; et adhuc his priora sunt opposita,
sive obiecta. Ergo potentiae distinguuntur secundum actus et obiecta.
Respondeo dicendum quod potentia, secundum illud quod est potentia,
ordinatur ad actum. Unde oportet rationem potentiae accipi ex actu ad
quem ordinatur, et per consequens oportet quod ratio potentiae
diversificetur, ut diversificatur ratio actus. Ratio autem actus
diversificatur secundum diversam rationem obiecti. Omnis enim actio
vel est potentiae activae, vel passivae. Obiectum autem comparatur ad
actum potentiae passivae, sicut principium et causa movens, color enim
inquantum movet visum, est principium visionis. Ad actum autem
potentiae activae comparatur obiectum ut terminus et finis, sicut
augmentativae virtutis obiectum est quantum perfectum, quod est finis
augmenti. Ex his autem duobus actio speciem recipit, scilicet ex
principio, vel ex fine seu termino, differt enim calefactio ab
infrigidatione, secundum quod haec quidem a calido, scilicet activo,
ad calidum; illa autem a frigido ad frigidum procedit. Unde necesse
est quod potentiae diversificentur secundum actus et obiecta. Sed
tamen considerandum est quod ea quae sunt per accidens, non
diversificant speciem. Quia enim coloratum accidit animali, non
diversificantur species animalis per differentiam coloris, sed per
differentiam eius quod per se accidit animali, per differentiam
scilicet animae sensitivae, quae quandoque invenitur cum ratione,
quandoque sine ratione. Unde rationale et irrationale sunt
differentiae divisivae animalis, diversas eius species constituentes.
Sic igitur non quaecumque diversitas obiectorum diversificat potentias
animae; sed differentia eius ad quod per se potentia respicit. Sicut
sensus per se respicit passibilem qualitatem, quae per se dividitur in
colorem, sonum et huiusmodi, et ideo alia potentia sensitiva est
coloris, scilicet visus, et alia soni, scilicet auditus. Sed
passibili qualitati, ut colorato accidit esse musicum vel grammaticum,
vel magnum et parvum, aut hominem vel lapidem. Et ideo penes
huiusmodi differentias potentiae animae non distinguuntur.
Ad primum ergo dicendum quod actus, licet sit posterior potentia in
esse, est tamen prior in intentione et secundum rationem, sicut finis
agente. Obiectum autem, licet sit extrinsecum, est tamen principium
vel finis actionis. Principio autem et fini proportionantur ea quae
sunt intrinseca rei.
Ad secundum dicendum quod, si potentia aliqua per se respiceret unum
contrariorum sicut obiectum, oporteret quod contrarium ad aliam
potentiam pertineret. Sed potentia animae non per se respicit propriam
rationem contrarii, sed communem rationem utriusque contrariorum,
sicut visus non respicit per se rationem albi, sed rationem coloris.
Et hoc ideo, quia unum contrariorum est quodammodo ratio alterius,
cum se habeant sicut perfectum et imperfectum.
Ad tertium dicendum quod nihil prohibet id quod est subiecto idem esse
diversum secundum rationem. Et ideo potest ad diversas potentias
animae pertinere.
Ad quartum dicendum quod potentia superior per se respicit
universaliorem rationem obiecti, quam potentia inferior, quia quanto
potentia est superior, tanto ad plura se extendit. Et ideo multa
conveniunt in una ratione obiecti, quam per se respicit superior
potentia, quae tamen differunt secundum rationes quas per se respiciunt
inferiores potentiae. Et inde est quod diversa obiecta pertinent ad
diversas inferiores potentias, quae tamen uni superiori potentiae
subduntur.
|
|