|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod in potentiis animae non
sit ordo. In his enim quae cadunt sub una divisione, non est prius et
posterius, sed sunt naturaliter simul. Sed potentiae animae contra se
invicem dividuntur. Ergo inter eas non est ordo.
2. Praeterea, potentiae animae comparantur ad obiecta, et ad ipsam
animam. Sed ex parte animae, inter eas non est ordo, quia anima est
una. Similiter etiam nec ex parte obiectorum, cum sint diversa et
penitus disparata, ut patet de colore et sono. In potentiis ergo
animae non est ordo.
3. Praeterea, in potentiis ordinatis hoc invenitur, quod operatio
unius dependet ab operatione alterius. Sed actus unius potentiae
animae non dependet ab actu alterius, potest enim visus exire in actum
absque auditu, et e converso. Non ergo inter potentias animae est
ordo.
Sed contra est quod philosophus, in II de anima, comparat partes
sive potentias animae figuris. Sed figurae habent ordinem ad invicem.
Ergo et potentiae animae.
Respondeo dicendum quod, cum anima sit una, potentiae vero plures;
ordine autem quodam ab uno in multitudinem procedatur; necesse est
inter potentias animae ordinem esse. Triplex autem ordo inter eas
attenditur. Quorum duo considerantur secundum dependentiam unius
potentiae ab altera, tertius autem accipitur secundum ordinem
obiectorum. Dependentia autem unius potentiae ab altera dupliciter
accipi potest, uno modo, secundum naturae ordinem, prout perfecta
sunt naturaliter imperfectis priora; alio modo, secundum ordinem
generationis et temporis, prout ex imperfecto ad perfectum venitur.
Secundum igitur primum potentiarum ordinem, potentiae intellectivae
sunt priores potentiis sensitivis, unde dirigunt eas et imperant eis.
Et similiter potentiae sensitivae hoc ordine sunt priores potentiis
animae nutritivae. Secundum vero ordinem secundum, e converso se
habet. Nam potentiae animae nutritivae sunt priores, in via
generationis, potentiis animae sensitivae, unde ad earum actiones
praeparant corpus. Et similiter est de potentiis sensitivis respectu
intellectivarum. Secundum autem ordinem tertium, ordinantur quaedam
vires sensitivae ad invicem, scilicet visus, auditus et olfactus.
Nam visibile est prius naturaliter, quia est commune superioribus et
inferioribus corporibus. Sonus autem audibilis fit in aere, qui est
naturaliter prior commixtione elementorum, quam consequitur odor.
Ad primum ergo dicendum quod alicuius generis species se habent
secundum prius et posterius, sicut numeri et figurae, quantum ad
esse; licet simul esse dicantur inquantum suscipiunt communis generis
praedicationem.
Ad secundum dicendum quod ordo iste potentiarum animae est et ex parte
animae, quae secundum ordinem quendam habet aptitudinem ad diversos
actus, licet sit una secundum essentiam; et ex parte obiectorum; et
etiam ex parte actuum, ut dictum est.
Ad tertium dicendum quod ratio illa procedit de illis potentiis in
quibus attenditur ordo solum secundum tertium modum. Illae autem
potentiae quae ordinantur secundum alios duos modos, ita se habent quod
actus unius dependet ab altera.
|
|