|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod omnes potentiae animae
sint in anima sicut in subiecto. Sicut enim se habent potentiae
corporis ad corpus, ita se habent potentiae animae ad animam. Sed
corpus est subiectum corporalium potentiarum. Ergo anima est subiectum
potentiarum animae.
2. Praeterea, operationes potentiarum animae attribuuntur corpori
propter animam, quia, ut dicitur in II de anima, anima est quo
sentimus et intelligimus primum. Sed propria principia operationum
animae sunt potentiae. Ergo potentiae per prius sunt in anima.
3. Praeterea, Augustinus dicit, XII super Gen. ad Litt.,
quod anima quaedam sentit non per corpus, immo sine corpore, ut est
timor et huiusmodi; quaedam vero sentit per corpus. Sed si potentia
sensitiva non esset in sola anima sicut in subiecto, nihil posset sine
corpore sentire. Ergo anima est subiectum potentiae sensitivae; et
pari ratione, omnium aliarum potentiarum.
Sed contra est quod philosophus dicit, in libro de somno et vigilia
quod sentire non est proprium animae neque corporis, sed coniuncti.
Potentia ergo sensitiva est in coniuncto sicut in subiecto. Non ergo
sola anima est subiectum omnium potentiarum suarum.
Respondeo dicendum quod illud est subiectum operativae potentiae, quod
est potens operari, omne enim accidens denominat proprium subiectum.
Idem autem est quod potest operari, et quod operatur. Unde oportet
quod eius sit potentia sicut subiecti, cuius est operatio; ut etiam
philosophus dicit, in principio de somno et vigilia. Manifestum est
autem ex supra dictis quod quaedam operationes sunt animae, quae
exercentur sine organo corporali, ut intelligere et velle. Unde
potentiae quae sunt harum operationum principia, sunt in anima sicut in
subiecto. Quaedam vero operationes sunt animae, quae exercentur per
organa corporalia; sicut visio per oculum, et auditus per aurem. Et
simile est de omnibus aliis operationibus nutritivae et sensitivae
partis. Et ideo potentiae quae sunt talium operationum principia,
sunt in coniuncto sicut in subiecto, et non in anima sola.
Ad primum ergo dicendum quod omnes potentiae dicuntur esse animae, non
sicut subiecti, sed sicut principii, quia per animam coniunctum habet
quod tales operationes operari possit.
Ad secundum dicendum quod omnes huiusmodi potentiae per prius sunt in
anima quam in coniuncto, non sicut in subiecto, sed sicut in
principio.
Ad tertium dicendum quod opinio Platonis fuit quod sentire est
operatio animae propria, sicut et intelligere. In multis autem quae
ad philosophiam pertinent, Augustinus utitur opinionibus Platonis,
non asserendo, sed recitando. Tamen, quantum ad praesens pertinet,
hoc quod dicitur anima quaedam sentire cum corpore et quaedam sine
corpore, dupliciter potest intelligi. Uno modo, quod hoc quod dico
cum corpore vel sine corpore, determinet actum sentiendi secundum quod
exit a sentiente. Et sic nihil sentit sine corpore, quia actio
sentiendi non potest procedere ab anima nisi per organum corporale.
Alio modo potest intelligi ita quod praedicta determinent actum
sentiendi ex parte obiecti quod sentitur. Et sic quaedam sentit cum
corpore, idest in corpore existentia, sicut cum sentit vulnus vel
aliquid huiusmodi, quaedam vero sentit sine corpore, idest non
existentia in corpore, sed solum in apprehensione animae, sicut cum
sentit se tristari vel gaudere de aliquo audito.
|
|