|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod potentiae animae non
fluant ab eius essentia. Ab uno enim simplici non procedunt diversa.
Essentia autem animae est una et simplex. Cum ergo potentiae animae
sint multae et diversae, non possunt procedere ab eius essentia.
2. Praeterea, illud a quo aliud procedit, est causa eius. Sed
essentia animae non potest dici causa potentiarum; ut patet discurrenti
per singula causarum genera. Ergo potentiae animae non fluunt ab eius
essentia.
3. Praeterea, emanatio quendam motum nominat. Sed nihil movetur a
seipso, ut probatur in VII libro Physic.; nisi forte ratione
partis, sicut animal dicitur moveri a seipso, quia una pars eius est
movens et alia mota. Neque etiam anima movetur, ut probatur in I de
anima. Non ergo anima causat in se suas potentias.
Sed contra, potentiae animae sunt quaedam proprietates naturales
ipsius. Sed subiectum est causa propriorum accidentium, unde et
ponitur in definitione accidentis, ut patet in VII Metaphys. Ergo
potentiae animae procedunt ab eius essentia sicut a causa.
Respondeo dicendum quod forma substantialis et accidentalis partim
conveniunt, et partim differunt. Conveniunt quidem in hoc, quod
utraque est actus, et secundum utramque est aliquid quodammodo in
actu. Differunt autem in duobus. Primo quidem, quia forma
substantialis facit esse simpliciter, et eius subiectum est ens in
potentia tantum. Forma autem accidentalis non facit esse simpliciter;
sed esse tale, aut tantum, aut aliquo modo se habens, subiectum enim
eius est ens in actu. Unde patet quod actualitas per prius invenitur
in forma substantiali quam in eius subiecto, et quia primum est causa
in quolibet genere, forma substantialis causat esse in actu in suo
subiecto. Sed e converso, actualitas per prius invenitur in subiecto
formae accidentalis, quam in forma accidentali, unde actualitas formae
accidentalis causatur ab actualitate subiecti. Ita quod subiectum,
inquantum est in potentia, est susceptivum formae accidentalis,
inquantum autem est in actu, est eius productivum. Et hoc dico de
proprio et per se accidente, nam respectu accidentis extranei,
subiectum est susceptivum tantum; productivum vero talis accidentis est
agens extrinsecum. Secundo autem differunt substantialis forma et
accidentalis, quia, cum minus principale sit propter principalius,
materia est propter formam substantialem; sed e converso, forma
accidentalis est propter completionem subiecti. Manifestum est autem
ex dictis quod potentiarum animae subiectum est vel ipsa anima sola,
quae potest esse subiectum accidentis secundum quod habet aliquid
potentialitatis, ut supra dictum est; vel compositum. Compositum
autem est in actu per animam. Unde manifestum est quod omnes potentiae
animae, sive subiectum earum sit anima sola, sive compositum, fluunt
ab essentia animae sicut a principio, quia iam dictum est quod accidens
causatur a subiecto secundum quod est actu, et recipitur in eo
inquantum est in potentia.
Ad primum ergo dicendum quod ab uno simplici possunt naturaliter multa
procedere ordine quodam. Et iterum propter diversitatem recipientium.
Sic igitur ab una essentia animae procedunt multae et diversae
potentiae, tum propter ordinem potentiarum, tum etiam secundum
diversitatem organorum corporalium.
Ad secundum dicendum quod subiectum est causa proprii accidentis et
finalis, et quodammodo activa; et etiam ut materialis, inquantum est
susceptivum accidentis. Et ex hoc potest accipi quod essentia animae
est causa omnium potentiarum sicut finis et sicut principium activum;
quarundam autem sicut susceptivum.
Ad tertium dicendum quod emanatio propriorum accidentium a subiecto non
est per aliquam transmutationem; sed per aliquam naturalem
resultationem, sicut ex uno naturaliter aliud resultat, ut ex luce
color.
|
|