|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod una potentia animae non
oriatur ab alia. Eorum enim quae simul esse incipiunt, unum non
oritur ab alio. Sed omnes potentiae animae sunt simul animae
concreatae. Ergo una earum ab alia non oritur.
2. Praeterea, potentia animae oritur ab anima sicut accidens a
subiecto. Sed una potentia animae non potest esse subiectum alterius,
quia accidentis non est accidens. Ergo una potentia non oritur ab
alia.
3. Praeterea, oppositum non oritur a suo opposito, sed unumquodque
oritur ex simili secundum speciem. Potentiae autem animae ex opposito
dividuntur, sicut diversae species. Ergo una earum non procedit ab
alia.
Sed contra, potentiae cognoscuntur per actus. Sed actus unius
potentiae causatur ab alio; sicut actus phantasiae ab actu sensus.
Ergo una potentia animae causatur ab alia.
Respondeo dicendum quod in his quae secundum ordinem naturalem
procedunt ab uno, sicut primum est causa omnium, ita quod est primo
propinquius, est quodammodo causa eorum quae sunt magis remota.
Ostensum est autem supra quod inter potentias animae est multiplex
ordo. Et ideo una potentia animae ab essentia animae procedit mediante
alia. Sed quia essentia animae comparatur ad potentias et sicut
principium activum et finale, et sicut principium susceptivum, vel
seorsum per se vel simul cum corpore; agens autem et finis est
perfectius, susceptivum autem principium, inquantum huiusmodi, est
minus perfectum, consequens est quod potentiae animae quae sunt priores
secundum ordinem perfectionis et naturae, sint principia aliarum per
modum finis et activi principii. Videmus enim quod sensus est propter
intellectum, et non e converso. Sensus etiam est quaedam deficiens
participatio intellectus, unde secundum naturalem originem quodammodo
est ab intellectu, sicut imperfectum a perfecto. Sed secundum viam
susceptivi principii, e converso potentiae imperfectiores inveniuntur
principia respectu aliarum, sicut anima, secundum quod habet potentiam
sensitivam, consideratur sicut subiectum et materiale quoddam respectu
intellectus. Et propter hoc, imperfectiores potentiae sunt priores in
via generationis, prius enim animal generatur quam homo.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut potentia animae ab essentia
fluit, non per transmutationem, sed per naturalem quandam
resultationem, et est simul cum anima; ita est etiam de una potentia
respectu alterius.
Ad secundum dicendum quod accidens per se non potest esse subiectum
accidentis; sed unum accidens per prius recipitur in substantia quam
aliud, sicut quantitas quam qualitas. Et hoc modo unum accidens
dicitur esse subiectum alterius, ut superficies coloris, inquantum
substantia uno accidente mediante recipit aliud. Et similiter potest
dici de potentiis animae.
Ad tertium dicendum quod potentiae animae opponuntur ad invicem
oppositione perfecti et imperfecti; sicut etiam species numerorum et
figurarum. Haec autem oppositio non impedit originem unius ab alio,
quia imperfecta naturaliter a perfectis procedunt.
|
|