|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod omnes potentiae animae
remaneant in anima a corpore separata. Dicitur enim in libro de
spiritu et anima, quod anima recedit a corpore, secum trahens sensum
et imaginationem, rationem et intellectum et intelligentiam,
concupiscibilitatem et irascibilitatem.
2. Praeterea, potentiae animae sunt eius naturales proprietates.
Sed proprium semper inest, et nunquam separatur ab eo cuius est
proprium. Ergo potentiae animae sunt in ea etiam post mortem.
3. Praeterea, potentiae animae, etiam sensitivae, non debilitantur
debilitato corpore, quia, ut dicitur in I de anima, si senex
accipiat oculum iuvenis, videbit utique sicut et iuvenis. Sed
debilitas est via ad corruptionem. Ergo potentiae animae non
corrumpuntur corrupto corpore, sed manent in anima separata.
4. Praeterea, memoria est potentia animae sensitivae, ut
philosophus probat. Sed memoria manet in anima separata, dicitur
enim, Luc. XVI, diviti epuloni in Inferno secundum animam
existenti, recordare quia recepisti bona in vita tua. Ergo memoria
manet in anima separata; et per consequens aliae potentiae sensitivae
partis.
5. Praeterea, gaudium et tristitia sunt in concupiscibili, quae est
potentia sensitivae partis. Manifestum est autem animas separatas
tristari et gaudere de praemiis vel poenis quas habent. Ergo vis
concupiscibilis manet in anima separata.
6. Praeterea, Augustinus dicit, XII super Gen. ad Litt.,
quod sicut anima, cum corpus iacet sine sensu nondum penitus mortuum,
videt quaedam secundum imaginariam visionem; ita cum fuerit a corpore
penitus separata per mortem. Sed imaginatio est potentia sensitivae
partis. Ergo potentia sensitivae partis manet in anima separata; et
per consequens omnes aliae potentiae.
Sed contra est quod dicitur in libro de Eccles. Dogmat., ex duabus
tantum substantiis constat homo, anima cum ratione sua, et carne cum
sensibus suis. Ergo, defuncta carne, potentiae sensitivae non
manent.
Respondeo dicendum quod, sicut iam dictum est, omnes potentiae animae
comparantur ad animam solam sicut ad principium. Sed quaedam potentiae
comparantur ad animam solam sicut ad subiectum, ut intellectus et
voluntas. Et huiusmodi potentiae necesse est quod maneant in anima,
corpore destructo. Quaedam vero potentiae sunt in coniuncto sicut in
subiecto, sicut omnes potentiae sensitivae partis et nutritivae.
Destructo autem subiecto, non potest accidens remanere. Unde,
corrupto coniuncto, non manent huiusmodi potentiae actu; sed virtute
tantum manent in anima, sicut in principio vel radice. Et sic falsum
est, quod quidam dicunt huiusmodi potentias in anima remanere etiam
corpore corrupto. Et multo falsius, quod dicunt etiam actus harum
potentiarum remanere in anima separata, quia talium potentiarum nulla
est actio nisi per organum corporeum.
Ad primum ergo dicendum quod liber ille auctoritatem non habet. Unde
quod ibi scriptum est, eadem facilitate contemnitur, qua dicitur.
Tamen potest dici quod trahit secum anima huiusmodi potentias, non
actu, sed virtute.
Ad secundum dicendum quod huiusmodi potentiae quas dicimus actu in
anima separata non manere, non sunt proprietates solius animae, sed
coniuncti.
Ad tertium dicendum quod dicuntur non debilitari huiusmodi potentiae
debilitato corpore, quia anima manet immutabilis, quae est virtuale
principium huiusmodi potentiarum.
Ad quartum dicendum quod illa recordatio accipitur eo modo quo
Augustinus ponit memoriam in mente; non eo modo quo ponitur pars
animae sensitivae.
Ad quintum dicendum quod tristitia et gaudium sunt in anima separata,
non secundum appetitum sensitivum, sed secundum appetitum
intellectivum; sicut etiam in Angelis.
Ad sextum dicendum quod Augustinus loquitur ibi inquirendo, non
asserendo. Unde quaedam ibi dicta retractat.
|
|