|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod non sint quinque genera
potentiarum animae distinguenda, scilicet vegetativum, sensitivum,
appetitivum, motivum secundum locum, et intellectivum. Potentiae
enim animae dicuntur partes ipsius. Sed tantum tres partes animae
communiter ab omnibus assignantur, scilicet anima vegetabilis, anima
sensibilis, et anima rationalis. Ergo tantum tria sunt genera
potentiarum animae, et non quinque.
2. Praeterea, potentiae animae sunt principia operum vitae. Sed
quatuor modis dicitur aliquid vivere. Dicit enim philosophus, in II
de anima, multipliciter ipso vivere dicto, etsi unum aliquod horum
insit solum, aliquid dicimus vivere; ut intellectus, et sensus,
motus et status secundum locum, adhuc autem motus secundum alimentum,
et decrementum et augmentum. Ergo tantum quatuor sunt genera
potentiarum animae, appetitivo excluso.
3. Praeterea, ad illud quod est commune omnibus potentiis, non
debet deputari aliquod speciale animae genus. Sed appetere convenit
cuilibet potentiae animae. Visus enim appetit visibile conveniens,
unde dicitur Eccli. XL, gratiam et speciem desiderabit oculus, et
super hoc virides sationes. Et eadem ratione, quaelibet alia potentia
desiderat obiectum sibi conveniens. Ergo non debet poni appetitivum
unum speciale genus potentiarum animae.
4. Praeterea, principium movens in animalibus est sensus, aut
intellectus, aut appetitus, ut dicitur in III de anima. Non ergo
motivum debet poni speciale genus animae praeter praedicta.
Sed contra est quod philosophus dicit, in II de anima, potentias
autem dicimus vegetativum sensitivum, appetitivum, motivum secundum
locum, et intellectivum.
Respondeo dicendum quod quinque sunt genera potentiarum animae, quae
numerata sunt. Tres vero dicuntur animae. Quatuor vero dicuntur modi
vivendi. Et huius diversitatis ratio est, quia diversae animae
distinguuntur secundum quod diversimode operatio animae supergreditur
operationem naturae corporalis, tota enim natura corporalis subiacet
animae, et comparatur ad ipsam sicut materia et instrumentum. Est
ergo quaedam operatio animae, quae intantum excedit naturam corpoream,
quod neque etiam exercetur per organum corporale. Et talis est
operatio animae rationalis. Est autem alia operatio animae infra
istam, quae quidem fit per organum corporale, non tamen per aliquam
corpoream qualitatem. Et talis est operatio animae sensibilis, quia
etsi calidum et frigidum, et humidum et siccum, et aliae huiusmodi
qualitates corporeae requirantur ad operationem sensus; non tamen ita
quod mediante virtute talium qualitatum operatio animae sensibilis
procedat; sed requiruntur solum ad debitam dispositionem organi.
Infima autem operationum animae est, quae fit per organum corporeum,
et virtute corporeae qualitatis. Supergreditur tamen operationem
naturae corporeae, quia motiones corporum sunt ab exteriori principio,
huiusmodi autem operationes sunt a principio intrinseco; hoc enim
commune est omnibus operationibus animae; omne enim animatum aliquo
modo movet seipsum. Et talis est operatio animae vegetabilis,
digestio enim, et ea quae consequuntur, fit instrumentaliter per
actionem caloris, ut dicitur in II de anima. Genera vero
potentiarum animae distinguuntur secundum obiecta. Quanto enim
potentia est altior, tanto respicit universalius obiectum, ut supra
dictum est. Obiectum autem operationis animae in triplici ordine
potest considerari. Alicuius enim potentiae animae obiectum est solum
corpus animae unitum. Et hoc genus potentiarum animae dicitur
vegetativum, non enim vegetativa potentia agit nisi in corpus cui anima
unitur. Est autem aliud genus potentiarum animae, quod respicit
universalius obiectum, scilicet omne corpus sensibile; et non solum
corpus animae unitum. Est autem aliud genus potentiarum animae, quod
respicit adhuc universalius obiectum, scilicet non solum corpus
sensibile, sed universaliter omne ens. Ex quo patet quod ista duo
secunda genera potentiarum animae habent operationem non solum respectu
rei coniunctae, sed etiam respectu rei extrinsecae. Cum autem operans
oporteat aliquo modo coniungi suo obiecto circa quod operatur, necesse
est extrinsecam rem, quae est obiectum operationis animae, secundum
duplicem rationem ad animam comparari. Uno modo, secundum quod nata
est animae coniungi et in anima esse per suam similitudinem. Et
quantum ad hoc, sunt duo genera potentiarum, scilicet sensitivum,
respectu obiecti minus communis, quod est corpus sensibile; et
intellectivum, respectu obiecti communissimi, quod est ens
universale. Alio vero modo, secundum quod ipsa anima inclinatur et
tendit in rem exteriorem. Et secundum hanc etiam comparationem, sunt
duo genera potentiarum animae, unum quidem, scilicet appetitivum,
secundum quod anima comparatur ad rem extrinsecam ut ad finem, qui est
primum in intentione; aliud autem motivum secundum locum, prout anima
comparatur ad rem exteriorem sicut ad terminum operationis et motus; ad
consequendum enim aliquod desideratum et intentum, omne animal
movetur. Modi vero vivendi distinguuntur secundum gradus viventium.
Quaedam enim viventia sunt, in quibus est tantum vegetativum, sicut
in plantis. Quaedam vero, in quibus cum vegetativo est etiam
sensitivum, non tamen motivum secundum locum; sicut sunt immobilia
animalia, ut conchilia. Quaedam vero sunt, quae supra hoc habent
motivum secundum locum; ut perfecta animalia, quae multis indigent ad
suam vitam, et ideo indigent motu, ut vitae necessaria procul posita
quaerere possint. Quaedam vero viventia sunt, in quibus cum his est
intellectivum, scilicet in hominibus. Appetitivum autem non
constituit aliquem gradum viventium, quia in quibuscumque est sensus,
est etiam appetitus, ut dicitur in II libro de anima.
Et per hoc solvuntur duo prima obiecta.
Ad tertium dicendum quod appetitus naturalis est inclinatio cuiuslibet
rei in aliquid, ex natura sua, unde naturali appetitu quaelibet
potentia desiderat sibi conveniens. Sed appetitus animalis consequitur
formam apprehensam. Et ad huiusmodi appetitum requiritur specialis
animae potentia, et non sufficit sola apprehensio. Res enim appetitur
prout est in sua natura, non est autem secundum suam naturam in virtute
apprehensiva, sed secundum suam similitudinem. Unde patet quod visus
appetit naturaliter visibile solum ad suum actum, scilicet ad
videndum, animal autem appetit rem visam per vim appetitivam, non
solum ad videndum, sed etiam ad alios usus. Si autem non indigeret
anima rebus perceptis a sensu, nisi propter actiones sensuum, scilicet
ut eas sentiret; non oporteret appetitivum ponere speciale genus inter
potentias animae, quia sufficeret appetitus naturalis potentiarum.
Ad quartum dicendum quod, quamvis sensus et appetitus sint principia
moventia in animalibus perfectis, non tamen sensus et appetitus,
inquantum huiusmodi, sufficiunt ad movendum, nisi superadderetur eis
aliqua virtus, nam in immobilibus animalibus est sensus et appetitus,
non tamen habent vim motivam. Haec autem vis motiva non solum est in
appetitu et sensu ut imperante motum; sed etiam est in ipsis partibus
corporis, ut sint habilia ad obediendum appetitui animae moventis.
Cuius signum est, quod quando membra removentur a sua dispositione
naturali, non obediunt appetitui ad motum.
|
|