|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter partes
vegetativae assignentur, scilicet nutritivum, augmentativum, et
generativum. Huiusmodi enim vires dicuntur naturales. Sed potentiae
animae sunt supra vires naturales. Ergo huiusmodi vires non debent
poni potentiae animae.
2. Praeterea, ad id quod est commune viventibus et non viventibus,
non debet aliqua potentia animae deputari. Sed generatio est communis
omnibus generabilibus et corruptibilibus, tam viventibus quam non
viventibus. Ergo vis generativa non debet poni potentia animae.
3. Praeterea, anima potentior est quam natura corporea. Sed natura
corporea eadem virtute activa dat speciem et debitam quantitatem. Ergo
multo magis anima. Non est ergo alia potentia animae augmentativa a
generativa.
4. Praeterea, unaquaeque res conservatur in esse per id per quod
esse habet. Sed potentia generativa est per quam acquiritur esse
viventis. Ergo per eandem res viva conservatur. Sed ad
conservationem rei viventis ordinatur vis nutritiva, ut dicitur in II
de anima, est enim potentia potens salvare suscipiens ipsam. Non
debet ergo distingui nutritiva potentia a generativa.
Sed contra est quod philosophus dicit, in II de anima, quod opera
huius animae sunt generare, et alimento uti, et iterum augmentum
facere.
Respondeo dicendum quod tres sunt potentiae vegetativae partis.
Vegetativum enim, ut dictum est, habet pro obiecto ipsum corpus
vivens per animam, ad quod quidem corpus triplex animae operatio est
necessaria. Una quidem, per quam esse acquirat, et ad hoc ordinatur
potentia generativa. Alia vero, per quam corpus vivum acquirit
debitam quantitatem, et ad hoc ordinatur vis augmentativa. Alia
vero, per quam corpus viventis salvatur et in esse, et in quantitate
debita, et ad hoc ordinatur vis nutritiva. Est tamen quaedam
differentia attendenda inter has potentias. Nam nutritiva et
augmentativa habent suum effectum in eo in quo sunt, quia ipsum corpus
unitum animae augetur et conservatur per vim augmentativam et nutritivam
in eadem anima existentem. Sed vis generativa habet effectum suum,
non in eodem corpore, sed in alio, quia nihil est generativum sui
ipsius. Et ideo vis generativa quodammodo appropinquat ad dignitatem
animae sensitivae, quae habet operationem in res exteriores, licet
excellentiori modo et universaliori, supremum enim inferioris naturae
attingit id quod est infimum superioris, ut patet per Dionysium, in
VII cap. de Div. Nom. Et ideo inter istas tres potentias
finalior et principalior et perfectior est generativa, ut dicitur in
II de anima, est enim rei iam perfectae facere alteram qualis ipsa
est. Generativae autem deserviunt et augmentativa et nutritiva,
augmentativae vero nutritiva.
Ad primum ergo dicendum quod huiusmodi vires dicuntur naturales, tum
quia habent effectum similem naturae, quae etiam dat esse et
quantitatem et conservationem (licet hae vires habeant hoc altiori
modo), tum quia hae vires exercent suas actiones instrumentaliter per
qualitates activas et passivas, quae sunt naturalium actionum
principia.
Ad secundum dicendum quod generatio in rebus inanimatis est totaliter
ab extrinseco. Sed generatio viventium est quodam altiori modo, per
aliquid ipsius viventis, quod est semen, in quo est aliquod principium
corporis formativum. Et ideo oportet esse aliquam potentiam rei
viventis, per quam semen huiusmodi praeparetur, et haec est vis
generativa.
Ad tertium dicendum quod, quia generatio viventium est ex aliquo
semine, oportet quod in principio animal generetur parvae quantitatis.
Et propter hoc necesse est quod habeat potentiam animae, per quam ad
debitam quantitatem perducatur. Sed corpus inanimatum generatur ex
materia determinata ab agente extrinseco, et ideo simul recipit speciem
et quantitatem secundum materiae conditionem.
Ad quartum dicendum quod, sicut iam dictum est, operatio vegetativi
principii completur mediante calore, cuius est humidum consumere. Et
ideo, ad restaurationem humidi deperditi, necesse est habere potentiam
nutritivam, per quam alimentum convertatur in substantiam corporis.
Quod etiam est necessarium ad actum virtutis augmentativae et
generativae.
|
|