|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod inconvenienter
distinguantur quinque sensus exteriores. Sensus enim est cognoscitivus
accidentium. Sunt autem multa genera accidentium. Cum ergo potentiae
distinguantur per obiecta, videtur quod sensus multiplicentur secundum
numerum qui est in generibus accidentium.
2. Praeterea, magnitudo et figura, et alia quae dicuntur sensibilia
communia, non sunt sensibilia per accidens, sed contra ea dividuntur
in II de anima. Diversitas autem per se obiectorum diversificat
potentias. Cum ergo plus differant magnitudo et figura a colore quam
sonus; videtur quod multo magis debeat esse alia potentia sensitiva
cognoscitiva magnitudinis aut figurae, quam coloris et soni.
3. Praeterea, unus sensus est unius contrarietatis; sicut visus
albi et nigri. Sed tactus est cognoscitivus plurium contrarietatum,
scilicet calidi et frigidi, humidi et sicci, et huiusmodi. Ergo non
est sensus unus, sed plures. Ergo plures sensus sunt quam quinque.
4. Praeterea, species non dividitur contra genus. Sed gustus est
tactus quidam. Ergo non debet poni alter sensus praeter tactum.
Sed contra est quod philosophus dicit, in III de anima, quod non
est alter sensus praeter quinque.
Respondeo dicendum quod rationem distinctionis et numeri sensuum
exteriorum quidam accipere voluerunt ex parte organorum, in quibus
aliquod elementorum dominatur, vel aqua, vel aer, vel aliquid
huiusmodi. Quidam autem ex parte medii, quod est vel coniunctum, vel
extrinsecum; et hoc vel aer, vel aqua, vel aliquid huiusmodi.
Quidam autem ex diversa natura sensibilium qualitatum, secundum quod
est qualitas simplicis corporis, vel sequens complexionem. Sed nihil
istorum conveniens est. Non enim potentiae sunt propter organa, sed
organa propter potentias, unde non propter hoc sunt diversae
potentiae, quia sunt diversa organa; sed ideo natura instituit
diversitatem in organis, ut congruerent diversitati potentiarum. Et
similiter diversa media diversis sensibus attribuit, secundum quod erat
conveniens ad actus potentiarum. Naturas autem sensibilium qualitatum
cognoscere non est sensus, sed intellectus. Accipienda est ergo ratio
numeri et distinctionis exteriorum sensuum, secundum illud quod proprie
et per se ad sensum pertinet. Est autem sensus quaedam potentia
passiva, quae nata est immutari ab exteriori sensibili. Exterius ergo
immutativum est quod per se a sensu percipitur, et secundum cuius
diversitatem sensitivae potentiae distinguuntur. Est autem duplex
immutatio, una naturalis, et alia spiritualis. Naturalis quidem,
secundum quod forma immutantis recipitur in immutato secundum esse
naturale, sicut calor in calefacto. Spiritualis autem, secundum quod
forma immutantis recipitur in immutato secundum esse spirituale; ut
forma coloris in pupilla, quae non fit per hoc colorata. Ad
operationem autem sensus requiritur immutatio spiritualis, per quam
intentio formae sensibilis fiat in organo sensus. Alioquin, si sola
immutatio naturalis sufficeret ad sentiendum, omnia corpora naturalia
sentirent dum alterantur. Sed in quibusdam sensibus invenitur
immutatio spiritualis tantum, sicut in visu. In quibusdam autem, cum
immutatione spirituali, etiam naturalis; vel ex parte obiecti tantum,
vel etiam ex parte organi. Ex parte autem obiecti, invenitur
transmutatio naturalis, secundum locum quidem, in sono, qui est
obiectum auditus, nam sonus ex percussione causatur et aeris
commotione. Secundum alterationem vero, in odore, qui est obiectum
olfactus, oportet enim per calidum alterari aliquo modo corpus, ad hoc
quod spiret odorem. Ex parte autem organi, est immutatio naturalis in
tactu et gustu, nam et manus tangens calida calefit, et lingua
humectatur per humiditatem saporum. Organum vero olfactus aut auditus
nulla naturali immutatione immutatur in sentiendo, nisi per accidens.
Visus autem, quia est absque immutatione naturali et organi et
obiecti, est maxime spiritualis, et perfectior inter omnes sensus, et
communior. Et post hoc auditus, et deinde olfactus, qui habent
immutationem naturalem ex parte obiecti. Motus tamen localis est
perfectior et naturaliter prior quam motus alterationis, ut probatur in
VIII Physic. Tactus autem et gustus sunt maxime materiales, de
quorum distinctione post dicetur. Et inde est quod alii tres sensus
non fiunt per medium coniunctum, ne aliqua naturalis transmutatio
pertingat ad organum, ut accidit in his duobus sensibus.
Ad primum ergo dicendum quod non omnia accidentia habent vim
immutativam secundum se; sed solae qualitates tertiae speciei,
secundum quas contingit alteratio. Et ideo solae huiusmodi qualitates
sunt obiecta sensuum, quia, ut dicitur in VII Physic., secundum
eadem alteratur sensus, secundum quae alterantur corpora inanimata.
Ad secundum dicendum quod magnitudo et figura et huiusmodi, quae
dicuntur communia sensibilia, sunt media inter sensibilia per accidens
et sensibilia propria, quae sunt obiecta sensuum. Nam sensibilia
propria primo et per se immutant sensum; cum sint qualitates
alterantes. Sensibilia vero communia omnia reducuntur ad quantitatem.
Et de magnitudine quidem et numero, patet quod sunt species
quantitatis. Figura autem est qualitas circa quantitatem; cum
consistat ratio figurae in terminatione magnitudinis. Motus autem et
quies sentiuntur, secundum quod subiectum uno modo vel pluribus modis
se habet secundum magnitudinem subiecti vel localis distantiae, quantum
ad motum augmenti et motum localem; vel etiam secundum sensibiles
qualitates, ut in motu alterationis, et sic sentire motum et quietem
est quodammodo sentire unum et multa. Quantitas autem est proximum
subiectum qualitatis alterativae, ut superficies coloris. Et ideo
sensibilia communia non movent sensum primo et per se, sed ratione
sensibilis qualitatis; ut superficies ratione coloris. Nec tamen sunt
sensibilia per accidens, quia huiusmodi sensibilia aliquam diversitatem
faciunt in immutatione sensus. Alio enim modo immutatur sensus a magna
superficie, et a parva, quia etiam ipsa albedo dicitur magna vel
parva, et ideo dividitur secundum proprium subiectum.
Ad tertium dicendum quod, sicut philosophus videtur dicere in II de
anima, sensus tactus est unus genere, sed dividitur in multos sensus
secundum speciem; et propter hoc est diversarum contrarietatum. Qui
tamen non separantur ab invicem secundum organum, sed per totum corpus
se concomitantur; et ideo eorum distinctio non apparet. Gustus
autem, qui est perceptivus dulcis et amari, concomitatur tactum in
lingua, non autem per totum corpus; et ideo de facili a tactu
distinguitur. Posset tamen dici quod omnes illae contrarietates, et
singulae conveniunt in uno genere proximo, et omnes in uno genere
communi, quod est obiectum tactus secundum rationem communem. Sed
illud genus commune est innominatum; sicut etiam genus proximum calidi
et frigidi est innominatum.
Ad quartum dicendum quod sensus gustus, secundum dictum philosophi,
est quaedam species tactus quae est in lingua tantum. Non autem
distinguitur a tactu in genere, sed a tactu quantum ad illas species
quae per totum corpus diffunduntur. Si vero tactus sit unus sensus
tantum, propter unam rationem communem obiecti, dicendum erit quod
secundum rationem diversam immutationis, distinguitur gustus a tactu.
Nam tactus immutatur naturali immutatione, et non solum spirituali,
quantum ad organum suum, secundum qualitatem quae ei proprie
obiicitur. Gustus autem organum non immutatur de necessitate naturali
immutatione secundum qualitatem quae ei proprie obiicitur, ut scilicet
lingua fiat dulcis vel amara; sed secundum praeambulam qualitatem, in
qua fundatur sapor, scilicet secundum humorem, qui est obiectum
tactus.
|
|