|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod interiores sensus
inconvenienter distinguantur. Commune enim non dividitur contra
proprium. Ergo sensus communis non debet enumerari inter vires
interiores sensitivas, praeter sensus exteriores proprios.
2. Praeterea, ad id ad quod sufficit sensus proprius et exterior,
non oportet ponere aliquam vim apprehensivam interiorem. Sed ad
iudicandum de sensibilibus, sufficiunt sensus proprii et exteriores,
unusquisque enim sensus iudicat de proprio obiecto. Similiter etiam
videntur sufficere ad hoc quod percipiant suos actus, quia cum actio
sensus sit quodammodo medium inter potentiam et obiectum, videtur quod
multo magis visus possit suam visionem, tanquam sibi propinquiorem,
percipere, quam colorem; et sic de aliis. Non ergo necessarium fuit
ad hoc ponere interiorem potentiam, quae dicatur sensus communis.
3. Praeterea, secundum philosophum, phantasticum et memorativum
sunt passiones primi sensitivi. Sed passio non dividitur contra
subiectum. Ergo memoria et phantasia non debent poni aliae potentiae
praeter sensum.
4. Praeterea, intellectus minus dependet a sensu, quam quaecumque
potentia sensitivae partis. Sed intellectus nihil cognoscit nisi
accipiendo a sensu, unde dicitur in I posteriorum, quod quibus deest
unus sensus, deficit una scientia. Ergo multo minus debet poni una
potentia sensitivae partis ad percipiendum intentiones quas non percipit
sensus, quam vocant aestimativam.
5. Praeterea, actus cogitativae, qui est conferre et componere et
dividere, et actus reminiscitivae, qui est quodam syllogismo uti ad
inquirendum, non minus distant ab actu aestimativae et memorativae,
quam actus aestimativae ab actu phantasiae. Debent ergo vel cogitativa
et reminiscitiva poni aliae vires praeter aestimativam et memorativam;
vel aestimativa et memorativa non debent poni aliae vires praeter
phantasiam.
6. Praeterea, Augustinus, XII super Gen. ad Litt., ponit
tria genera visionum, scilicet corporalem, quae fit per sensum; et
spiritualem, quae fit per imaginationem sive phantasiam; et
intellectualem, quae fit per intellectum. Non est ergo aliqua vis
interior quae sit media inter sensum et intellectum, nisi imaginativa
tantum.
Sed contra est quod Avicenna, in suo libro de anima, ponit quinque
potentias sensitivas interiores, scilicet sensum communem,
phantasiam, imaginativam, aestimativam, et memorativam.
Respondeo dicendum quod, cum natura non deficiat in necessariis,
oportet esse tot actiones animae sensitivae, quot sufficiant ad vitam
animalis perfecti. Et quaecumque harum actionum non possunt reduci in
unum principium, requirunt diversas potentias, cum potentia animae
nihil aliud sit quam proximum principium operationis animae. Est autem
considerandum quod ad vitam animalis perfecti requiritur quod non solum
apprehendat rem apud praesentiam sensibilis, sed etiam apud eius
absentiam. Alioquin, cum animalis motus et actio sequantur
apprehensionem, non moveretur animal ad inquirendum aliquid absens;
cuius contrarium apparet maxime in animalibus perfectis, quae moventur
motu processivo; moventur enim ad aliquid absens apprehensum. Oportet
ergo quod animal per animam sensitivam non solum recipiat species
sensibilium, cum praesentialiter immutatur ab eis; sed etiam eas
retineat et conservet. Recipere autem et retinere reducuntur in
corporalibus ad diversa principia, nam humida bene recipiunt, et male
retinent; e contrario autem est de siccis. Unde, cum potentia
sensitiva sit actus organi corporalis, oportet esse aliam potentiam
quae recipiat species sensibilium, et quae conservet. Rursus
considerandum est quod, si animal moveretur solum propter delectabile
et contristabile secundum sensum, non esset necessarium ponere in
animali nisi apprehensionem formarum quas percipit sensus, in quibus
delectatur aut horret. Sed necessarium est animali ut quaerat aliqua
vel fugiat, non solum quia sunt convenientia vel non convenientia ad
sentiendum, sed etiam propter aliquas alias commoditates et
utilitates, sive nocumenta, sicut ovis videns lupum venientem fugit,
non propter indecentiam coloris vel figurae, sed quasi inimicum
naturae; et similiter avis colligit paleam, non quia delectet sensum,
sed quia est utilis ad nidificandum. Necessarium est ergo animali quod
percipiat huiusmodi intentiones, quas non percipit sensus exterior.
Et huius perceptionis oportet esse aliquod aliud principium, cum
perceptio formarum sensibilium sit ex immutatione sensibilis, non autem
perceptio intentionum praedictarum. Sic ergo ad receptionem formarum
sensibilium ordinatur sensus proprius et communis, de quorum
distinctione post dicetur. Ad harum autem formarum retentionem aut
conservationem ordinatur phantasia, sive imaginatio, quae idem sunt,
est enim phantasia sive imaginatio quasi thesaurus quidam formarum per
sensum acceptarum. Ad apprehendendum autem intentiones quae per sensum
non accipiuntur, ordinatur vis aestimativa. Ad conservandum autem
eas, vis memorativa, quae est thesaurus quidam huiusmodi intentionum.
Cuius signum est, quod principium memorandi fit in animalibus ex
aliqua huiusmodi intentione, puta quod est nocivum vel conveniens. Et
ipsa ratio praeteriti, quam attendit memoria, inter huiusmodi
intentiones computatur. Considerandum est autem quod, quantum ad
formas sensibiles, non est differentia inter hominem et alia animalia,
similiter enim immutantur a sensibilibus exterioribus. Sed quantum ad
intentiones praedictas, differentia est, nam alia animalia percipiunt
huiusmodi intentiones solum naturali quodam instinctu, homo autem etiam
per quandam collationem. Et ideo quae in aliis animalibus dicitur
aestimativa naturalis, in homine dicitur cogitativa, quae per
collationem quandam huiusmodi intentiones adinvenit. Unde etiam
dicitur ratio particularis, cui medici assignant determinatum organum,
scilicet mediam partem capitis, est enim collativa intentionum
individualium, sicut ratio intellectiva intentionum universalium. Ex
parte autem memorativae, non solum habet memoriam, sicut cetera
animalia, in subita recordatione praeteritorum; sed etiam
reminiscentiam, quasi syllogistice inquirendo praeteritorum memoriam,
secundum individuales intentiones. Avicenna vero ponit quintam
potentiam, mediam inter aestimativam et imaginativam, quae componit et
dividit formas imaginatas; ut patet cum ex forma imaginata auri et
forma imaginata montis componimus unam formam montis aurei, quem
nunquam vidimus. Sed ista operatio non apparet in aliis animalibus ab
homine, in quo ad hoc sufficit virtus imaginativa. Cui etiam hanc
actionem attribuit Averroes, in libro quodam quem fecit de sensu et
sensibilibus. Et sic non est necesse ponere nisi quatuor vires
interiores sensitivae partis, scilicet sensum communem et
imaginationem, aestimativam et memorativam.
Ad primum ergo dicendum quod sensus interior non dicitur communis per
praedicationem, sicut genus; sed sicut communis radix et principium
exteriorum sensuum.
Ad secundum dicendum quod sensus proprius iudicat de sensibili
proprio, discernendo ipsum ab aliis quae cadunt sub eodem sensu, sicut
discernendo album a nigro vel a viridi. Sed discernere album a dulci
non potest neque visus neque gustus, quia oportet quod qui inter aliqua
discernit, utrumque cognoscat. Unde oportet ad sensum communem
pertinere discretionis iudicium, ad quem referantur, sicut ad communem
terminum, omnes apprehensiones sensuum; a quo etiam percipiantur
intentiones sensuum, sicut cum aliquis videt se videre. Hoc enim non
potest fieri per sensum proprium, qui non cognoscit nisi formam
sensibilis a quo immutatur; in qua immutatione perficitur visio, et ex
qua immutatione sequitur alia immutatio in sensu communi, qui visionem
percipit.
Ad tertium dicendum quod, sicut una potentia oritur ab anima, alia
mediante, ut supra dictum est; ita etiam anima subiicitur alii
potentiae, mediante alia. Et secundum hunc modum, phantasticum et
memorativum dicuntur passiones primi sensitivi.
Ad quartum dicendum quod, licet intellectus operatio oriatur a sensu,
tamen in re apprehensa per sensum intellectus multa cognoscit quae
sensus percipere non potest. Et similiter aestimativa, licet
inferiori modo.
Ad quintum dicendum quod illam eminentiam habet cogitativa et
memorativa in homine, non per id quod est proprium sensitivae partis;
sed per aliquam affinitatem et propinquitatem ad rationem universalem,
secundum quandam refluentiam. Et ideo non sunt aliae vires, sed
eaedem, perfectiores quam sint in aliis animalibus.
Ad sextum dicendum quod Augustinus spiritualem visionem dicit esse,
quae fit per similitudines corporum in absentia corporum. Unde patet
quod communis est omnibus interioribus apprehensionibus.
|
|