|
1. Ad nonum sic proceditur. Videtur quod ratio superior et inferior
sint diversae potentiae. Dicit enim Augustinus, XII de Trin.,
quod imago Trinitatis est in superiori parte rationis, non autem in
inferiori. Sed partes animae sunt ipsae eius potentiae. Ergo duae
potentiae sunt ratio superior et inferior.
2. Praeterea, nihil oritur a seipso. Sed ratio inferior oritur a
superiori, et ab ea regulatur et dirigitur. Ergo ratio superior est
alia potentia ab inferiori.
3. Praeterea, philosophus dicit, in VI Ethic., quod
scientificum animae quo cognoscit anima necessaria, est aliud
principium et alia pars animae ab opinativo et ratiocinativo, quo
cognoscit contingentia. Et hoc probat per hoc, quia ad ea quae sunt
genere altera, altera genere particula animae ordinatur; contingens
autem et necessarium sunt altera genere, sicut corruptibile et
incorruptibile. Cum autem idem sit necessarium quod aeternum, et
temporale idem quod contingens; videtur quod idem sit quod philosophus
vocat scientificum, et superior pars rationis, quae secundum
Augustinum intendit aeternis conspiciendis et consulendis; et quod
idem sit quod philosophus vocat ratiocinativum vel opinativum, et
inferior ratio, quae secundum Augustinum intendit temporalibus
disponendis. Est ergo alia potentia animae ratio superior, et ratio
inferior.
4. Praeterea, Damascenus dicit quod ex imaginatione fit opinio;
deinde mens, diiudicans opinionem sive vera sit sive falsa, diiudicat
veritatem; unde et mens dicitur a metiendo. De quibus igitur
iudicatum est iam et determinatum vere, dicitur intellectus. Sic
igitur opinativum, quod est ratio inferior, est aliud a mente et
intellectu, per quod potest intelligi ratio superior.
Sed contra est quod Augustinus dicit, XII de Trin., quod ratio
superior et inferior non nisi per officia distinguuntur. Non ergo sunt
duae potentiae.
Respondeo dicendum quod ratio superior et inferior, secundum quod ab
Augustino accipiuntur, nullo modo duae potentiae animae esse possunt.
Dicit enim quod ratio superior est quae intendit aeternis conspiciendis
aut consulendis, conspiciendis quidem, secundum quod ea in seipsis
speculatur; consulendis vero, secundum quod ex eis accipit regulas
agendorum. Ratio vero inferior ab ipso dicitur, quae intendit
temporalibus rebus. Haec autem duo, scilicet temporalia et aeterna,
comparantur ad cognitionem nostram hoc modo, quod unum eorum est medium
ad cognoscendum alterum. Nam secundum viam inventionis, per res
temporales in cognitionem devenimus aeternorum, secundum illud
apostoli, ad Rom. I, invisibilia Dei per ea quae facta sunt,
intellecta, conspiciuntur, in via vero iudicii, per aeterna iam
cognita de temporalibus iudicamus, et secundum rationes aeternorum
temporalia disponimus. Potest autem contingere quod medium, et id ad
quod per medium pervenitur, ad diversos habitus pertineant, sicut
principia prima indemonstrabilia pertinent ad habitum intellectus,
conclusiones vero ex his deductae ad habitum scientiae. Et ideo ex
principiis geometriae contingit aliquid concludere in alia scientia,
puta in perspectiva. Sed eadem potentia rationis est, ad quam
pertinet et medium et ultimum. Est enim actus rationis quasi quidam
motus de uno in aliud perveniens, idem autem est mobile quod
pertransiens medium pertingit ad terminum. Unde una et eadem potentia
rationis est ratio superior et inferior. Sed distinguuntur, secundum
Augustinum, per officia actuum, et secundum diversos habitus, nam
superiori rationi attribuitur sapientia, inferiori vero scientia.
Ad primum ergo dicendum quod secundum quamcumque rationem partitionis
potest pars dici. Inquantum ergo ratio dividitur secundum diversa
officia, ratio superior et inferior partitiones dicuntur, et non quia
sunt diversae potentiae.
Ad secundum dicendum quod ratio inferior dicitur a superiori deduci,
vel ab ea regulari, inquantum principia quibus utitur inferior ratio,
deducuntur et diriguntur a principiis superioris rationis.
Ad tertium dicendum quod scientificum de quo philosophus loquitur non
est idem quod ratio superior, nam necessaria scibilia inveniuntur etiam
in rebus temporalibus, de quibus est scientia naturalis et
mathematica. Opinativum autem et ratiocinativum in minus est quam
ratio inferior, quia est contingentium tantum. Nec tamen est
simpliciter dicendum quod sit alia potentia qua intellectus cognoscit
necessaria, et alia qua cognoscit contingentia, quia utraque cognoscit
secundum eandem rationem obiecti, scilicet secundum rationem entis et
veri. Unde et necessaria, quae habent perfectum esse in veritate,
perfecte cognoscit; utpote ad eorum quidditatem pertingens, per quam
propria accidentia de his demonstrat. Contingentia vero imperfecte
cognoscit; sicut et habent imperfectum esse et veritatem. Perfectum
autem et imperfectum in actu non diversificant potentiam; sed
diversificant actus quantum ad modum agendi, et per consequens
principia actuum et ipsos habitus. Et ideo philosophus posuit duas
particulas animae, scientificum et ratiocinativum, non quia sunt duae
potentiae; sed quia distinguuntur secundum diversam aptitudinem ad
recipiendum diversos habitus, quorum diversitatem ibi inquirere
intendit. Contingentia enim et necessaria, etsi differant secundum
propria genera, conveniunt tamen in communi ratione entis, quam
respicit intellectus, ad quam diversimode se habent secundum perfectum
et imperfectum.
Ad quartum dicendum quod illa distinctio Damasceni est secundum
diversitatem actuum, non secundum diversitatem potentiarum. Opinio
enim significat actum intellectus qui fertur in unam partem
contradictionis cum formidine alterius. Diiudicare vero, vel
mensurare, est actus intellectus applicantis principia certa ad
examinationem propositorum. Et ex hoc sumitur nomen mentis.
Intelligere autem est cum quadam approbatione diiudicatis inhaerere.
|
|