|
1. Ad decimum sic proceditur. Videtur quod intelligentia sit alia
potentia ab intellectu. Dicitur enim in libro de spiritu et anima,
quod cum ab inferioribus ad superiora ascendere volumus, prius occurrit
nobis sensus, deinde imaginatio, deinde ratio, postea intellectus,
et postea intelligentia. Sed imaginatio et sensus sunt diversae
potentiae. Ergo et intellectus et intelligentia.
2. Praeterea, Boetius dicit, in V de Consol., quod ipsum
hominem aliter sensus, aliter imaginatio, aliter ratio, aliter
intelligentia intuetur. Sed intellectus est eadem potentia cum
ratione. Ergo videtur quod intelligentia sit alia potentia quam
intellectus; sicut ratio est alia potentia quam imaginatio et sensus.
3. Praeterea, actus sunt praevii potentiis, ut dicitur in II de
anima. Sed intelligentia est quidam actus ab aliis actibus qui
attribuuntur intellectui divisus. Dicit enim Damascenus quod primus
motus intelligentia dicitur; quae vero circa aliquid est
intelligentia, intentio vocatur; quae permanens et figurans animam ad
id quod intelligitur, excogitatio dicitur; excogitatio vero in eodem
manens, et seipsam examinans et diiudicans, phronesis dicitur (idest
sapientia); phronesis autem dilatata facit cogitationem, idest
interius dispositum sermonem; ex quo aiunt provenire sermonem per
linguam enarratum. Ergo videtur quod intelligentia sit quaedam
specialis potentia.
Sed contra est quod philosophus dicit, in III de anima, quod
intelligentia indivisibilium est, in quibus non est falsum. Sed
huiusmodi cognoscere pertinet ad intellectum. Ergo intelligentia non
est alia potentia praeter intellectum.
Respondeo dicendum quod hoc nomen intelligentia proprie significat
ipsum actum intellectus qui est intelligere. In quibusdam tamen libris
de Arabico translatis, substantiae separatae quas nos Angelos
dicimus, intelligentiae vocantur; forte propter hoc, quod huiusmodi
substantiae semper actu intelligunt. In libris tamen de Graeco
translatis, dicuntur intellectus seu mentes. Sic ergo intelligentia
ab intellectu non distinguitur sicut potentia a potentia; sed sicut
actus a potentia. Invenitur enim talis divisio etiam a philosophis.
Quandoque enim ponunt quatuor intellectus, scilicet intellectum
agentem, possibilem, et in habitu, et adeptum. Quorum quatuor
intellectus agens et possibilis sunt diversae potentiae; sicut et in
omnibus est alia potentia activa, et alia passiva. Alia vero tria
distinguuntur secundum tres status intellectus possibilis, qui
quandoque est in potentia tantum, et sic dicitur possibilis; quandoque
autem in actu primo, qui est scientia, et sic dicitur intellectus in
habitu; quandoque autem in actu secundo, qui est considerare, et sic
dicitur intellectus in actu, sive intellectus adeptus.
Ad primum ergo dicendum quod, si recipi debet illa auctoritas,
intelligentia ponitur pro actu intellectus. Et sic dividitur contra
intellectum, sicut actus contra potentiam.
Ad secundum dicendum quod Boetius accipit intelligentiam pro actu
intellectus qui transcendit actum rationis. Unde ibidem dicit quod
ratio tantum humani generis est, sicut intelligentia sola divini,
proprium enim Dei est quod absque omni investigatione omnia
intelligat.
Ad tertium dicendum quod omnes illi actus quos Damascenus enumerat,
sunt unius potentiae, scilicet intellectivae. Quae primo quidem
simpliciter aliquid apprehendit, et hic actus dicitur intelligentia.
Secundo vero, id quod apprehendit, ordinat ad aliquid aliud
cognoscendum vel operandum, et hic vocatur intentio. Dum vero
persistit in inquisitione illius quod intendit, vocatur excogitatio.
Dum vero id quod est excogitatum examinat ad aliqua certa, dicitur
scire vel sapere; quod est phronesis, vel sapientiae, nam sapientiae
est iudicare, ut dicitur in I Metaphys. Ex quo autem habet aliquid
pro certo, quasi examinatum, cogitat quomodo possit illud aliis
manifestare, et haec est dispositio interioris sermonis; ex qua
procedit exterior locutio. Non enim omnis differentia actuum potentias
diversificat; sed solum illa quae non potest reduci in idem
principium, ut supra dictum est.
|
|