|
1. Ad undecimum sic proceditur. Videtur quod intellectus
speculativus et practicus sint diversae potentiae. Apprehensivum enim
et motivum sunt diversa genera potentiarum, ut patet in II de anima.
Sed intellectus speculativus est apprehensivus tantum, intellectus
autem practicus est motivus. Ergo sunt diversae potentiae.
2. Praeterea, diversa ratio obiecti diversificat potentiam. Sed
obiectum speculativi intellectus est verum, practici autem bonum; quae
differunt ratione. Ergo intellectus speculativus et practicus sunt
diversae potentiae.
3. Praeterea, in parte intellectiva intellectus practicus comparatur
ad speculativum, sicut aestimativa ad imaginativam in parte sensitiva.
Sed aestimativa differt ab imaginativa sicut potentia a potentia, ut
supra dictum est. Ergo et intellectus practicus a speculativo.
Sed contra est quod dicitur in III de anima, quod intellectus
speculativus per extensionem fit practicus. Una autem potentia non
mutatur in aliam. Ergo intellectus speculativus et practicus non sunt
diversae potentiae.
Respondeo dicendum quod intellectus practicus et speculativus non sunt
diversae potentiae. Cuius ratio est quia, ut supra dictum est, id
quod accidentaliter se habet ad obiecti rationem quam respicit aliqua
potentia, non diversificat potentiam, accidit enim colorato quod sit
homo, aut magnum aut parvum; unde omnia huiusmodi eadem visiva
potentia apprehenduntur. Accidit autem alicui apprehenso per
intellectum, quod ordinetur ad opus, vel non ordinetur. Secundum hoc
autem differunt intellectus speculativus et practicus. Nam intellectus
speculativus est, qui quod apprehendit, non ordinat ad opus, sed ad
solam veritatis considerationem, practicus vero intellectus dicitur,
qui hoc quod apprehendit, ordinat ad opus. Et hoc est quod
philosophus dicit in III de anima, quod speculativus differt a
practico, fine. Unde et a fine denominatur uterque, hic quidem
speculativus, ille vero practicus, idest operativus.
Ad primum ergo dicendum quod intellectus practicus est motivus, non
quasi exequens motum, sed quasi dirigens ad motum. Quod convenit ei
secundum modum suae apprehensionis.
Ad secundum dicendum quod verum et bonum se invicem includunt, nam
verum est quoddam bonum, alioquin non esset appetibile; et bonum est
quoddam verum, alioquin non esset intelligibile. Sicut igitur
obiectum appetitus potest esse verum, inquantum habet rationem boni,
sicut cum aliquis appetit veritatem cognoscere; ita obiectum
intellectus practici est bonum ordinabile ad opus, sub ratione veri.
Intellectus enim practicus veritatem cognoscit, sicut et
speculativus; sed veritatem cognitam ordinat ad opus.
Ad tertium dicendum quod multae differentiae diversificant sensitivas
potentias, quae non diversificant potentias intellectivas, ut supra
dictum est.
|
|