|
1. Ad duodecimum sic proceditur. Videtur quod synderesis sit
quaedam specialis potentia ab aliis distincta. Ea enim quae cadunt sub
una divisione, videntur esse unius generis. Sed in Glossa Hieronymi
Ezech. I, dividitur synderesis contra irascibilem et concupiscibilem
et rationalem; quae sunt quaedam potentiae. Ergo synderesis est
quaedam potentia.
2. Praeterea, opposita sunt unius generis. Sed synderesis et
sensualitas opponi videntur, quia synderesis semper inclinat ad bonum,
sensualitas autem semper ad malum; unde per serpentem significatur, ut
patet per Augustinum, XII de Trin. Videtur ergo quod synderesis
sit potentia, sicut et sensualitas.
3. Praeterea, Augustinus dicit, in libro de libero arbitrio, quod
in naturali iudicatorio adsunt quaedam regulae et semina virtutum et
vera et incommutabilia, haec autem dicimus synderesim. Cum ergo
regulae incommutabiles quibus iudicamus, pertineant ad rationem
secundum sui superiorem partem, ut Augustinus dicit XII de
Trin.; videtur quod synderesis sit idem quod ratio. Et ita est
quaedam potentia.
Sed contra, potentiae rationales se habent ad opposita, secundum
philosophum. Synderesis autem non se habet ad opposita, sed ad bonum
tantum inclinat. Ergo synderesis non est potentia. Si enim esset
potentia, oporteret quod esset rationalis potentia, non enim invenitur
in brutis.
Respondeo dicendum quod synderesis non est potentia, sed habitus,
licet quidam posuerint synderesim esse quandam potentiam ratione
altiorem; quidam vero dixerint eam esse ipsam rationem, non ut est
ratio, sed ut est natura. Ad huius autem evidentiam, considerandum
est quod, sicut supra dictum est, ratiocinatio hominis, cum sit
quidam motus, ab intellectu progreditur aliquorum, scilicet
naturaliter notorum absque investigatione rationis, sicut a quodam
principio immobili, et ad intellectum etiam terminatur, inquantum
iudicamus per principia per se naturaliter nota, de his quae
ratiocinando invenimus. Constat autem quod, sicut ratio speculativa
ratiocinatur de speculativis, ita ratio practica ratiocinatur de
operabilibus. Oportet igitur naturaliter nobis esse indita, sicut
principia speculabilium, ita et principia operabilium. Prima autem
principia speculabilium nobis naturaliter indita, non pertinent ad
aliquam specialem potentiam; sed ad quendam specialem habitum, qui
dicitur intellectus principiorum, ut patet in VI Ethic. Unde et
principia operabilium nobis naturaliter indita, non pertinent ad
specialem potentiam; sed ad specialem habitum naturalem, quem dicimus
synderesim. Unde et synderesis dicitur instigare ad bonum, et
murmurare de malo, inquantum per prima principia procedimus ad
inveniendum, et iudicamus inventa. Patet ergo quod synderesis non est
potentia, sed habitus naturalis.
Ad primum ergo dicendum quod illa divisio Hieronymi attenditur
secundum diversitatem actuum, non secundum diversitatem potentiarum.
Diversi autem actus possunt esse unius potentiae.
Ad secundum dicendum quod similiter oppositio sensualitatis et
synderesis attenditur secundum oppositionem actuum; non sicut
diversarum specierum unius generis.
Ad tertium dicendum quod huiusmodi incommutabiles rationes sunt prima
principia operabilium, circa quae non contingit errare; et
attribuuntur rationi sicut potentiae, et synderesi sicut habitui.
Unde et utroque, scilicet ratione et synderesi, naturaliter
iudicamus.
|
|