|
1. Ad tertiumdecimum sic proceditur. Videtur quod conscientia sit
quaedam potentia. Dicit enim Origenes quod conscientia est spiritus
corrector et paedagogus animae sociatus, quo separatur a malis et
adhaeret bonis. Sed spiritus in anima nominat potentiam aliquam, vel
ipsam mentem, secundum illud Ephes. IV, renovamini spiritu mentis
vestrae; vel ipsam imaginationem; unde et imaginaria visio spiritualis
vocatur, ut patet per Augustinum, XII super Gen. ad Litt. Est
ergo conscientia quaedam potentia.
2. Praeterea, nihil est peccati subiectum nisi potentia animae.
Sed conscientia est subiectum peccati, dicitur enim ad Tit. I, de
quibusdam, quod inquinatae sunt eorum mens et conscientia. Ergo
videtur quod conscientia sit potentia.
3. Praeterea, necesse est quod conscientia sit vel actus, vel
habitus, vel potentia. Sed non est actus, quia non semper maneret in
homine. Nec est habitus, non enim esset unum quid conscientia, sed
multa; per multos enim habitus cognoscitivos dirigimur in agendis.
Ergo conscientia est potentia.
Sed contra, conscientia deponi potest, non autem potentia. Ergo
conscientia non est potentia.
Respondeo dicendum quod conscientia, proprie loquendo, non est
potentia, sed actus. Et hoc patet tum ex ratione nominis, tum etiam
ex his quae secundum communem usum loquendi, conscientiae
attribuuntur. Conscientia enim, secundum proprietatem vocabuli,
importat ordinem scientiae ad aliquid, nam conscientia dicitur cum alio
scientia. Applicatio autem scientiae ad aliquid fit per aliquem
actum. Unde ex ista ratione nominis patet quod conscientia sit actus.
Idem autem apparet ex his quae conscientiae attribuuntur. Dicitur
enim conscientia testificari, ligare vel instigare, et etiam accusare
vel remordere sive reprehendere. Et haec omnia consequuntur
applicationem alicuius nostrae cognitionis vel scientiae ad ea quae
agimus. Quae quidem applicatio fit tripliciter. Uno modo, secundum
quod recognoscimus aliquid nos fecisse vel non fecisse, secundum illud
Eccle. VII, scit conscientia tua te crebro maledixisse aliis, et
secundum hoc, conscientia dicitur testificari. Alio modo applicatur
secundum quod per nostram conscientiam iudicamus aliquid esse faciendum
vel non faciendum, et secundum hoc, dicitur conscientia instigare vel
ligare. Tertio modo applicatur secundum quod per conscientiam
iudicamus quod aliquid quod est factum, sit bene factum vel non bene
factum, et secundum hoc, conscientia dicitur excusare vel accusare,
seu remordere. Patet autem quod omnia haec consequuntur actualem
applicationem scientiae ad ea quae agimus. Unde proprie loquendo,
conscientia nominat actum. Quia tamen habitus est principium actus,
quandoque nomen conscientiae attribuitur primo habitui naturali,
scilicet synderesi, sicut Hieronymus, in Glossa Ezech. I,
synderesim conscientiam nominat; et Basilius naturale iudicatorium;
et Damascenus dicit quod est lex intellectus nostri. Consuetum enim
est quod causae et effectus per invicem nominentur.
Ad primum ergo dicendum quod conscientia dicitur spiritus, secundum
quod spiritus pro mente ponitur, quia est quoddam mentis dictamen.
Ad secundum dicendum quod inquinatio dicitur esse in conscientia, non
sicut in subiecto, sed sicut cognitum in cognitione, inquantum
scilicet aliquis scit se esse inquinatum.
Ad tertium dicendum quod actus, etsi non semper maneat in se, semper
tamen manet in sua causa, quae est potentia et habitus. Habitus autem
ex quibus conscientia informatur, etsi multi sint, omnes tamen
efficaciam habent ab uno primo, scilicet ab habitu primorum
principiorum, qui dicitur synderesis. Unde specialiter hic habitus
interdum conscientia nominatur, ut supra dictum est.
|
|