|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod intellectus non sit
aliqua potentia animae, sed sit ipsa eius essentia. Intellectus idem
enim videtur esse quod mens. Sed mens non est potentia animae sed
essentia, dicit enim Augustinus, IX de Trin., mens et spiritus
non relative dicuntur, sed essentiam demonstrant. Ergo intellectus
est ipsa essentia animae.
2. Praeterea, diversa genera potentiarum animae non uniuntur in
aliqua potentia una, sed in sola essentia animae. Appetitivum autem
et intellectivum sunt diversa genera potentiarum animae, ut dicitur in
II de anima; conveniunt autem in mente, quia Augustinus, X de
Trin., ponit intelligentiam et voluntatem in mente. Ergo mens et
intellectus est ipsa essentia animae, et non aliqua eius potentia.
3. Praeterea, secundum Gregorium, in homilia ascensionis, homo
intelligit cum Angelis. Sed Angeli dicuntur mentes et intellectus.
Ergo mens et intellectus hominis non est aliqua potentia animae, sed
ipsa anima.
4. Praeterea, ex hoc convenit alicui substantiae quod sit
intellectiva, quia est immaterialis. Sed anima est immaterialis per
suam essentiam. Ergo videtur quod anima per suam essentiam sit
intellectiva.
Sed contra est quod philosophus ponit intellectivum potentiam animae,
ut patet in II de anima.
Respondeo dicendum quod necesse est dicere, secundum praemissa, quod
intellectus sit aliqua potentia animae, et non ipsa animae essentia.
Tunc enim solum immediatum principium operationis est ipsa essentia rei
operantis, quando ipsa operatio est eius esse, sicut enim potentia se
habet ad operationem ut ad suum actum, ita se habet essentia ad esse.
In solo Deo autem idem est intelligere quod suum esse. Unde in solo
Deo intellectus est eius essentia, in aliis autem creaturis
intellectualibus intellectus est quaedam potentia intelligentis.
Ad primum ergo dicendum quod sensus accipitur aliquando pro potentia,
aliquando vero pro ipsa anima sensitiva, denominatur enim anima
sensitiva nomine principalioris suae potentiae, quae est sensus. Et
similiter anima intellectiva quandoque nominatur nomine intellectus,
quasi a principaliori sua virtute; sicut dicitur in I de anima, quod
intellectus est substantia quaedam. Et etiam hoc modo Augustinus
dicit quod mens est spiritus, vel essentia.
Ad secundum dicendum quod appetitivum et intellectivum sunt diversa
genera potentiarum animae, secundum diversas rationes obiectorum. Sed
appetitivum partim convenit cum intellectivo, et partim cum sensitivo,
quantum ad modum operandi per organum corporale, vel sine huiusmodi
organo, nam appetitus sequitur apprehensionem. Et secundum hoc
Augustinus ponit voluntatem in mente, et philosophus in ratione.
Ad tertium dicendum quod in Angelis non est alia vis nisi
intellectiva, et voluntas, quae ad intellectum consequitur. Et
propter hoc Angelus dicitur mens vel intellectus, quia tota virtus sua
in hoc consistit. Anima autem habet multas alias vires, sicut
sensitivas et nutritivas, et ideo non est simile.
Ad quartum dicendum quod ipsa immaterialitas substantiae intelligentis
creatae non est eius intellectus; sed ex immaterialitate habet virtutem
ad intelligendum. Unde non oportet quod intellectus sit substantia
animae, sed eius virtus et potentia.
|
|